Fr. Baconi De verulamio historia naturalis & experimentalis de ventis &c

발행: 1648년

분량: 281페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

166 DE FORMA 2 S. Inveniuntur ex Ignitis nonnulIalonge Calidiora, quam nonnullae ex flammis. Multo enim Calidius est, & magis adurens Ferrum Ignitum , quam flamma spiritus vini. 26. Inveniuntur etiam ex illis quae Ignita non sunt, sed tantum ab igne Calefacta, sicut Aquae ferventes, & Aer con clusus in reverberatoriis, nonnulla quae superant Calore multa ex flammis ipsis, S Ignitis. 27. Motus auget Calorem ; ut videre est in sollibus & flatu; adeo ut duriora ex Metallis non solvantur, aut liquefiant per ignem mortuum aut quietum , nisi

flatu excitetur.

28. Fiat Experimentum per specula comburentia, in quibus sui memini) hoc

sit; ut si speculum ponatur exempli gratia ad distantiam spithamar ab objecto

combustibili, non tantopere incendat aut

adurat, quam si positum fuerit speculum exempli gratia) ad distentiam semispi

thamar, & gradatim & lente trahatur ad distantiam spithamar. Conus tamen , &unio radiorum eadem sunt, sed ipse Motus

auget operationem Caloris.

2s. Existimantur ' incendia illa , quae fiunt flante vento serti, majores progre

192쪽

CALIDI. 16Isus facere adversius ventum, quam secuN- dum ventum, qui ascilicet flamma resilit motu perniciore, vento remittente, quam procedit vento impellente. 3o. Flamma non emicat aut generatur , nisi detur aliquid concavi, in quo flamma movere possit & ludere ; praeterquam in flammis fiat uosis pulveris Tormentarii & similibus, ubi compressio &in carceratio flammae auget ejus surorem. 3I. Incus per malleum calefit admodum; adeo ut si Incus fuerit laminae tenuioris , existimemus illam per sortes &continuos ictus mallei posse rubescere, ut serrum ignitum ; sed de hoc fiat Experi

mentum.

32. At in Ignitis quae sunt porosa, ita

ut detur spatium ad exercendum motum ignis, si cohibeatur hujusmodi motus per compressionem sortem , statim extinguitur ignis; veluti cum linteum ustum, aut filium ardens candelae aut lampadis, aut etiam carbo aut pruna ardens, com 'imitur per pretarium ἰ aut pedis conculcationem, aut hujusmodi, statim cessant operationes Ignis. 33. Approximatio ad corpus Calidum auget Calorem, pro gradu approximationis ; quod etiam fit in lumine: Nam quapropius

193쪽

r61 DE FORMA propius collocatur objectum ad lumen, eo magis est visibile.

34. Unio calorum diversorum auget Calorem , nisi facta sit commistio corpo rum. Nam secus magnus, & secus parvus in eodem loco, nonnihil invicem augent Calorem ; at aqua tepida immissa in aquam serventem refrigerat. 3s. Mora corporis calidi auget Calorem. Etenim Calor perpetuo transiens &emanans, commiscetur cum calore prae in-

existente , adeo ut multiplicet Calorem. Nam secus non aeque calefacit cubiculum

per moram semihorae, ac si idem secus duret per horam integram. At hoc non facit lumen ; Etenim lampas aut candela in aliquo loco posita, non magis illuminat per moram diuturnam, quam statim ab initio. 36. Irritatio perfrigidum ambiens auget Calorem; ut in socis videre est per gelu ac re. Quod existimamus fieri non tantum per conclusionem & contractionem Caloris, quae est species unionis; sed

per exasperationem : veluti cum Aer aut baculum violenter comprimitur aut flectitur, non ad punctum loci prioris resilit, sed ulterius in contrarium. Itaque fiat diligens Experimentum , per baculum vel .

- simile

194쪽

CALIDI. 363 simile aliquid immissum in flammam , utrum ad latera flammae non uratur citius, quam in medio flammae. 37. Gradus autem in susceptione Caloris sunt complures. Atque primo omnium notandum est, quam parvus & exilis calor, etiam ea corpora quae Caloris minime omnium sunt susceptiva, immutet tamen& nonnihil calefaciat. Nam ipse calor manus, globulum plumbi, aut alicujus Metalli , paulisper detentum nonnihil calefacit. Adeo facile, & in omnibus transmittitur & excitatur Calor, corpore nullo modo ad apparentiam immutato. 38. Facillime omnium corporum apud nos & excipit, & remittit Calorem Aer, quod optime cernitur in vitris Calendaribus. Eorum consectio est talis: Accipia.

tur vitrum ventre concavo, collo tenui &oblongo; resupinetur & demittatur hujusmodi vitrum ore deorsum verso, ventre sursum , in aliud vasculum vitreum ubi sit Aqua ; tangendo landum vasculi illius recipientis, extremo ore vitri immissi; &incumbat paululum vitri immissi collum ad os vitri recipientis , ita ut stare possit; quod ut commodius fiat, apponatur parum cerae ad os vitri recipientis, ita tamen ut non penitus obturetur os ejus, ne ob dese-

195쪽

164 DE FORMA .cium Aeris succedentis impediatur motus, de quo jam dicetur, qui est admodum facilis & delicatus. Oportet autem ut vitrum demissum, antequam inseratur in alterum, calefiat ad ignem a parte superiori, ventre scilicet. Postquam autem fuerit vitrum illud collocatum , ut diximus, recipiet & contrahet se Aer qui dilatatus erat per calefactiOnem post moram sufficientem pro extinctione illius astititii Caloris , ad talem extensionem sive dimensionem, qualis erit . Aeris ambientis aut communis tunc temporis , quando immittitur vitrum, atque attrahet aquam in sursum ad hujusmodi mensuram. Debet autem appendi charta angusta & oblonga , & gradibus quot liabuerit interstincta. Videbis autem prout . tempestas diei incalescit aut frigescit, Aerem se contrahere in angustius perfrigidum, & extendere se in latius per Calidum ; id quod conspicietur per aquam ascendentem quando contrahitur Aer , &descendentem sive depressam quando dilatatur Aer. Sensus autem aeris, quatenus

ad Calidum, & Frigidum , tam subtilis est& exquisitus, ut facultatem tactus humani multum superet; adeo ut Solis radius . . aliquis, aut calor anhelitus, multo magis

. calor

196쪽

CALIDI.

calor manus, super vitri summitatem positus , statim deprimat aquam manifesto. Attamen existimamus spiritum animalium magis adhuc exquisitum sensum habere Calidi & Frigidi, nisi quod a mole

corporea impediatur & hebetetur. - 3s. Post Aerem existimamus eorpora esse maxime sensitiva Caloris ea, quae a frigore recenter immutata sint & compressa ; qualia sunt Nix , sc Glacies, ea enim leni aliquo tepore solvi incipiunt &colliquari. Post illa sequitur fortasse Argentum vivum. Post illud sequuntur corpora pinguia, ut oleum , butyrum, & similia; deinde Lignum ; deinde Aqua. Po-istremo Lapides , & Metalla; quae non fa- .cile calefiunt, praesertim interius. Illa ta- . meu Calorem semel susceptum diutissime retinent ;ita ut later, aut lapis, aut ferrum ignitum in pelvim aquae frigidae immitasum , & demersum per quartam partem horae plus minus) retineat Calorem , ita ut tangi non possit.

Αο. Quo minor est corporis moles, eo citius per corpus calidum approximatum incalescit; id quod demonstrat omnem Calorem apud nos, esse corpori tangibili quodammodo adversum.

AI. Calidum , quatenus ad sensum de

197쪽

166 D E FORMA tactum humanum , res varia est & respectiva ; adeo ut aqua tepida, si manus frigore occupetur, sentiatur esse calida ; siti manus incaluerit, frigida.

Α Ρ Η Ο R. IV. OVam inopes simus historiae, quivis sa

cile advertet ; cum in Tabulis superioribus, praeterquam quod loco historiae probatae & Iῆstantiarum certarum nonnunquam traditiones & relationes inseramus, semper tamen adjecta dubiae fidei& Authoritatis vota sepenumero etiam

hisce verbis. Fiat Experimentum, vel Inquiratur ulteriin, uti cogamur.

ut 1 Tabularum, Comparentiam Instantiarum ad intellectum, vocare consuevimus. Facta autem Comparentia, in opere . ponenda est ipsa Inductis, Invenienda est enim, super Comparentiam omnium &singularum Instantiarum , Natura talis, quae cum natura data perpetuo adsit, absit, atque crestat,& decrescat ; sitque ut

superius dictum est limitatio Naturae magis communis. Hoc si mens jam ab initio tacere tentet affirmative quod sibi per

missa

198쪽

CALIDI. I 67

missa semper facere solet occurrent phanuae almata , & opinabilia, & notionalia male terminata, & Αxiomata quotidie emen-ctanda ; nisi libeat Scholarum more pu-Gnare pro fallis. Ea tamen proculdubio Crunt meliora aut praviora, pro facultate ει robore intellectus qui operatur. At Omnino Deo Formarum Inditori & opifici aut fortaste Angelis & Intelligentiis

competit, Formas per Affirmationem immediate nosse, atque ab initio Contemplationis. Sed certe supra hominem est ;Cui tantum conceditur, procedere primo per Negativas, &postremo loco desinere in ormativas, post omnimodam exclusionem.

Taque Naturae faetenda est prorsus Q I lutio & separatio , non per Ignem certe , sed per Mentem , tanquam Ignem divinum. Est itaque diductionis verae opus primum quatenus ad inveniendas Formas RHeatio sive Melas a Naturarum singularum, quae non inveniuntur in aliqua Instantia, ubi Natura data adest ; aut inveniuntur in aliqua Instantia, ubi Natura data abest ; aut inveniuntur in aliqua Instantia crescere , cum Natura data decrescar;

199쪽

DE FORMA crescat; aut decrescere cum Natura data crescat. Tum vero post Rejectionem &Exclusi m debitis modis factam , secundo loco tanquam in fundo manebit abeuntibus insumum opinionibus volat alibus) Forma affirmativa, solida, & vera, de bene terminata. Atque hoc breve dimiest , sed per multas ambages ad hoc pervenitur. Nos autem nihil sortasse ex iis, quae ad hoc faciunt, praetermittemus.

quasi perpetuo , ne cum tantae partes Formis videantur a nobis tribui, trahantur ea, quae dicimus, ad Formas eas, quibus hominum contemplationes & cogitationes hactenus assueverunt. . . Primo enim, de Formis copulatis, quae

sunt ut diximus) Naturarum simplicium Conjugia ex cursu communi universi , ut Leonis, Aquilae, Rosae, Auri, & hujusmodi, impraesentiarum non loquimur. Tempus enim erit de iis tractandi, cum ventum fuerit ad latentes Processus, de latentes Sch matismos , eorumque inventionem, prout

reperiuntur in substantiis quas vocant

seu Naturis concreti S.

Rursus vero, non intelligantur ea quae dici-

200쪽

dicimus etiam quatenus ad Naturas simplices de formis & Idaeis abstractis, aut in materia non determinatis, aut male determinatis. Nos enim quum de Formis loquimur, nil aliud intelligimus, tuam leges illas & determinationes Actus puri, quae Naturam aliquam simplicem ordinant δα constituunt; ut calorem, lumen, pondus. in omnimoda materia & subjecto suscepei-bili. Itaque eadem res est Forma calidi. aut Forma Luminis,& Lex calidi, sive Lex Luminis; neque vero a rebus ipsis & parto operativa, unquam nos abstrahimus, audrecedimus. Quare cum dicimus exempli gratia in Inquisitione Formae caloris, Re

Iice tenuitatem, aut , tenuitas non eu ex Forma Caloris ι idem est ac si dicamus, potecthomo superinducere Calorem in corpm densum; aut contra , potest homo auferre aut

arcere Calorem a corpore tenui.

Quod si cuiquam videantur etiam Formae nostrae habere nonnihil abstracti, quod misceant & conjungant heterogenea, suidentur enim valde esse heterogenea calor coelestium , & ignis ; rubor fixus in rosa, aut similibus, & apparens in Iride, aut radiis Opalii, aut Adamantis; Mors ex summersione, ex crematione , ex punctura

gladii, ex Apoplexia, ex Atrophia; S ta- Et ' men

SEARCH

MENU NAVIGATION