Fr. Baconi De verulamio historia naturalis & experimentalis de ventis &c

발행: 1648년

분량: 281페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

rso DE FORMA subjungitur Negativa. Atque in Animatis nullus reperitur dolor, nisi cum quodam sensu caloris.

Ad a 'm una.

Communes sunt complures actionea& Calidi, & Frigidi, licet diversa admodum ratione. Nam & nives , puerorum manus videntur paulo post urere ; & frigora tuentur carnes a putrefactione, non

minus quam ignis; & Calores contrahunt eorpora in minus; quod faciunt & Frigida. Verum bare & similia opportunius est reserre ad Inquisitionem de Frigido.

TErtio facienda est Comparentia ad Inis tellectum Instantiarum in quibus Natura, de qua fit Inquisitio, inest secundum magis S minus; sive facta comparatione incrementi & decrementi in eodem subjeiacto, sive facta comparatione ad invicem in subjectis diversis. Cum enim Forma rei sit ipsissima Res; neque disserat Res a Forma, aliter quam differunt Apparens &Εxistens, aut Exterius & Interius, aut in ordine ad Hominem & in Ordine ad Universum; omnino sequitur, ut non recipiatur aliqua Natura pro vera Forma, nisi 8ςrpe

182쪽

CALIDI. ISI

Perpetuo decrescat quando Natura ipsa Hecrescit, & similiter perpetuo augea, via r quando Natura ipsa augetur. Hanc itaque Tabulam, Tabulam Graduum sive Wabulam Comparativa appellare consue

Tabula Graduum, sive Comparativa in Calido.

P Rimo itaque dicemus de ii quae nullum prorsus gradum Caloris habent ad tactum ; sed videntur habere potentialem tantum quendam calorem, sive dispositi nem & praeparationem ad calidum. Postea demum descendemus ad ea, quae sunt actu, sive ad tactum Calida, eorumque sortitudines & gradus. I. In corporibus solidis & tangibilibust non invenitur aliquid, quod in Natura sua Calidum sit originaliter. Non enim lapi galiquis, non metallum, non sulphur, non sessile aliquod, non lignum, non aqua, non cadaver animalis, inveniuntur Calida. Aquar autem calidae in Balneis videntur calefieri per accidens , sive per flammam , aut ignem subterraneum, qualis ex AElna, & m tibus aliis compluribus evomitur; sive ex conflictu corporum, quem

183쪽

r 2 DEFORMAhitionibus. Itaque gradus Caloris in Inanimatis quatenus adtactum humanum,

nullus est; verunt a tnen illa gradu Frigoris disic runt ; non enim aeque frigidum est lignum, ac metallum. Sed hoc pertinet ad Tabulam graduum in Frigido. 2. Attamen quoad potentiales Calores& praeparationes ad flammam , compIura inveniuntur inanimata admodum disposita, ut Sulphur, Naphia, Petretaeum. 3. Quae antea incaluerunt, ut simus equinus ex animali, aut calx, aut fortasse cinis aut fuligo ex Igne, reliquias latentes quasdam caloris prioris retinent. Itaque fiunt quaedam distillationes &separationes corporum, per . sepulturam in fimo equino; atque excitatur calor in calce, per aspersionem aquae; ut jam dictum est. 4. Inter Vegetabilia non invenitur aliqua Planta , sive pars Plantae veluti lachryma, aut medulla) quae sit ad tactum

humanum calida. Sed tamen cut superius didium est herbae virides conclusae calescunt i atque ad interiorem tactum, veluti ad palatum , aut ad stomachum , aut etiam ad exteriores partes post aliquam moram ut in emplastris & unguentis alia vegetabilia inveniuntur calida, alia frigida.

184쪽

CALIDI. Is 3 Non invenitur in partibus anima lium , postquam fuerint mortuae aut separatae, aliquid calidum ad tactum humanum. Nam neque fimus equinus ipse, nisi fuerit conclusus & sepultus, calorem retinet. Sed tamen omnis fimus habere videtur calorem potentialem , ut in agrorum impinguatione. Et similiter, cadavera animalium , hujusmodi habent latentem &potentialem calorem ; adeo ut in Coemeteriis, ubi quotidie fiunt sepulturae, Terra Calorem quendam occultum colligat, qui cadaver aliquod recenter impositum consumit, longe citius quam terra pura. Αtque apud Orientales traditur inveniri textile quoddam tenue & molle, factum ex avium plumagine , quod vi innata butyrum solvat & liquefaciat, in ipso leviter

involutum.

6. Quae impinguant agros, ut Fimi omnis generis, Creta, Arena maris, Sal, &similia , dispositionem nonnullam habent ad Calidum. 7. Omnis putrefactio in se rudimenta quaedam exilis Caloris habet, licet non hucusque, ut ad tactum percipiatur. Nam nec ea ipsa quae putrefacta solvuntur in animalcula, ut Caro, Caseus, ad tactum

percipiuntur Calida; neque lignum pu-

185쪽

tre, quod noctu splendet, deprehenditur ad tactum Calidum. Calor autem in pu tridiet quandoque se prodit per odores tC-tros & sortes. 8. Primus itaque Caloris gradus, ex iis quae ad tactum humanum percipiuntur Calida, videtur esse Calor animalium, qui bene magnam habet graduum latitudinem : nam infimus gradus sui in insectis vix ad tactum deprehenditur; summus autem gradus vix attingit ad gradum Cato ris radiorum Solis in regionibus & temporibus maxime serventibus; neque ita acris est. quin tolerari possit a manu. Et tamen reserunt de Constantio, aliisque nonnullis, qui Constitutionis& habitus Corporis admodum sicci suerunt, quod aeutillimis se-bribus correpti, ita incaluerint, ut manum admotam aliquantulum urere vi fi sint. s. Animalia, ex Motu & exercitatione, ex vino & epulis , ex venere , ex sebribus ardentisi1mis, & ex dolore, augentur

io. Animalia in aeeessibus febrium intermittentium , a principio, frigore &horrore corripiuntur; sed paulo post majorem in modum incalescunt ; quod etiam

faciunt a principio in Causonibus, & kbribus pestilentialibus.

186쪽

II. Inquiratur ulterius de Calore comparato in diversis animalibus, veluti piscibus, quadrupedibus, serpentibus , avibus ;atque etiam secundum species ipsorum, ut in Leone, Milvio,Homine; Nam ex vulgari opinione, pisces per interiora minus calidistini, aves autem maxime calidae; praesertim Columbae, Accipitres, Struthiones. I 2. Inquiratur ulterius de Calore como parato in eodem animali, secundum partes & membra ejus diversa. Nam lac, fanguis, sperma, ova, inveniuntur gradu modico tepida, & minus calida quam ipsa caro exterior in animali, quando movetur. aut agitatur. Qualis vero gradus sit caloris in cerebro, stomacho , corde & reliquis, similiter adhuc non est suae situm. I 3. Animalia omnia, per hyemem &tempestates frigidas, secundum Exterius frigent; sed per Interiora etiam magis esse

calida existimanitIr.i . Calor Coelestium etiam in regione calidissima, atque temporibus anni & diei calidissimis, non eum gradum Caloris obtinet, qui vel lignum aridissimum, vel

stramen , vel etiam linteum ustum incendat aut adurat, nisi per specula comburentia roboretur ; sed tamen e rebus humidis vaporem excitare potest.

187쪽

Dg FORMAIs. Ex traditione Astronomorum pOnuntur stellae aliae magis, aliae minus Cali-dς. Inter Planetas enim post Solem ponitur Arars caltilissimus , deinde Iupiter, deinde Vemias ; ponuntur autem tanquam frigidi, Luna, & deinde omnium maxime Salu ninia Inter fixas autem ponitur calidissimus Sirius; deinde Cor Leonis, sive Regulus ; deinde Canicula, &c. 16. Sol magis calefacit, quo magis vergit ad perpendiculum', sive Zenith; quod etiam credendum est de aliis Planetis, pro modulo suo Caloris. Exempli gratia ; Io- vem magis apud nos calefacere, cum positus sit sub Cancm , aut Leone , quam sub Capricorno, aut Aquario. II. Credendum est , Solem ipsum, &Planetas reliquos, magis calefacere in Perigaeis suis , propter propinquitatem ad terram , quam in Apogaeis. Quod si eveniat , ut in aliqua regione Sol sit simul in Perigaeo, & propius ad perpendiculum; necesse est ut magis calefaciat, quam in regione ubi Sol sit similiter in Perigam, sed magis ad obliquum. Adeo ut Comparatio exaltationis Planetarum notari debeat , prout ex perpendiculo aut obliquitate participet, secundum regionum varietatem.

188쪽

CALIDI. I II 8. Sol etiam , & similiter reliqui Planetae , calefacere magis exstimantur, cumfunt in proximo ad Stellas fixas majores; veluti cum Sol ponitur in Leone , magis vicinus fit cordi Leonis, caudae Leonis, &Spicae virginis, & Sirio, & Caniculae, quam cum ponitur in Cancro, ubi tamen magis sistitur ad perpendiculum. Atque credendum est, partes Coeli majorem infundere calorem licet ad tactum minime

perceptibilem ) quo magis ornatae sint

Stellis, praesertim majoribus. I9. Omnino Calor Coelestium augetur tribus modis ; videlicet ex perpendiculo, ex propinquitate sive Perigaeo, 3 ex conjunctione sive consortio Stellarum. 2O. Magnum omnino invenitur intervallum inter Calorem Animalium . ac etiam radiorum Coelestium, prout ad nos deseruntur ) atque flammam, licet lenissimam, atque etiam Ignita omnia; atque insuper liquores, aut Aerem ipsum, majorem in modum ab igne calefactum. Et enim flamma spiritus vini praesertim rara, nec constipata, tamen potis est stramen, aut linteum , aut papyrum incendere ;quod nunquam faciet Calor Animalis, vel Solis, absque speculis comburentibus. ai. Flammae autem, & Ignito rumi plu- Iimi

189쪽

is3 DE FORMArimi sunt gradus in sortitudine & debilitate Caloris. Verum de his nulla est facta diligens Inquisitio : ut necesse sit ista leviter transmittere. Vide tu autem ex flammis illa ex spiritu vini esse mollissima; nisi forte Ignis fatuus, aut flammae, seu corviacationes ex sudoribus animalium , sint molliores . Hanc sequi opinamur flammam ex vegetabilibus & porosis, ut stramine, scirpis, & soliis arefactis, a quibus non multum differre flammam ex pilis aut plumis. Hanc sequitur sortasse flamma ex lignis, praesertim iis quae non multum habent ex resina aut pice; ita tamen ut flamma ex lignis quae parva sunt mole quae vulgo colligantur in fasciculos) lenior sit, quam quae Hi ex truncis arborum & radicibus. Id quod vulgo experiri licet in fornacibus quae serrum excoquunt, in quibus ignis ex fasciculis & ramis arborum non est admodum utilis. Hanc sequitur ut arbitramur) flamma ex oleo, & sevo, & cera, & hujusmodi oleosis& pinguibus, quae sunt sine magna acrimonia: sortissimus autem Calor reperitur in pice & resina; atque adhuc magis in Sulphure, & Caphura,& Naphtha, & Petretaeo, & Salibus, spostquam materia cruda eruperit & in horum compolitionibus , veluti pulvere

190쪽

CALIDI. IssTormentario, Igne Graeco, quem vulgo Ignem serum vocant) & diversis ejus generibus, quae tam obstinatum habent Calorem , ut ab aquis non facile extinguan

tur.

. Existimamus etiam, flammam. quae resultat ex nonnullis metallis impersectis, esse valde robustam & acrem. Verum de istis omnibus inquiratur ulterius. 23. Videtur autem flamma fulminum potentiorum has omnes flammas superare ; adeo ut ferrum ipsum persectum aliquando colli quaverit in guttas ; quod flammae illae alterae facere non possim t. 24. In Ignitis autem diversi sunt etiam gradus Gaioris ; de quibus etiam non facta est diligens inquisitio. Calorem maxime debilem existimamus esse ex linteo usto , quali ad flammae excitationem uti

solemus; & similiter ex ligno illo spongioso , aut seniculis arefactis, qui ad tormentorum accensionem adhibentur. Post

hunc sequitur carbo ignitus ex lignis , &anthracibus, atque etiam ex lateribus ignitis , & similibus. Ignitorum autem vehementissime Calida existimamus esse metalla ignita, ut Ferrum, & Cuprum, &caetera. Uerum de his etiam facienda est ulterior inquilitio.

SEARCH

MENU NAVIGATION