Fr. Baconi De verulamio historia naturalis & experimentalis de ventis &c

발행: 1648년

분량: 281페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

go HIs TORIA s. Notatum est, Ventos Statos noctu non stare, sed tertia, ab ortu Solis, hora insurgere: sunt certe hujusmodi Venti, veluti ex longo itinere defessi, ut condensationem aeris nocturnam vix perfringant, at post exortum Solis excitati, paulisper procedant. Io. Omnes Stati Venti praeterquam ex

locis propinquis imbecilli sunt, & Ventis

subitis se submittunt. II. Sunt complures Venti Stati, quos nos ora percipimus, aut observamus, propter infirmitatem ipsorum, unde a Ventis liberis obruuntur; Ideo vix notantur hyeme cum liberi vagantur magis; sed potius versus aestatem, cum Venti illi Erratici magis deficiunt. II. In partibus Europa, ex Ventis Statis, hi potissimi sunt. Aquilones a Solstitior suntque exortus Canicula, tum prodromi, tum sequaces: Zephrri, ab AEquinoctio Autumnali, Euri a verno: Nam de Brumali Solstitio minus curandum, propter hyemis varietates. 13. Venti ornithii. sive Aviarii, qui no- mea traxerunt, quod Aves a regionibus gelidis transmarinis, regionibus apricis immittant, nihil pertinent ad Ventos Statos ; quia illi tempore saepius fallunt:

52쪽

UENTOR VM. LIAves autem eorum Commoditatem, sive citius, sive tardius fient, expectant; etiam non raro postquam flare paululum incoeperint, & se subinde verterint, destituuntur Aves, & merguntur in pelago, aliquando in naves decidunt. I . Praecisus reditus Ventorum ad diem& horam, instar Estus Maris, non invenitur. Designant quandoque Authores nonnulli diem ; sed potius ex conjectura, quam ex observatione constante.

De Artic. 4. I.

CONNEXIO.

V Entorum Asseclarum vocabulum nostrum ea; quod imponere visum est, ne aut pereat observatio circa ipsos, aut confundatur. Sensus talis est. Divide, si placet, annum in tres, quatuor, quinque partes, in aliqua Regione. Luod si Ventus aliquis ibi flet, duas, tres, quatuor portiones ex ipsis; Ventus contrarius, unam; illum Ventum, qui frequentim fiat, jud regionis Asseclam nominamin. Sic de temporibus.

I. Auster & Boreas Aspecia Mundi sunt; Frequentius enim per universum spirant illi,

53쪽

IHIs TORIA illi, cum suis Sectionibus, quam Eurus, &Zephyrus cum suis. a. Omnes Venti Liberi non Stati magis Assectae hyemis sunt, quam aestatis, maxime autem Autumni & Veris. 3. Omnes Venti Liberi, potius Asseclarsunt regionum extra Tropicos , atque etiam Circulos potares, quam intra ; Inregionibus enim torridis, S conglaciatis, plerumque parcius spirant, in mediis frequentius.

. Etiam omnes Venti Liberi, praesertim sortiores ex ipsis , flant saepius , & intensius, Mane & Vesperi, quam meridie

. Venti Liberi in regionibus fistulosis& cavernosis, frequentius spirant, quam infirmis, & solidis. MANDATUM. Cessavit fere humana diligentia in observatione Ventorum Asseclarum , in regionibin particularibus, quod tamen fieri debit, is ad multa utilis

foret. Menimi me a Mercatore quodam, prudenti viro, qui ad Terram Piscationis, coloniam duxerat, ibique hyemarat, causam

quaesivisse, cur regio illa tam impense sisti haberetur, cum clima satis benignum esset. Reθondit, ram esse fama aliquanto minorem; causam autem duplicem: Unam, quod 'moles

54쪽

VENTORUM. 2 moles glaciales, a Currenti maris Scythici, juxta ea litora deveherentur. Alteram

quam longo potiorem duxin quod longe pluribuου Anni partibuου diraret apud eos Zephyrus, quam Eurus; quod etiam facit apud nos inquit; sed apud illos a Continenti, is geliduo; apud nos a Mari, is tepi

din. Duod si addidit) tam stequenter is

diu spiraret in Anglia Eurus, quam apud eos Zephyrus, longe forent intensiora stigora apud nos, es paria istis, qua ibi fiunt. 6. Zephyri sunt Assecti horarum pomeridianarum: Declinante enim Sole frequentius spirant Venti ab Occidente , ab

Oriente rarius.7. Auster noctis Assecta est; nam noctu& saepius oritur, & fiat vehementius. Boreas autem interdiu. - 8. Asseclarum vero Maris, & Continentis, multae & rnagnae sunt differentiae. Ea praecipue, quae Columbo ansam praebuit inveniendi Novi Orbis : Quod Venti marini Stati non sunt, terrestres autem maxime. Cum enim abundet vaporibus mare , qui ubique sere indifferenter adsunt, ubique etiam generantur Venti, & magna inconstantia huc illuc feruntur, cum ce tas origines , & sontes non habeant. Atrerra, ad Materiam Ventor-, valde inae

55쪽

qualiter se habet; alia loca ad Ventos pa-Tiendos, & augendos,magis efficacia sint; alia magis destituta. Itaque fiant fere a parte fomitum suorum, & inde directionem sortiuntur.

s. Non satis constat sibi Aesa. Ait ad Peruviam, & maritima Maris Auseratis, sere per totum Annum , spirare Austros. Idem alibi ait, ad eas oras, spirare potissimum Ventos Marinos. At Auster illis terre stris est , ut & Boreas, & Euru , tantumque Zephyrin est illis marinus. Sumendum quod certius ponit, hoc est, Austrum esse Ventum insectam, & familiarem earum regionum; nisi forte ex nomine Maris Australis, vel phantasiam, vel modum loquendi corrupit, intelligens Zephyrum per Austrum, quod a Mari Αustrali spiret. At Mare, quod Vocant Au-srale, proprie Australe non est , sed tanquam Oceanus secundus Occidentalis; quando simili, cum Atlantico, situ exporrigatur. Io. Marini Venti sunt proculdubio terrestribus humidiores, sed tamen puriores, quique facilius, & aequalius,cum Aere puro incorporentur. Terrestres enim male coagmentati, & semei. Neque opponat

56쪽

suginem Maris, crassiores. Natura enim terrestris salis, non surgit in vaporibus. II. Tepidi, vel gelidi sunt Venti marini, pro ratione qualitatum duarum praedictarum, humiditatis, & puritatis. Humiditate enim frigora mitigant, siccitas siquidem utrumque, & calorem , & frigus, intendit: at puritate refrigerant. Itaque extra Tropicos, tepidi, intra, gelidi.

Ιχ. Arbitror ubique ventos marinoς,

Asseclas esse regionum presertim maritimarum singularum; frequentius scilicet

spirare ventos, a parte, ubi collocatur. mare ; propter copiam longe uberiorem Materiae, ad ventos in mari, quam ita Terra: nisi sorte sit aliquis venim status, spirans a terra, ex causa peculiari. Nemo

autem confundat et entos statos, cum ventis

Asseclis, eum Assectae semper frequentiores sint; stati, saepius rariores. Id tamen utrisque commune est , quod venti spi-xent a parte fomitum suorum. I 3. Vehementiores plerunque sunt venti marini, quam terrestres, ita tamen, ut

cum cessent, major si Malacia in medio Mari, quam ad littora; adeo ut Nautae quandoque ament, potius litorum obliquitates premere, quam urgere altum;

57쪽

1s ΗIsTORIA 14. Spirant a Mari ad litora Venti Troialai, five versarii, qui scilicet, postquam paulisper progressi sunt, subito vertuntur. Omnino est quaedam refractio inter Auras maris, & Α uras terrae, & inaequalitas. Omnis aute inaequalitas Aeris est inchoatio quaedamVenti. Maxime aute fiunt Tro-pat Euripi Ventorum, ubi mare sinuat. Is . Spirant quaedam Aurae plerunque circa omnes Aquas majores ; potissimum autem sentiuntur mane ; at magis circa fluvios , quam in mari, propter differentiam aurae Terrae, & aurae Aqua . 16. In locis proximis juxta mare, flectunt sere se arbores , & incurvant, quasi

aversantes auras maris. Neque tamen madidia est ; sed Venti maritimi, ob humiditatem, & densitatem , sunt tanquam ponderosiores.

Qualitates & Potestates l

Ad Artic. 7. 28. 29. 3O. 3I. CONNEXIO.

CIrca Qualitates s Potestates Vento

rum , observatum est ab hominibus, non diligenter, o varie: Nos certiora ex-

58쪽

VENTORUM. LIee tam , reliqua, ut levia, ipsis Ventis per

mittemus.

I. Aufer Pluvioses,Boreas Serenus apud nos sunt: Alter nubes conSregat, & vel , Alter dissipat, & diicutit. Itaque Poeta, cum narrant de Diluvio , fingunt, eo tempore , Boream in carcere conclusum; Austrum cum Amplissimis mandatis

emissum. -

2. Zeph=ms apud nos pro Aurea ZEratu Vento habitus est , qui comes esset perpetui veris , & mulceret flores. 3. Paraces Schola , cum tribus suis principiis, etiam in Templo Iunonu Aere scilicet) locum quaererent, tres collocarunt; Euro locum non repererunt. Tincturis liquidum qui Mercurialibus Austrum, Divitis Zephyri rorantes Sulphure

venas,

Et Boream tristi rigidum sale. 'At nobis, in Britannia, Eurus pro Malefico habetur , ut in proverbio sit, Eurum, neque homini, neque bestiae, propitium esse. s. Auster a prassentia Solis, Boreas ab absentia spirat, in hemisphaerio nostro: Eu-rmin Consecutione Motus Aeris, πι- phstrus a Mari, Eurus a Continente: ple

59쪽

x8 HIs TORI Arunque in Europa, & Asia Oee identali. Hae sunt disserentiae Ventorum , maxime radicales , uode plurimae ex qualitatibus,& potestatibus ventorum, revera pendent.

6. Auster minus Anniversarius est, &status, quam Boreas, sed magis vagus, &Iiber ; & quando est status, tam lenia est, ut vix percipiatur. 7. Auster magis humilis est, & lateralis, Boreas celsior, & spirans ex alto ; neque hoc de Elevatione, & depressione polari diei mus , de qua supra , sed quod origines suas habeat plerunque magis in vicino Auster, magis in sublimi Boreas. g. Aufer nobis pluviosus sui jam dictum est) Mica vero serenus. sed magnos immittens servores, non frigidus, ut

alii dixerunt. Est tamen Astica fatis salubris ; Αt nobis, si flaverit paulo diutius in sudo, absque pluvia Auster. valde pestilens est. s. Auster & Zephstrus non generant vapores, sed spirant a partibus , ubi maxima est copia ipsorum, propter auctum calorem Solis , qui vapores elicit, ideoque sunt pluviosi. Quod si spiraverint a locis siccioribus , & jejunis a vaporibus, sunt serent; sed tamen aliqaando puri, aliquando aestuosi.' Io. Vi-

60쪽

VENTORUM. 2s

Io. Videntur hic apud nos Auster &Zephstrus foederati, suntque tepidi & humidi; at ex altera parte Affines sunt Boreas & Eurus, suntque frigidi, & sicci . II. Auster & Boreas quod & antea attigimus frequentius spirant, quam Eurus, & Ze Irms ; quia magna est inaequalitas vaporum, ex illis partibus, propter absentiam , & praesentiam Solis ; At Orienti, & Occidenti, Sol tanquam adia-phorus est.

I 1. Auster saluberrimus marinuS, a con tinente magis morbidus; contra Boreas amari suspectus, a terra sanus; Etiam frugibus & stirpibusAustre marinus valde benignus , fugans rubigines,& alias pernicies. I 3. Aufer lenior non admodum cogit nubes , sed saepe serenus est, praesertim fisit brevior; Sed flans commotius, aut diutius , facit coelum nubilum, & inducit pluviam: sed potius eum desinat, aut flaccessere incipiat, quam a principio, aut in ipso vigore.

I . Cum Auster aut oritur, aut desistit, fiunt sere Mutationes tempestatum , a sereno ad nubilum , aut a calido ad frigidum, & e contra; Boreas saepe , & oritur,& desinit, priore tempestate manente, &continuata.

SEARCH

MENU NAVIGATION