Fr. Baconi De verulamio historia naturalis & experimentalis de ventis &c

발행: 1648년

분량: 281페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

scilicet percipiantur in vallibus, & frequentius , cum scilicet valles sint in tranquillo:) At omnes Montes, & Rupes

cavernosi sunt. II. In Comitatu Denbigh in Britannia, montosia regione & lapidosa , ex cavernis quibusdam , tam vehementes ait Gilbe rus sunt Ventorum eruptiones, ut injecta vestimenta, pannique, rursus magna Vienentur, & altius in Aerem efferantur.

I 2. In Aber Bar juxta Sabrinam in alia, in quodam clivo saxoso, in quo sunt foramina , si quis aurem opposuerit, Sonitus varios, & murmur flatuum sub

terra exaudiet. PHAENOMENON OBLI Q V.M.

Notavit Acosta , oppida Platae es Potosae, in Peruvia , non longe esse disantia, Θ utrumque situm esse, in terra elevata, aut montana, ut in hoc disserant; is nihilominus habere Polosam temperaturam aeris

frigidam, s hyemalam, Platam elementem, es vernam: id quod Oidetur Argenti fodinis, juxta Polosam,attribuiposse , quod demonstrat esse *iracula terra, quatenm ad

bdum, Sstigidum. 3 3. Si terra sit primum frigidum, ut voluit

72쪽

, VENTORUM. 4Iluit Parmenides, non contemnenda usus sententia, cum frigus, & densitas, arcto copulentur vinculo non minus probabile

est, ejici halitus calidiores, a frigore centrali terrae,quam dejici a frigore Aeris sublimioris.14. Sunt quidam putei in Dalmatia, &Regione Cyrenaica, ut quidam ex Antiquis memorant, in quibus si dejiciatur lapis , excitantur paulo post tempestates, ac si lapis perstingeret operculum aliquod ,in

loco, ubi vis Ventorum erat incarcerata. PHOENO ME NON OBLIQUUM. Flammas evomunt Sina , complures

Montes; similiter'Aerem erumpere posse

consentaneum ea, praesertim calore in subterraneu dilatatum, in motu positum. I . In terrae motibus, Ventos quosdam noxios,& peregrinos,& ante eruptionem,& postea flare , observatum est: ut fumi quidam minores solent emitti,ante,& post

Incendia magna. M o N I T v M. Aer rh terra conclusus, erumpere ob varias causas compellitur. Luandoque Massa terra male coagmentata

in Cavum terra decidit: quandoque Aqua se ingurgitant: quandoque expanditur Aer per ignes subterraneos, ut ampliorem locum quami: quandoque Terra, qua antea selida

erat.

73쪽

ΗIsTORIA erat, is concamerata, per ignes, in cineres versa, se amplim fustinere non potest, sed decidit: cs complura id genuου. Atque de pruna Origine locali Ventorum, videlicet e subterraneis, haec inquisita sunt; Sequitur origo secunda, ex sublimi; nempe media,quam appellant, regi O-

ne Aeris. Mo NI Tu M. At nemo tam male,

qua dicta sunt, intelligat, quasi negemm, is reliquos Ventos , e terra, es mari, per vapores educi; Sed hoc prius genus erat, Ventorum qui exeuntὸ terra jam Venti formati. I s. Increbrescere murmur silvarum,antequam manifesto percipiantur Venti, notatum est ; ex quo conjicitur Ventum a superiore loco descendere ; quod etiam ob servatur in Montibus ut dictum est sed causa magis ambigua, propter cava montium a

I . Stellas sagittantes, ut loquimur,

& vibratas , sequitur Venim ς atque etiam ex ea parte, ex quo fit jaculatio; ex quo. patet, aerem in alto commotum e sse, antequam ille motus perveniat ad nos. 18. Apertio coeli, & disgregatio nubiu, praemonstrat Ventos , antequam flent in terra; quod itidem otandit Ventos inchoari in alto. Stul-

74쪽

UENTOR v M. 43Is. Stellae exiguae, antequam oriatur Ventus, non cernuntur, licet nocte serena;

cum scilicet ut videtur densetur, & sit

minus diaphanus Aer, propter materiam, quae postea solvitur in Ventos. 2 o. Circuli apparent circa corpus Lunae ; Sol uuandoque Occidens conlpicitur sanguineus ; Luna rubicundior est in ortu quarto; & complura alia inveniuntur pro-

s nostica Ventorum in sublimi: de quibus suo loeo dicemus)quae indicant materiam Ventorum ibi inchoari, & praeparati. EI. In istis Phoenomenis, notabis illam, de qua diximus, differentiam, de duplici generatione Ventorum, in sublimi; nimirum ante congregationem vaporum in Nubem, de post. Nam prognostica Halonum, dc colorum Solis , & Lunar, habent aliquid ex nube ; at Iaculatio illa, & Occultatio stellarum exiguarum , fiunt in se

reno.

22. Cum Venim prodit a nube formata, aut totaliter dissipatur nubes, & vertitur in Ventum ; aut scinditur, & erumpit Ventus, ut in procella. 23. Plurima sunt Phoenomena obliqua. ubique in natura rerum , de repercussione perfrigidum; Itaque cum constet esse in media reo ione Aeris, filo ora valde inten-

75쪽

sa, planum fit, vapores maxima ex parte, ea loca perfringere non posse, quin auo coagulentur , aut vibrentur; secundum opinionem veterum, in hac parte sanam. Tertia Origo localis ventorum est eorum , qui hic in inferiore Aere generantur , quos etiam tumores sive Super-Onerationes Aeris appellamus. Res maxime familiaris ; & tamen silentio transmissa. COMMENTATIO. Borum Uentorum, qui constantur in aere infimo , Generatio , abstrusior aliqua res non eri ; quam hae ipsa. Equod scilicet Aer noviter factus ex aqua, ct vaporibus attenuatis, is resolatis, conjunctus cum aere priore, non potea contineri iisdem, quibus antea, statiis: sed excrescit, is volvitur, is ulteriora Iosa o cupat. Hujus tamen rei duo sunt Assumpta. Vnum, quod gutta Aqua in aerem ver

D quicquid de decima proportione Elementorum fabulenturi centuplo ad minus plin statii desiderat, quam prius; Alterum, quod parum Aieris novi, es moti, super-additum Aeri veteri, totum concutit, is in Motu ponit: ut videre ea ex pusillo Vento,

qui ex follibus, aut rima fenestra est, qui

tamen totum Aerem in cubiculo in motu

ponere possit: ut ex flammis lucernarum fa

76쪽

VENTORUM. εἴ 24. Quemadmodum rores, & nebulae, hic in aere infimo generantur, nunquam factae nubes, nec ad mediam regionem penetrantes ; eodem modo, & complures

Venti.

2s. Aura continua spirat circa maria,&aquas, quae est Venim pusillus, noviter fa- 2 us. 26. Iris , quae est ex Meteoris quasi humillima, & generatur in proximo ζ quando non conspicitur integra, sed curtata, &quasi frusta ejus tantum in cornibus, solvitur in Ventos: aeque ac in pluviam, &magis. 27. Notatum est , esse quosdam Ventos in regionibus, quae disterminantur, & Ω- parantur per Montes intermedios: qui ex altera parte Montium spirant familiares, ad alteram non perveniunt. Ex quo manifestum, eos generari, infra altitudinem ipsorum Montium.18. Infiniti sunt Venti, qui spirant diebus serenis, atque etiam in Regionibus, ubi nunquam pluit: qui generantur ubi

fiant, nec unquam erant nubes,aut in mediam regionem ascenderunt. PHAENOMEN A o B L I QI A.

Duicunque norit, quam facile vapor sol rur io Aerem:qquam ingens sit copia vaporum ἔ

77쪽

s I Is TORIAporum: sis quantum statium occupet gurta Aqua versa in Aierem , prae eo quod antea oecupabat ut dictum est) is quam modi- eum sustineat se comprimi Aer; non dubitabit quin necesse sit, etiam a superficie terra, que Adsublimia aeris,ubique generari Ventos. Neque enim fieri potens, ur magna copia vaporum, cum coeperint expandi, ad med am Aeris regionem attollantur, absique Super-oneratione Aeris, is tumultu in Giae

Accidentales generationes

ventorum. Ad Artic. s. CONNEXIO. ACcidentales Generationes Ventorum eas vocamus , qua non efficiunt, aut gignunt Motum impulseυum Ventorum , sed eum compressione acuunt, repercusone vertunt, sinuatione agitant, is volvunt: quod sit per cauos extrinsecas, posituram Corporum adjunctorum. I. In locis , ubi sunt colles minus elevati , & circa hos subsidunt valles, & ultra ipsos, rursus colles altiores, major est agitatio Aeris, & sensus Ventorum, quam aut iv mmianis, aut in planis.

. 2. In

78쪽

UENTORUM. 471. In urbibus, si sit aliquis Ioelis paulo latior, & exitus angustiores, aut Angiportus, & Plateae se invicem secantes; percipiuntur ibi Flatus, & Αurae. 3. In AEdibus refrigeratoria per Ventos fiunt, aut occurrunt; ubi Aer est perflatblis, & ex una parte introit Aer, exadverso exit; Sed multo magis , si Aer intrat ex diversis partibus, & lacit concursum aurae

ad Angulos, & habet exitum illi Angulo

communem : Etiam Concameratio coenaculorum , & rotunditas, plurimum facit ad Auras; quia repercutitur Aer commotus ad omnes lineas; Etiam Sinuatio porticuum magis juvat, quam si exporrigantur in recto ; Flatus enim in recto, licet non concludatur, sed liberum habeat exitum , tamen non reddit Aerem , tam inaequalem, & Voluminosum, & undantem, quam confluxus ad Angulos, & anfractus, & glomerationes in rotundo , &hujusmodi.

. Post magnas tempestates in Mari. continuatur Ventus Aecidentalis ad tempus , postquam Originalis resederit; factus ex collisione,& percussione Aeris, per un- dulationem fluctuum. s. Reperitur vulgo in borth, repercusso Venti, a parietibus, & aggeribus; ira

79쪽

48 His TORIA ut putaret quis, Ventum in contrariam partem spirare ejus, a qua revera spirat. s. Si Montes regionem, aliqua ex parte, cinoant, & Venim, paulo diutius,ex plano contra montem spiraverit, fit, ut ipsa repercussione montis,aut contrahatur Ventus in pluviam, si suerit humidior; aut vertatur in Ventum contrarium, sed qui brevi tempore duret. . In flexionibus Promontoriorum experiuntur Nautae saepius mutationes Ven

torum.

Venti extraordinarii &Flatus repentini.

DE Ventis extraordinariis sermocinan tur quidam , ct causantur; Ecnephia sive procella, Vortice, Typhone, Pressere: Sed rem non narrant, qua certe ex

chronicis, is historia sparsa, peti debetis.

I. Repentini fatus nunquam coelo sereno fiunt, sed semper nubilo, & cum imbre: ut eruptionem quandam fieri, &flatum excuti, aquas concuti, recte pute

tura a. Pro

80쪽

VENTORVM. 492. Procella, quae fiunt cum nebuIa, aut caligine, quas Belluas vocant, quaeque se sustinent, instar Columnae, vehementes admodum sunt, & dirae navigantibus. 3. Dphones majores, qui per latitudinem aliquam notabilem corripiunt, e ccorrepta sorbent in sursum, raro fiunt; at Vortices, sive Turbines exigui, & quasi ludicri, frequenter. 4. Omnes Procella, & Dphones, de Turbines majores, habent manifestum motum praecipitii , aut vibrationis deorsum, magis quam alii Venti ; ut torrentummodo ruere videantur, & quasi per canales defluere, & postea a terra reverberari.

. Fit in pratis, ut cumuli sceni, quandoque in altum ferantur , & tum instar Conopei spargantur; etiam in agris, ut caules picarum involutae, Raristae segetum demessae, quin etiam lintea ad exsiccandum exposita , attollantur a Turbis bus , usque ad altitudinem Arborum , aut supra fastigia Aedium ; haecque fiunt, abG que aliquo majore Venti impetu , aut vehementia.

6. At quandoque fiunt Turbines leves,& admodum angusti, etiam in seleno ; ita ut Equitans, videat pulveres, vel paleas

SEARCH

MENU NAVIGATION