장음표시 사용
61쪽
3o HIs TORIAIs. Post pruinas, atque etiam Nives paulo diuturniores, non alius fere Ventus, quam Auster spirat, tanquam facta concoctione frigorum, quae tum demum solvuntur , neque propterea semper sequitur pluvia, sed fit hoc etiam in relegationibus
serenis.16. Auster, & frequentius oritur , &sortius spirat, noctu , quam interdiu, praesertim noctibus hybernis. At Boreas, ii noctu oriatur quod contra suam coninsuetudinem est non ultra triduum sere
17. Austro flante, majores volvuntur fluctus, quam Borea, etiam quando pari, aut minore impetu, spirat.18. Spirante Austro, fit Mare eceruleum, & magis lucidum , Borea contra, atrius, & obscurius. I s. Cum Aer subito fit tepidior, denotat interdum pluviam: rursus alias, cum Aura subito fit gelidior, pluviam praemonstrat. Sequitur vero hoc naturam Ventorum: nam si flante Austro aut Euro intepescit Aer, pluvia in propinquo est, itidemque cum flante Septentrione aut Zephyro, refrigescit. 2o. Auster fiat plerumque integer , &solitarius. At Borea, & praecipue Caci
62쪽
VENTORUM. 31& Coro flantibus, saepe contrarii, & alii diversi Venti, simul spirant ; unde refringuu-tur, & turbantur. hi. Borem sementi faciendae , Auster Insitionibus, & Inoculationibus, cavendus.
22. A parte Austri, solia ex arboribus, citius decidunt. At palmites vitium, ab ea parte erumpunt, & eo sere spectant. 23. In latis pascuis, videndum est pastoribus ut ait Plinius ut greges ovium , ad Septentrionale latus adducant, ut contra Auserum pascant. Nam si contra Boreamω claudicant, & lippiunt, & alvo moventur: Quin etiam Boreas coitum illis debilitat adeo , ut si in hunc Ventum spectantes coeant oves, foemellae ut plurimum gignantur: Sed in hoc Pliniud utpote transcriptor sibi non constat. i24. Venti tribus temporibus , frumento& segetibus nocent: in flore aperienve, &deflorescente , & sub maturitatem ἰ tum enim exinaniunt aristas dejectis granis, at prioribus duobus temporibus, florem, auta, in calamo constringunt, aut decutiunt. 2s. Flante Austro anhelitus hominum magis foetet, Appetitus animalium dejicitur magis, morbi pestilentes grassantur, gravedines incumbunt, homines magis pigri sunt, & hebetes: Αt fiante Borea,
63쪽
31 HIs TORIA magis alacres, sani, avidiores cibi. Phthisicis tamen nocet Boreas, & tussiculofis, ct podagricis, & omni fluxui acuto.
26. Eurm siccus, mordax, mortificans; zephyrus humidus, clemens, almus. 27. Eurm spirans vere adulto, calamitas fructuum, inducendo erucas & vermes, ut
vix soliis parcatur ; nec aequus admodum segetibus: Zeph rus contra, herbis, floribus , & omni vegetabili, maxime propitius , & amicus. At Eurus quoque, circa aequinoctium autumnale, satis gratiosius. 28. Venti ab Occidente spirantes, sunt vehementiores, quam illi ab Oriente, de
magis curvant, & contorquent arbores.
- 29. Tempestas pluviosa quae incipit spi-τante Euro, longius durat, quam quae spirante Zephyro. & sere ad diem integrum
extenditur.3O. Eurus ipse, & Boreas, postquam in reperint flare , constantius stant: Auster,di Zephyrus, magis mutabiles. 3I. Flante Euro visibilia omnia majora apparent. At flante Zephstro Audibilia. Etiam longius deseruntur Soni.
32. Caeciam nubes ad se trahere , apud Graeos in proverbium transiit, comparando ei Foeneratores, qui pecunias erogando, sorbent: vehemens est Venim , x la
64쪽
VENTORUM. 33tus, ut non possit summovere nubes tam cito, quam illae renitantur , & se vertant; quod fit etiam in majoribus incendiis,quae contra Ventum invalescunt. 33. Venti Cardinales , aut etiam Semi- cardinales, non sunt tam procellosi, quam Mediani. 34. Mediani, a Borea ad Euro- boream, magis sereni: ab Euro- borea ad Einum,
magis procellosi. Similiter ab Euro ad Euro- austrum, magis sereni, ab Euro- austro ad Austrum, magis procellosi. Similiter. ab Austro, ad Zephyro- austrum , magis sereni , a Zephstro- austro ad Zephstrum, magis procellosi. Similiter, a Zephyro ad Zephyro-boream, magis sereni, a Zephyroborea ad Boream, magis procellosi: Ita ut progrediendo secundum ordinem coeli, semper Mediani prioris Semicardinis , disponantur ad Serenitatem ; posterioris, ad
36. Tonitrua, & sulgura ,& Ecnephiae fiunt, spirantibus Ventis frigidis, quique
participant ex Borea, quales sunt Corus, Thrasmas, Circius, Meses, Caecias: Ideoque fulgura saepius comitatur grando. 3 6. Etiam Nivales Venti a Septentriona
veniunt, sed ab iis Medianis, qui non sunt procellosi, veluti Corvi, & Meses.
65쪽
3 . Omnino Venti quinque modis naturas suas & proprietates nanciscuntur. Vel ab absentia aut presentia Solis : vel a consensu & dissensu cum naturali motu Aeris: vel a diversitate Materiar semitum sitorum a quibus generantur ; Maris, Nivis, Paludum,&c. vel a tinctura regionum per quas pertranseunt: vel ab originibus localibus suis, in alto, sub terra, in medio: quae omnia sequentes articuli melius explanabunt. 38. Venti omnes habent potestatem desiccandi, etiam magis quam ipse Sol; quia Sol vapores elicit; sed nisi admodum fervens fuerit, non dissipat ; at venim eos &elicit, & abducit: Attamen Auster minime omnium hoc facit; quin etiam saxa &trabes sudant, magis flante nonnihil Austro, quam in tranquillo. 3 9. Martii magis longe desiccant, quam
aestivi: adeo ut Artifices Instrumentorum Musicorum Martios expectent, ad Materiam Instrumentorum suorum desiccandam, eamque reddendam porosam , & so
o. Venti omnis generis purgant Aerem , eumque a putredine vindicant, ut
Anni in quibus venti frequentius spirent, sint maxime salubres.
66쪽
t. Sol Principum sortunam subit; quibuscum ita saepe agitur, ut praesides in Provinciis remotis, magis obnoxios habeant subditos, & quibus obsequia praestentur magis, quam principi ipsi. Certe Venti qui potestatem, & originem habent a Sole, arque, aut plus gubernant temperaturas regionum, & affectus Aeris, quam ipse Sol,
in tantum , ut Peruvia squae propter propinquitatem Oceani, vastitatem Amnium,& altissimos, & maximos montes ni Vales, maximam habet copiam Ventorum,& aurarum spirantium) cum Europa de tempe. ramento, & clementia Aeris certet. L. Nil mirum si Ventorum tantus sit impetus, quantus invenitur , quandoquidem Venti vehementes, sint tanquam Ia undationes , atque Torrentes, & Fluctus magni Aeris. Neque tamen, si attentius advertas, magnum quiddam est eorum potentia. Possunt dejicere arbore S, quae cacuminum onere , tanquam velis expansis
iisdem commoditatem praebent, & se ipsae onerant; possunt etiam AEdificia infirmiora ; sed structuras solidiores, nisi fiant cum
terrae motibus, non subvertunt. Nives
quandoque tanquam integras dejiciunt ex Montibus, ut planitiem subjacentem sere sepeliant, quod accidit Solymanno in cam-
67쪽
HII TORI Apis Sula M: Etiam magnas quandoque immittunt Inundationes aquarum. 63. Amnes quandoque tanquam in sic eo ponunt venti, Sc fundos ipsorum discooperiunt: Si enim post magnam siccitatem, Ventus robustus in consecutione fili aquae, pluribus diebus spirarit,ita ut aquas amnis,
tanquam everrendo, devexerit in mare,
Aquas marinas prohibuerit, fit Siccatio Amnis in multis locis insolitis. MONITu M. Verte Polos , is verte simul Observationes, quatenus ad Austrum es Boream. Cum enim Absentia, s Pra- sentia Solis in causa sit, variat pro ratione polorum. At istud , constans res essepost.
quod plus sit Maris vestas Austrum olus sit
Terra versus Boream, quod etiam ad ventos non parum faciata. MONITu M. Mille modis sunt Uemti, ut ex Inquisitione sequentipatebis: Itaque in re tam varia, figere observationes, haudfacile est. Attamen qua a nobis posita sunt,tro cer/o plerumque obtinent- .
68쪽
torum. Ad Artic. g. CONNEXIo.VEntorum Origines locales nosse, ardita est Inquisitionis, cum istud unde,s Quo Ventorum, ut res abdita, etiam in Scripturis notata sit. Neque loquimur jam de Fontibus Ventorum particularium, sia
quibuι postea) sed de Matricibus Ventorum
in genere. Alii ex alto eas petunt, Alii in profundo rimantur; in medio autem, tibi ut plurimum generantur, vis eas quarunt; ut en mos hominum qua ante pedes posita sunt, praeterire,-obscuriora malis. Istud liquet, Ventos aut Inigenas, aut Advenas esse; sunt enim Venti tanquam Mercatores V porum , eosique in nubes coluctos,mi ortant in regiones,Wexportant, unde iterum Venti, tanquam per permutationem. Sed
inquiramm jam de Nativis. Qui enim alia unde Asiena, alibi Nativi. Tres igitur Origines locales: Aut expirant isseaturiunt e terra; aut deficiuntur ex sublimi; aut eonfiantur hic in Corpore Aeris. Qui autem dejiciun ur ex alto, duplisis generanonis:
69쪽
38 HIs TORIA Itionis: Aut enim dejiciuntur, antequam formentur in nubes, aut postea ex nubibus rare factis ,-dissipatis. rideamin qua sit harum rerum historia. I. Finxerunt Poeta, Regnum AE oli, in Antris & Cavernis, sub terram fuisse collocatum , ubi Carcer esset Ventorum , qui subinde emittebantur. 1. Etiam Triologos quosdam, eosdemque Philosophos, movent Scriptura verba : aeui producit Venus de thesauris suis; tanquam Venti prodirent ex locis thesaurariis , subterraneis scilicet, ubi sunt Minerar: sed hoc nihil est. Nam loquitur etiam Scriptura , de Thesauris Nivis , & grandinis, quas in sublimi generari, nemo dubitat. 3. In subterraneis proculdubio magna existit Aeris Copia, eamque & expirare sensim verisimile, & emitti consertim aliquando, urgentibus causis, necesse est.
In magnu siccitatibus, is media astate, cum magis rimosa sit terra, solet erumpere in locis aridis, ct arenosis, magna vis aquarum.
ro ; Aerem Coum tenue, siubtile hoc frequenter facere, probabile ea. q. Si expirat Aer e terra, sensim & spar
sim; par9M percipitur primo ; sed post
70쪽
VENTOR VΜ. 39quam Aeris illius emanationes multae minutae confluxerint, tum fit Ventus; ut
ex scaturiginibus Aquarum Rivus: Hoc vero ita fieri videtur ; quoniam notatum est ab Antiquis, Ventos complures in ortu suo, & in locis a quibus oriuntur, primo
spirare exiguos, deinde in progressit invalescere prorsus, more Fluviorum. . lnveniuntur quaedam loca in Mari,ac etiam lacus, qui nullis flantibus ventis, majorem in modum tumescunt, ut hoc a subterraneo flatu fieri appareat. 6. Magna vis requiritur spiritus subterranei, ut Terra concutiatur , aut scindatur : levior , ut A qua sublevetur. Itaque tremores terrae rari; tumores & sublevationes Aquarum, frequentiores. 7. Etiam ubique notatum est , nonnihil attolli, & tumescere Aquas, ante tempestates.
8. Spiritus subterraneus exilis qui sparsim efflatur, non percipitur super terram, donec coierit in Ventum, ob porositatem terrae ; sed exiens subter aquas. ob continuitatem aquae, statim percipitur ex tumore nonnullo.
i. Asseclas esse Ventos, terrarum cavernosarum, antea posuimus ; ut prorsus videantur Venti illi habere oragram suas localevie terra. IO. In
