장음표시 사용
91쪽
Ad Artic. 18. x. Raditur de Monte Atho, & simili- A ter de Obmpo, consuevisse sacrifieantes, in Aris, super fastigia ipsorum extructis , literas exarare in Cineribus fac rifieiorum, & postea redeuntes, elapso anno nam Anniversaria erant sacrificia easdem litteras reperisse neutiquam turbatas, aut confusas; etiamsi Arar illae non starent in Templo aliquo, sed sub dio. Vnde manifestum erat in tanta altitudine, neque cecidisse Imbrem, neque spirasse ventum. h. Reserunt in fastigio Pici de Tenariph, atque etiam in Andibin , inter Peruviam& Chilem nives subjacere per clivos, &latera Montium ; at in ipsis cacuminibus, nil aliud esse quam Aerem quietum, vix spirabilem propter tenuitatem , qui etiam acrimonia quadam, & os stomachi,& ocu Ios pungat inducendo illi nauseam, his suffusionem, & ruborem. 3. Venti vaporarii, non videntur in aliqua majore altitudine flare ; cum tamen probabile sit, aliquos ipsorum altius ascendere, quam pleνaeque Nubes. De Altitudine hactenus, de Latitudine videndum. 4. Cer-
92쪽
VENTORUM. 614. Certum est, spatia , quae occupant Venti, admodum varia esse, interdum amplissima, interdum pusilla, & angusta. Deprehensi sunt Venti occupasse spatium
Centenorum milliarium , cum paucaIum horarum differentia.
. Spatiosi Venti si sint ex Liberis plerumque vehementes sunt, non lenes: sunt etiam diuturniores, & fere 24 horas durant. Sunt itidem minus pluvioli. Angusti contra, aut lenes sunt, aut procellosi ;aut semper breve S. 6. Stati Venti sunt itinerarii, & longissima spatia occupant. 7. Venti procellosi non extenduntur per larga spatia , licet semper e vagentur ultra spatia ipsius procellae. S. Marini Venti, intra spatia angustiora multo quam Terrestres, spirant; in tan-
qm, x x in Mari aliquando conspicere dea
tur, Aurem satis alacrem, aliquam partem Aquarum occupare, id quod ex crispatione Aquae facile cernitur, cum undique sit malacia. & Aqua instar speculi plana. s. Pusilli ut dictum est Turbines ludunt quandoque coram Equitantibus, instar sere ventorum ex sollibus. De Latitudine hactenus , de Duratione videndum.
93쪽
HIs TORIAIO. Durationes Ventorum valde vehe mentium, in Mari longiores sunt sufficiente copia vaporum; in Terra, vix ultra diem& dimidiam extenduntur. II. Venti valde lenes, nec in Mari, nec in Terra ultra triduum constanter fiant. I 2. Non soIum Eurus Zephstro magis
est durabilis, quod alibi posuimus sed
etiam, quicunque ille ventus sit, qui mane spirare incipit, magis durabilis solet esse illo, qui surgit vesperi. 13. Certum est, ventos insurgere, Raugeri gradatim, nisi fuerint merae Pro- . celeta; ) at decumbere celerius, interdum quasi subito.
CI Venim se mutet, conformiter ad OMotum Solis , id est, ab Euro ad Au-srum ι ab Austro ad Zephstrum ; a Zephyro ad Boream a Borea ad Eurum ; non revertitur pIerunque ; aut si hoc facit, fit ad breve tempus. Si vero in contrarium Motus Solis, scilicet ab Euro ad Boream, a Borea ad Zephyrum , a Zephstro ad Austrum , ab Austro ab Eurum ; plerunque restituitur ad plagam priorem, saltem antequam
94쪽
tequam eonfecerit Circulum integrum. r. Si pluvia primum inceperit, & postea coeperit flare ventus ; ventin ille pluviae superstes erit. Quod si primo flaverit ventus, rostea a pluvia occiderit, non re oritur plerunque ventus, & si facit, sequitur plu
3. Si venti paucis horis varient, & tanquam experiantur, & deinde coeperint constanter stare, ventus ille durabit in dies plures.
. Si Auaer e ceperit flare dies duos. vel tres, Borem quandoque eost eum subito spirabit. Quod si Boreas spiraverit totidem dies , non spirabit Auster, donec venim paulisper ab Euro starit.
tumnum Hyems inceperit, si incipiente hyeme spiraverit Ausser, & postea Boreas , erit Hyems glacialis; sin sub initiiuhyemis spiraverit Boreas, postea Auster, erit Hyems clemens & tepidus.
ventorum redeat post quadriennium, quod verum minime videtur; neque enim tami celeres sunt revolutiones. Illud ex aliquorum diligentia notatum est, tempestates grandiores , & insigniores , Fervorum, Nivium, Congelationum, Hyemum tepi
95쪽
HIs TORI Adarum. distatum gelidarum redire plerunque ad circuitum Αunorum S.
Loquuntur homines, ac si Ventus esset corpu3 aliquod per se, atque impetu sua,
Aerem ante se ageret, is impelleret; etiam cum Uentus locum mutet, loquuntur ac si idem Ventus se in alium locum transferret. Hac vero cum loquuntur plebeii, tamen
Philosophi ipsi, remedium hujusmodi opinionibus non praebent; sed is Ezι quoque balbutiunt, neque erroribus istis occurrunt .
I. Inquirendum igitur , & de Excitatione Motus in Ventu, & de Directione ejus, cum de Originibuι localibus jam inquisitum sit. Atque de iis ventis, qui habent principium motus, in sua prima Impulsione, ut in iis, qui dejiciuntur ex alto, aut efflant e terra, Excitatio motus est manifesta: alteri sub initiis suis descendunt, alteri ascendunt, & postea ex resistentia Aeris, fiunt voluminosi, maxime secundum angulos violentiae suae. At de illis , quae conflantur ubique in Aere inferiore squisunt
96쪽
sunt omnium ventorum frequentissimi obscurior videtur inquisitio , cum tam ea res sit vulgaris, ut in Commentatione, sub Articulo ootavo declaravimus.
1. Etiam hujus rei Imaginem , reperimus in illa turri occlusa, de qua paulo ante. Tribus enim modis, illud Experimentum variavimus. Primus erat is, de quo supra diximus, Foculus ex prunis ante ignitis, & claris. Secundus erat Lebes Aquae serventis, remoto illo Foculo ; atque tum erat Motus Crucis plumeae, magis hebes,& piger, quam ex Foculo prunarum, haerente in Aere, rore vaporis aquei, nec dissipato in materiam venti, propter imbecillitatem caloris. At tertius erat ex utrisque simul, Foculo & Lebete ; tum vero longe maxima erat Crucis plumeae agitatio, adeo ut quandoque illam in sursum verteret, instar pusilli Turbinis; Aqua scilicet praebente copiam vaporis,& Focula, qui astabat, eum dissipante. 3. Itaque Excitationis Motus in ventis, causa est praecipua, super oneratio Aeris, ex nova accessione Aeris facti ex vaporibus. Iam de Directione Motus videndum, & de Verticitate, quae est Directionis Mutatio. 4. Directionem Motus progressivi ventorum, regunt Amites sui, qui sunt similes sontiis
97쪽
ες HIs ToRIA sontibus Amnium ; loca scilicet, ubi magna reperitur copia vaporum; ibi enim est Patria venti. Postquam autem invenerint currentem, ubi Aer minime resistit, sicut Aqua invenit declivitatem, tum quicquklinveniunt similis materiae in via, in consortium recipiunt,& suo currenti miscent; quemadmodum faciunt & Amnes. Itaque et/enti spirant semper a parte Fomitum suo
s. Ubi non sunt Fomites insignes, in
aliquo loco certo , vagantur admodum venti, & facile currentem suum mutant; ut in medio Mari, & Campestribus terraelatis. lc. Vbi magni sunt Fomites ventorum,
in uno loco, sed in locis progressus sui parvae accessiones, ibi venti sortiter fiant, sub initiis , & paulatim flaccescunt; ubi
contra, Fomites magis continui, leniores sunt sub initiis, & postea augentur. . Sunt Fomites mobiles ventorum, scilicet in nubibus; qui saepe a ventis , in alto spirantibus, transportantur in loca procul distantia a Fomitibus vaporum, ex quibus generatae sunt illae Nubes: tum vero incipit esse Fomes venti, ex parte, ubi Nubes incipiunt solvi in ventum. 8. At Verticitas Ventorum , non fit eo,
98쪽
quod Ventus prius stans, se transserat ; sed
quod ille,aut occiderit, aut ab altero vento in ordinem redactus sit. Atque totum hoc negotium pendet ex variis collocationibus Fomitum Ventorum,& varietate tem porum , quando vapores ex hujusmodi Fomitibus manantes solvuntur. s. Si fuerint Fomites Ventorum, a partibus contrariis, veluti alter Fomes ab Austro, altera Borea; praevalebit scilicet
Ventus sortior, neque erunt Venta contra inrit , sed Venim sortior continuo spirabit; ita tamen ut a Vento imbecilliore nonnihil hebetetur, & dometur; ut fit in Amnibus, accedente fluxu Maris ; nam Motus Maris praevalet, & est unicus; sed a Motu fluvii nonnihil stae natur. Quod si ita acciderit , ut alter ex illis Ventu contrariis, qui primum fortior fuerat, succumbat, tum subito spirabit ventus a parte contraria, unde & ante spirabat, sed latitabat, sub potestate majoris.
Io. Si Fomes Exempli gratia) fuerit
ad Euro-Boream . spirabit scilicet Euro- Boreas. Quod si suerint duo Fomites Ventorum,alter ad Boream, ii Venti ad aliquem tractum spirabunt separatim; at post Angulum confluentiae, spirabunt ad Euro- boream , aut cum inclinatione, prout alter
99쪽
ε 3 Ηrs TORIA alter Fomes fuerit sortior. ii. Si sit Fomes Venti ex parte Boreali, qui distet ab aliqua regione 2 o. Milliaribus, & sit sortior, alter ex parte Orientali, qui distet 1 o. Milliaribus, & sit debilior, spirabit tamen ad aliquas horas Eurus; paulo post nimirum post emensum iter
I 2. Si spiret Boreas, atque occurrat ab Occidente Mons aliquis; spirabit paulo post Euro-Borem, compositus scilicet ex Vento originali, & repercusso. 13. Si iit Fomes Ventorum in terra , a parte Borea, halitus autem ejus seratur recta sursum, & inveniat nubem gelidam ab Occidente , quae eam in adversum detrudat, spirabit Euro-Bor M. MONITu M. Fomites Ventorum, in Terra'Mari,sunt stabiles , ita ut fons origo ipsorum melim percipiatur: at Fomites Ventorum in Nubibus , sunt mobiles ;adeo ut alibi suppeditetur Materia Ventorum, alibi vero ipsi formentur ; id quod efficit Directionem Motus in Ventis magis confusam, is incertam. Hae e Exempli gratia adduximus; similia simili modo se habent. Atque de Directione Motus Ventorum hactenus. At de Longitudine, & tanquam Itinerario Ven
100쪽
VENTORUM.torum, videndum ; licet de hoc ipso, paulo ante, sub nomine latitudinis Ventorum inquisitum videri possit. Nam & Latitudo , pro Longitudine , ab imperitis haberi possit, si majora spatia Venti ex latere occupent , quam in longitudine progredia
I . Si verum sit, Columbum ex oris Lusitania, per Ventos Statos ab Occidente, de Continente in America, judicium fecisse, longo certe itinere possint commeare
Is . Si verum sit, Solutionem Nivium, circa Mare glacialo, & Scandiam, excitare Aquilones, in Italia & Gracia, Θc. diebus Canicularibus, longa certe sunt spatia. 16. Quanto citius in Consecutione, in qua ventus movet, Exempli gratia, si sie Eurus veniat tempestas, ad locum aliquem ab Oriente, quanto vero tardius ab Occidente, nondum venit in observationem. De Motu ventorum in progressu hactenus; videndum jam de undulatione
II. Vndulatio ventorum ad parva momenta fit: adeo ut centies in hora, ad minus, ventus licet sortis) se suscitet, & alternatim remittat. Ex quo liquet inaequalem esse impetum ventorum 3 nam nec . Flumina,
