장음표시 사용
421쪽
Bernonis Augien. Abbatis libellus
scebat, testamento. Vbi notandum, ut sicut se a Gregorium, quicunque has uel has cantilenas cO- posuisset libri Sacramentorum,& Antiphonarum et ita & beatum Hieronymum credimus ordinatorε lectionarii, ut ipsius testatur prologus appositus in
capite eiusdem Comitis: sic eu appellauit Posteacu Gradalia & Alleluia iter Apostolica & euagesica
lectione coeperunt frequentari, Hispani quali no- .i uitate rei perculsi, multum restiterunt,dicentes: In quibusdam Hispaniarum ecclesiis laudes post apostolum decantatur, priusquam Euangelium praedicetur, dum Canones praecipiant post Apostolumone. te. non laudes, sed Euangelium annnunciare. Praesum 4. cap. II. ptio enim est, ut anteponant ea, quae sequi debent.. Nam laudes ideo euangelium sequuntur, propter .
gloriam Christi,quae per idem Euangelium praedi
catur. Veruntamen ex authoritidi sanctae Romanae Ecclesiae,postea est constitutum, ut responsoria& Alleluia canantur ante sanctum Euangelium. Iidem etiam in Τoletano statuerunt concilio, ut hymnus trium puerorum omni Dominico die, & in . solennitatibus martyrum in pulpito decantetur: quod tamen Romani minimὰ faciunt,nisi quater ins an nothis sabbatorum diebus, qui praelitulantur,Ia. duodecim lectionibus . Symbolum quoque fidei catholicae post Euangelium recitatur, ut per sancta Euangelium corde credatur ad iustitiam, per Sym-R . Io bolum autem ore confessio fiat in salutem. Quod
tamen non secundum Nicenum concilium, sed si cundum Constantinopolitanum canimus translatum. Concilio quoque Toletano statutum est , id omni die Dominico secundum morem Orientalia tan . T. . Occlesiarum decantari. io, tali AGNUS DEI, in confractione corporis D mini, a clero & a populo Sergius Papa dici constituit. Oisertorium, quod inter offerendum cauta. itura
422쪽
tur, quan uisa prioris populi consuetudine in usum Christianorum uenisse dicatur, tamen quis specialiter addiderit aperte non legimus, quemadmodum de illo angelico hymno,Sanctus, Sanctus, Sanctus:uel de illa antiphon 6 quae post communionem dicitur,fateri possumus, cum ueraciter credi possit, priores Sanctos silentio obtulisse uel com- in unicasse, quod etiam hactenus in sabbato. S. Paschae solemus obseruare. Quamquam non desint, qui assirment'Xistum Papam, supradictum hymna Sanctus,Sanctus, Sanctus,ad Missam addidisse, V rum in his omnibus est attendendum, quia sicut sapientissimus Papa Gregorius librum Sacramentorum diligentissime ad ueritatis lineam correxit, ita musicae quoque modulationis harmoniam satis utiliter composuit ac ordinauit. De Gloria is excelμ. cap. II.
NVnc stylus ad mouendam quaestionem se uertat,ad quam totus hactenus sermo habitus intendebat, uidelicet,cur non liceae omni die Dolminico uel natalitiis sanctorum, presbyteros illum
hymnum canere, quem nato in carne Domino angeli cecinere, dicentes: Glim tu excellis Deo. Quod
si concessum est illum cantare in Pascha secundum prae titulationem Missalis, non multo minus licita, puto in natiuitate Domini, quando primum cce pit audiri ab hominibus in terris , qualiter ab
angelis canebantur in coelis . Proserant conis
tradictores in medium, ubinam sit a sanctis patribus, uel ab ipso sanctissimo Papa Gregori o interdictum, & si ad haec respondere non ualemus, merito manus damus. Q apsquis enim vult exsacrae scripturae authoritate aliquid confirmare, de
423쪽
Bernonis Augien. Abbatis libellus
antiquorum Patrum conciliis, necnon & eorum scriptis uel gestis, & quod omnibus his maius est, ex sancti Euangelii ueritate locum ostendere, unde uelit sententiam suam corroborare. Vnde solemus dicere, Scriptum est in illo, Sc in illo loco : &legimus in decretis pontificum, uel iii tali conci- .lio, in ili' capitulo : Sed cum sanctum Gregorium nusquam legamus ipsum hymnum litterdixisse, liceat nostros quoque testes idoneos introducere, quo eorum testimonio possit probari, utrumnam iure debeat decantari. Nam cum scriptu sit , in ore duorum aut triu testium stat omne uerbum, prius' proferam duos, deinde multos.Denique Telesphorus Papa a beato Petro octauus, constituit, ut ante
sacrificium hymnus diceretur angelicus ; hoc est, Gloria in excelsis Deo. Qualiter eius debeat credi testimonio,testatur martyrium, quod sustinuit pro Domino.De Symmacho quoque Papa ita legimus Hic constituit, ut omni die Dominica uel natali iij smartyrum, Gloria in excelsis , hymnus diceretur. Cuius sanctitatis uir iste fuerit,de bonis eius operibus,quae fecit, ex libro Dialogorum legere uolen'tibus, satis liquebit: Ubi beatus Papa Gregorius narrat, quod quidam Paschasius sanctae Romanae Ecclesis diaconus, cum tanti meriti apud Deum esset, ut quidam daemoniacus tacta eius post morte Dalmatica, a daemone sit liberatus, tamen quia tan ii Pontificis ordinationi restitit, cuidam religioso uiro in purgatoris poenis constitutus, non per somnisi, sed uisibiliter apparuit, ac pro qua culpa haec pateretur, innotuit. Ecce de hoc hymno angelico duo testes inuenti sunt idonei, qui a nemine, ut puto, possunt refelli. Quod si adhuc tertius quaerit tur, non iam unius, sed sexaginta episcoporum in medium profero testimonium, qui in quarto Toleta a o concilio, in nomine Domini congregati, tam te . suser
424쪽
super hoc, quam super aliis huiusmodi hymnis
promulgaverunt decretum cap. I 2.De hymnis, inquiunt,etia in canendis & saluatoris & Apostolo. rum habemus exemplum . Nam &ipse Dominu Maiib. 16. hymnum dixisse perhibetur, Mattharo Euangelista 're' testante: Et hymno dicto, exierunt in montem oliveti. Et Paulus Apostolus ad Ephesios subscripsit, dicens :Implemini spiritu sancto, loquentes nobis in psalmis & hymnis & canticis spiritualibus. Et
quia cernebant nonnullos in Ecclesia eos hymnos spernere, qui humano ingenio uidebantur in laudem Apostolorum & martyrum triumphos compositi esse, uehementer arguebant eos huiusmodi uerbis, dicentes: Respuant & illum ergo ab hominibus compositum, quem quotidie publico priuatoque ossicio in sine omnium psalmorum dicimus
Gloria , honor patri Sisilio & spiritui sancto
in secula seculorum. Amen . Pro quo NOS canimus , Gloria patri & filio & spiritui sancto usq; in finem. Et post haec inserunt: Nam & ille hymnus quem nato in carne Christo angeli cecineriit, Gloria in excelsis Deo, & in terra pax hominibus bonae uoluntatis,angelicus cst: Reliqua quae ibi sequuntur ecclesiastici doctores composuerunt. Ergo nec ipsi in ecclesiis canendi sunt, quia in sanciarum scripturarum locis non inueniuntur. Componuntur Misae siue preces, uel orationes siue comendationes, seu manus impositiones, ex quibus si nulla decantantur in ecclesia, uacant ossicia omnia ecclesiastica. Et paulo post: Sicut igitur orationes,ita & hymnos in laudem Dei compositos, nullus nostrorum ulterius improbet, sed pari modo' .' Hμλ' Callia Hispaniaque celebrent, sintque excommu μ' nicatione plectendi, qui hymnos reij cere fuerint ausi. Unde sanctus Pater Benedictus iubet nos . monachos ad Onancs regulares cursus celebrar
425쪽
Bernonis Augien. Abbatis libellus
hymnos, quos ille uocat Ambrosianos. Ad haec potest aliquiu dicere, tunc temporis Gallos & Hispanos in Missarum suarum celebritate nondum habuisse usum sanctae Rom. Ecclesiae. Quod & nos Restat bae nos negamus . Teilatur hoc Abbas Hilduulnus, istoti. uir in di uina lege adprime eruditus, in ea epistola
quam ad Ludeuuicum Imperatorem direxit pro passione sanctorum martyrum Dionysii & sociorum eius. ubi inter alia, quae suae narrationi uid bantur congrua,haec adiecit: Cui adstipulari uidentur antiquillimi & nimia uetustate pene consumpti Missales libri, continentes Missae ordinem more Gallico, qui ab initio receptae fidei usus in hae Occidentali plaga est habitus, usquequo tenorem, quo nuc utitur, Romanum suscepit. In nostri quoque monasterii archivo habetur Missalis loge aliter ordinatus , quam Romanae Ecclesiae se habeat usus. Et quod ijs omnibus maius est,cum una sit fides, cur super Missarum celebratione , Galliarum
ecclesiae a Romana discordent, Augustino requirenti, Gregorius respondit : Nouit fraternitas tua Romanae ecclesiae consuetudinein, in qua se meminit enutritam. Sed mihi placet, ut siue in Romana,
siue in qualibet ecclesia aliquid inuenisti ; quod
plus omnipotenti Deo possit placere, solicite eligas, & Anglorunt Ecclesiae,quae adhuc noua est,adsidem inititutione praecipua, quae de multis Ecclesiis colligere potuisti,infundas. Non enim pro locis res,sed pro bonis rebus loca amanda sunt. Ex singulis ergo quibusque ecclesiis, quae pia, quae re
i glos , quae recta sunt,eligas, & haec quasi vasculo
collecta, apud Anglorum mentes in consuetudine uertas. His satis instruimur exemplis nil nos delinquere, si ea, quae ex authoritate Pontificum, qui illum sanctum uirum tempore praecesserunt. nititata suscepimus,& uel ex Gallicanarum Ecclesiar ut
426쪽
aut Hispanicarum usu mutuauimus, fideli deu etione seruamus, imitantes ipsius beatissimi Papae praedicandam humilitatem. Qui cum repraehenderetur a quibusdam, quod aliarum ecclesiarum morem sequeretur, inter alia latetur,dicens: Si quid boni uel ipsa, uidelicet Constantinopolitana, uel altera Ecclesia habet, ego & minores meos,quos ab illicitis prohibebo, in bono imitari paratus sum. Stultus est enim, qui in eo se primum existimat, ut bona, quae uideri discere contemnat. Nam si id eb, ut saepe dictum illum angelicum hymnum prohibemur in festiuis diebus canere, eo quod Romanorum presbyteri non solent eum canere, possimus simili modo post Euangelium Symbolum reticere, quod Romani usque ad haec tempora divae
memoriae Henrici Imperatoris, nullo modo cecinerunt. Sed ab eodem interrogati , cur ita agerent, me coram assistente,audiui eos huiusmodi responsum reddere, uidelicet quod Romana ecclesia non
suisset aliquando ulla haereseos faece insecta, sed secundum sancti Petri doctrinam , in soliditate Catholicae fidei permaneret inconcussa: & ideo magis his necessarium esse illud Symbolum saepius cantando frequentare, qui aliquando ulla haeresi
potuerunt maculari. At dominus Imperator non antea desiit, quam omnium consensu id domino Benedicto apostolico persuasit , ut ad publicana Missam illud decantarent. Sed utrum hanc con suetudinem seruent adhuc, assirmare non possumus, quia certum non tenemus. Eo etiam modo
possunt abiici multa,quae post ancti Gregord tepora causa decoris uidentur adducta, cum econtrario psalmista dicat:Adiiciam super omnem laudem
tuam. Et mirum ualde uidetur, cum certa: sit ratione discretum, quid soli liceat episcopo, non autem presbyteros: uidelicet ut ad Episcopum pxttineam
427쪽
Bernonis Augie n. Abbatis libelluo
ordinationes clericorum, dedicationes ecclesiarum facti Chrismatis consectio , ad dandum Spiritum paraclytum sacra impositio manutam, quid aliud e se possit in sacramentis diuinis, quod non sit presisbyteris commune cum episcopis, praecipue cum iaquod excellentissimum est in omnibus sacramenistis , sanctum uidelicet corpus & sanguinem Chrisi, quotidie sicut Episcopi, ita & consecrent preta byteri, nec anctius sit illorum, quam istorum. Vnde sanctus Hieronymus diciti de iisdem presbyteris: Hi nanque in benedictione cum episcopis coasortes sunt mysteriorum, ac nullo in consciendo corpore Christi ac sanguine inter uos & episcopos credenda distantia est, quia & eucharistiam prrdem per presbyteros benedictam, si necessitas ex egerit,accipere debent. Et post pauca: Nam si quis ad iniuriam reuocat, ut putet non debere se accipere Eucharistiam, quam presbyter benedicit, is profecto peruersus est, credens Deum duo corpora habuiste, unum maius, aliud minus: quod episcopus conficit maius, quod presbyteri minus: qur Christum ita diuidit', Deo iniuriam facit , superi haec omnia cum: in capite libri Mis alis, quando presbyteri Romani Gloria in excelsis Deo, canerect non canere soleant, legimus solummodo praetiutulatum: nusquam autem uela beato Papa Gregorio, uel aliquo sanctorum patrum nobis interdicta puto , quin omni die Dominica uel in sanctorum natalitiis liceat nobis sepe dictum hymnum cano xe ad augmentum laudis diuinae
H I ita utcunque digestis, non absimile uidem
tur, si quid de octauis Pentecostes loqua mir. Nam dum adhuc apud Gallos essem coniti.
428쪽
tutus, non modicam super hac re quaestionem cognoui exortam in illis regionibus, aliis adfirmantibus, quod sicut Dominicae natiuitatis ac resurrectionis , ita oporteret celebrare & octauas Pentecostes, praecipue cum saepius in no stris ossicialibus libris scriptum legamus, post Octaream petecostes. Aliis e regione contendentibus, in hac solemnitate, qua spiritus sanctus super Apostolos inlinguis igneis apparuit, non plus quam septem di ex debere expendi , iuxta dona eiusdem spiritus sancti. Sed ad hanc litem inter utrasque partes dirimendam, i pso sancto spiritu adiuuante, oris laudamus cui parti merito sauere debeamuS. , Nam cum. S. Augustinus doctor egregius de sermone Domini in monte habito disputaret, & singulas beatitudines septem donis spiritus sancti co- id. parare am prima beatitudo incepit,Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorii, cum ad octauam perueniret,ita intulit: Octaua tanquam ad caput redit, quia consummatum persectumque ostendit δέ probat. Itaque in prima & octatia nominatum est regnum caesorum. Cum dicitur autem, Quis nos separabita chari rate λ tribulatio an angustiaῖ an persecutio an fames an nuditas ait periculum λan gladiusλSeptem sunt ergo quae pe sciunt. nam octaua clarificat, & quod persectum est demonstrat, ut per hos gradus perficiantur &ceteri, tanquam a capite rursum exordiens: Videtur ergo mihi etiam septiformis operatio spiritus
sancti,de q ua Esaias loquitur, his gradibus semen- ED. ixtiisque congruere. Et post aliquanta : Haec octaua sententia quae ad caput redit, persectumque hominem declarat, significat fortasse & circuncisionem octava die in ueteri testamento,& Domini res uxrectionem post Sabbatum, qui est utique octauus dies ademque primus dies, di celebrationem octauarum
429쪽
Bernonis Augien. AbbatIs libellus
feriarum,quas in regeneratione noui hominis celebramus & numero ipso Pentecostes. Nam septenario numero septies multiplicato, quo fui 9. qu si octauus additur, ut so .compleatur, & tanquam redeatur ad caput, quo die missus est spiritus sanctus,quo in regnum coelorum inducimur, & haer ditatem accipimus & consolamur, & pascimur, α misericordiam consequimur,& mundamur, & p cificamur .atque ita persecti omnes extrinsecus illatas molestias pro ueritate & iustitia sustinemus. Ea illis S.Ausustini uerbis liquido potest intelligi,quid
de octauis Pentecostes possit sentiri. Sed interim Nel breuiter de Sacramento nostri baptismatis aliquid loquamur,quod in similitudinem mortis, sciis pulturae, resurrectionis Christi regitur, Apostolo teste qui ait: Quicunque baptizati sumus. in Christo Iesu , in morte ipsius baptirati sumus. Consepul- ati enim sumus cum illo per baptismum in mortem, tit quomodo surrexit Claristus a mortuis per glo- riam patris,ita & nos in nouitate uitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini moriatis eius, simul & resurrectionis erimus & caetera. Vnde & beatus Papa Leo:In baptismatis, inq uit, regula & mors interuenit interfectione peccati: sepulturam triduanam imitatur dimersio, & ab aquis eleuatio, resurgentis instar est de sepulchro. Vnde rectissime sancti patres duo tantum legitima tempora ad baptizandum, si nulla necessitas interuenit, constituerunt,sabbatum uidelicet Paschae, & sabbatus Pentecostes. Quae utraque per octo dies celebrantur. Merito consepeliuntur CHRIs ΤΟ baptigati in sabbato, ut cum ipso ualeant resurg re die Dominico. Sicut enim sabbatum requiem animarum, sic Dominicus Dies, qui est primus & a octauus, significat resurrectionem corporum. Si
enim certi gruia mysterii per octo dies noster baptismus
430쪽
ptismus colitur, ita ut octava die uestimenta murentur baptiratorum, cur non magis celebratur per M it 3
octo dies baptismus Apostolorum ' Quod enim Apostoli per aduentum spiritus sancti, qui in igne
apparuit,bapti rati sunt in die sancto Pentecostes , tellatur in Evangelio Iohannes Baptista, qui confluentibus ad se turbis,ait: Ego quidem uos baptizo in aqua in poenitentiam. Qui autem post metienturus est, sortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare. Ipse uos baptirabit in spiritu sancto &ighe. Et ipse Dominus ad Apostolos: ait Iohannes quidem baptiZauit aqua, uos autem ba-
ptizabimini spiritu sancto no post multos hos dies. De qua quidem octauae Pentecostes solennitate dicat quidam doctor egregie: Octauus dies est, qui lcPrimus, secundum formam octo beatitudinum.
Prima beatitudo dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Octaua ita, Beati qui persecutionem patiuntur propter iustiis etiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Ad
regeneratos pertinent hae sententiae, .ut qui pauperes sunt, in hac uita propicr regnum coelorum uiaque ad sinem uitae perseuerantes sint, ut accipiant regnum, pro quo hic laborauerunt.Baptismus uero
Neophytorum,quanuis in sabbato agatur,ad illum baptismum pertinet,quem Apostoli acceperunt in die sancto Pentecostes, cuius octaua est dies Dominica sequens, quam solemus appellare octauas Pentecostes. Et iterum post aliq ua: Celebratur per septem dies opus septiformis spiritus,& octaua die consummatio & declaratio & glorificatio eiu dem operi Quod si ira est, merito eandem glorificationem in nostris ossiciis recolit 8.dies,quae redit ad caput,quae & l .dies. Itaque sicut celebrauimua maiestatem spiritus sancti in pentecoste, celebr