장음표시 사용
71쪽
qui a Seleueensi concilio depositus fuerat, narrat socra'esust. lib. 2 cap. go pag. i 3 4 ed. Valesii Cantabrig. a zo, eum libello provocasse, praeterea Sylvanum Troadis Episcopum supplicantium libellos accepisse, eisque judicem dedisse, scribit idem Socrates lib. 7 cap. 37 pag. 388. Unde intelligimus, ea jam aetate in ecclesiasticis judiciis adhibebantur. 1 Ueli. s3 eap. 3, quam reser Gratianus can. cap. 3 quast. 3 9. Osseratur . Consule Cujacium in eamd. Novell. 3 3 opp. tom. 2 col. 96I U' 962 ed. cit.
f. II. Libellus vel conventionalis, vel accusatorius est. Colassentionali utimur in Civilibus negotiis, accusatorio in Causis Criminalibus, cum reum criminis Epud j tilicem accusamus. Clarus, ct obscuritatis expers libellus uterque esse debet , quodque petitur perspirue signi lizandum est ci). Non enim suboscuro libello respondere reus Cogiis tur, & judex recte potest rejicere libellum, in quo non omnia dilucide, & e licate declarentur. i) Cap. a de Libell. oblat. S. III. Antiquo jure Romanorum Certae, ac solemnes erant constitutae formulae , cum quibus actio institui debebat, & eas actor a Praetore impe intrabat. Sed postea, sublatis ambagibus, & subtilita tibus sormularum cI , placuit libello exprimere genus, speciem , & nomen actionis, quae in judicium deduceretur a). Verum Decretales de exprimendo nomine actionis, qua quis usurus est', non admodum laborant; modo res ipsa ita Clare, apteque Proponatur, ut ex ea jus petentis manifestum sit 3 .
72쪽
S. IV. Accusatorius libellus, complecti debet
nomen accusatoris, rei accusati, st judicis, coram quo accusatio instituitur, praeterea tempus, Ioiacamque Criminis. Conventionalis autem Contineat oportet nomen actoris, rei, atque judicis, rem p titam , & petendi causam. Cum agitur actione in rem, satis est exprimere causam actionis proximam , puta dominium; Cum eXercetur actio in perissonam , eXprimi debet tum proxima, hoc est obligatio, tum remota, hoc est titulus, eX quo obligatio nata est I . 1 p. uis. de Libell. oblation. Consule Donellum Ioe. eit. 3 ibique Hilligerum in Nox. col. s7 π seq. f. U. In offerendo libello praecipue Curandum est, ne plus petatur, quod fit quatBor modis , re, tempore , loco, & causa . Re plus petitur , si eX. gr. petantur triginta, cum viginti deis hecentur, aut si is, Cujus ex parte res est vel majorem partem suam esse Contendat; tempore, si ante statutum diem, vel ante conditionem actio
instituatur; loco, si quis quod sibi certo loco dari stipulatus est, alio petat, uulla illius loci facta mentione; Causa, si quis Certam rem Petat, Cum debitor posset dare, quod mallet suo arbitratu ci). Iure veteri plus Petens actor Cama Cain debat ca), sed jure novo civili aliae adversus plus petentium importunitatem poenae sunt constitu
73쪽
Lipsia I 37 g. 33 Inst. Hinc illud Plauti in Mostellar.
1699; velim quidem hercle, nummo plus petas . Num autem id Lege XII. tabularum, an potius edicto
Praetoris factum fuerit , non satis compertum eSt. COI- , sule Raevardum Varior. lib. 3 cap. I pag. 69tom. 2 ed. Neapol. IT 79.
3) Zeno Imperator adversus eum, qui ante tempus petiit, temporis inducias duplicari, atque his finitis reum cogi non posse voluit ad suscipiendam litem; nisi prioris litis impensae solum fuissent. Constitutio haec desideratur, , sed ejus epitomen ex Basilicis eduxit. Cui acius Observat. lib. I 2 cap. 2I opp. tom. 3 eol. 3I9-cit. Contra eOS, qui re, aut loco, aut causa plus peterent, tripli poenam constituit Iustinianus cit. g. 33 Instit. de Action.
f. VI. Iure canonico qui re, aut causa plus Petunt, in euensas condemnantur, qui loco in id, quod debitoris interest, denique qui tempore plus petierint, duplo majores inducias reo tribu eis re debent, neque ipse cogitur judicium suscipere, nisi antea prioris litis eXpensae solvantur IJ .
Nunc 'sere omnes eo jure utuntur, ut reus ante
tempus Conventus tantum a judicii observatione, liberetur, & actor quidem in litis eXpensas Condemnetur; sed ei tamen integrum sit reum in judicium vocare, cum ptimum obligationis diem venisse Consist . In Ceteris hujusmodi petitionibus reo licet offerre plus petenti , quod se debere Cen set; id vero si non accipiat actor, neque aliud re. Vera judex deberi intelligit actor, uti temere litigans, in eXpensas condemnatur ca .
i) Cap. unie. De plus petition. Σ) Confer Vinitium in Instit. lib. 4 tit. 6 g. 3,&: Voetum in Pandect. lib. s tit. I S.
74쪽
f. VII. Emendatur interdum Iibellus, interis
dum etiam mutatur: Cum videlicet pridem instituta actione retenta, aliquid adjicitur, aut detrahitur, vel cum prima actione repudiata, nova in stituitur, Ita qui pro detam, quae sibi ex causa mutui deberi dixit, ex eadem illa Causa petit viginti , libellum emendat; mutat autem qui sundum, quem ex testamento petierat, dein Ceps eX stipulatu petit. Utrumque fieri potest etiam post litem Contestatam cI ; sed qui contestata lite actionem mutat, prioris judicii expensas solvere debet, & novum dare Iibellum, novasque ad deliis herandum inducias reo. At vero libelli solemnitas in causis summariis non est necessaria. 1 Consule Donellum de Iur. eivit. lib. 23 eap. sad tit. Instit. de Action. f. 27 opp. tom. 6 coli. 6s. seq., π col. 839 er seq. ed. Luca rit., & Voetum in Pandere lib. I tit. 23 9. 9 π seq.
f. VIII. Oblato ab actore libello, qui est
quasi primus aditus judicii, reus in jus vocatur. Vocare autem in jus nihil est fili ηd, quam vocare aliquem ad eum, qui jus dicturus est ea de re , de qua quaeritur I . Nullus olim ritus vocatio. nis fuit; sed licebat privato privatum, Cum quo jure agere vellet, per se, & Qua auctoritate injus vocare , ct quidem ita, ut vocatus, nisi vadimonium Promitteret, hoc est nisi satisdatet iudicio sisti, etiam invitus in ius rapi posset a). Sed postea mos hujusmodi sublatus est, sive quod absurdum videretur, rem tantum privati arbitrio Permittere, sive quod melius aequius videretur hoc negocium trensigere auctoritate ejus, qui juri di-
75쪽
cat , ut sit in ius vocare juris experiundi causa vocare. Recte prorsus. Non enim quis vocatur in jus, nisi ut de suo jure experiatur apud eum, apud quem id facere jus est; idest apud eum jure judicioque agat ea de re, quam, kn judicium vocat . Id enim significant Iurisconsulti, cum dicunt de jure suo, aut de re aliqua experiri, ut Ieg. I ff. Ex. quib. caus. major. , let. I ss. Quand. de pee. Ac . annal. sit, Vel jus experiri, ut in let. 1 1. de Divers. , π temp. prascript., ur in IV. I ff. Qua in fraud. eredit. , hoc est rem tentare, & sui juris periculum facere. 1) Consule Duarenum lib. I disp. east. I. Adversus eos, qui in jus venire recusarent, vim adhiberi, & invitos injecta manu, obtortoque collo in ius rapi consuevisse
certum est, idque late ostendunt Govemus I plar. lech. ult. , Raevardus ad LL. I a Tabular. cap. y π od L. Io 8 de Diversis regul. jur. opp. tom. I p. 7 Gr I 67 ed. Neap. 1 779,Cujacius Observ. lib. Io es. I o opp. tom. 3 col. 24o ου' seq. ed. Venet. I7s 8, Ηeineccius Antiquit. lib. tit. 6s. I π seq. opp. tom. 3 pag. 429 π seq. ed. Neap. 1769. aliique complures.. 3) Ulpiani, & Pauli aetate iam illum obtinuisse
morem, ut nemo Sine magistratus auctoritate in ius vocaretur, ostendit Donellus de r. civit. lib. 23 cap. 2 g. sopp. t. 6 col. 34 γ' seq. ed. Luea. Vide etiam Hilligerum in Notis ad eumdem Donellum loc. cit.
f. IX. Nunc ipsa libelli oblatio in jus vocatio dici potest; sed quoniam libellus aptus non
est ad inducendam litis Contestationem, ac tantum rontinet actoris petitionem, non item probationes, quibus eadem petitio nititur; hae sunt in actis post oblatum libellum exhibendae probationes, quibus exhibitis reus in judicium vocatur, ut respondere possit, atque ita litis contestatio inducatur. Id vero fit per citationem, quae judi'cialis est actus, per quem reus, actore rogante,
judici auctoritate litis peragendae causa in judicium vocatur. Proprie hoea citabo in jus voratio
76쪽
est, ct utraque saepe confunditur; quamquam cl-tatio latius pateat, quippe quae in qualibet judi-Cii parte adhibetur, quoniam singuli judiciarii actus
litigantibus nunciantur; verum in jus vocatio tantum pertinet ad primam citationem , unde judicium exorditur O . Sed veteri jure Romano injus vo alio, & citatio disserebant; quoniam, illa privata auctoritate , haec vero mandato judicis per Praeconem , ct interdum etiam per edictum fiebat; neC tantum reus, verum etiam actor, patroni, Atestes in judicium citabantur.
13 Conser Vinnium Commentari ad Inst. lib. 4rit. I 6 g. 3. num. F.
g. X. Omnia judicia a citatione inchoanda sunt, neque , ea omissa , ulla judicii vis, & auctoritas est r . Uetat enim non civilis modo, sed etiam naturalis juris ratio, damnari aliquem , qui auditus, ac de sensus non sit. Hinc desectu in citatio nis insanabilem pragramatici appellant, quoniam sanari non potest judicium, quod sine citatione gestum est ca .
lib. 13 eap. 1 f. 2 non a tom. 6 pag. II ed. cit.
g. XI. Est autem citatio vel realis, quae fit injectis in reum publica auctoritate manibus, vel verbalis, quae procedit ab imperio judicis, cujus jussu , verbis, vel literis quis in judicium vocatur. In civilibus judiciis verbali citatione pleruinque utimur; nam in iis citatio realis ante sente tiam non emittitur, nisi reus sit fugitivus aut de
77쪽
fuga suspectus, ct nisi primum res cognita, & explorata Sit . f. XII. Verbalis citatio alia simplex, alia peremptoria est. Simplex Continet merum praeceptum, ut reus in judicium veniat; sed ipse contumax non essicitur, nisi eadem citatio post tres terminos certis dierum intervallis praefinitos tertio repetatur cr). Quae intervalla jure veteri decem dies singula continebant ca). jure Novellarum, ampliata sunt ad dies triginta 3 ; sed jure decretalium arbitrio judicis pro temporum, ac locorum ratione statuuntur 4) . Peremptoria citatio instat est omulum simul simplicium, atque ita rem pein rimit , ut si reus praestituta die in judicium non venerit, Contuma X habeatur .. Nam peremptorium p rcidit, & abscindit omnes adversarii tergiversationes , eoque comminatur judex, Sese causam cogniturum, etiam absente illo, qui citatus sese
judici sistere recusat s). Edictum peremptorium jure civili emittitur post tres simplices citationes, interdum post duas, interdum etiam Statim, quod vocatur unum pro omnibus; Pendetque ab a obitrio judicis pro conditione causae, vel Personae, vel temporis ordinem edictorum 6 , compen
ci) Trium tantum edictorum mentio est In Leg. F de Re Iudie& apud Paulum E cepi. senten. lib. stiri s num. 7, ae trium item denunciationum, aut literarum in let. 8 eod. Quomod. er quand. judex senten. Quare mirum est, Opimum in leg. 7o f. de Iudis. tradere post tertium demum edictum peremptorium emitti. Gerardus Noodi ius observat. lib. I cap. 8 , ita illum Ulpiani locum legendum putat: quibus propositis , tr tertium tunc peremptorium impetret. Ego in eius sente
tiam facile descendo, neque de ea dimoveor illis ejus dein l
78쪽
Ulpiani verbIs, quibus dImotus est AntonIus schultingius
in Paulum recepi. senten. lib. y tit. s not. 3 2. Iurispris mei. ante Iustiniau. pag. 4so ed. Liosia I 73 7. Sunt autem verba Ulpiani in leg. 72 1. de Iudie. omnino haec : Nonnunquam hoc ellictum post tot numero edicia, quae pra- cesserint, datur, nonnuisquam post unum vel alterum; nonnunquam statim, quod appellatur unum pro omnibus is
3qinc quidem Ulpianus etiam post tria edicta denique peremptorium dari statuit, sed loquitur non de ordinaria& usitata edictorinti methodo, quae tribus tantum edictis CoaStat, & quam respicit let. 7o; verum agit de arbitrio iudicis, quod extra ordinem est. Nam, ut ipse inquit Ulpianus, totum hoc negocium astimare oportet eum , qui jus dixit, br pro eonditione causa, vel persona, vel temporis ita ordinem edictorum , e r compendium momuerari. Hinc iudici pro suo arbitrio licet tria dare ediacta, antequam peremptorium emittat. Itaque Ulpianus in Teg. 7o ordinariam, & usitatam constituit edictorum methodum I in Leg. 71 exceptionem ponit, ut judex possit hanC methodum omittere, ac non tertio, sed quarto loco veremptorium dare.
3) Novell. I I 2 cap. 3. 4) p. 7 de DoL Σ contumae, Clem. I de Iudis. Quae de tribus edictis, aut de uno pro omnibus dato a jure civili sancita sunt, eadem videtur constituisse Innocentius III. in cap. 24 de me. π potest. delegat. Sed Scante Innocentium III. Parisiense Concilium apud Grati num can. 6 cap. 2 quast. 3 Romanam legem de tribus edictis, aut uno pro tribus approbavit.
Edicta haec interdum etiam contestationes, ab Animo autem in Paul. Recep. senten. lib. ς tit. ς g. Tapud Schultingium Iurispr. vet. Anteuustinian. p. 4so ed. Lipsia 1737, & in ean. 6 cap. 2 qu. 3 Auc oritate appellantur . Proprie a Latinis denunciationes dicuntur, sed corruptae Latinitatis scriptores Auctoritates vocant . Multa ejus rei exempla sunt apud Da-Cangium Glossar. Med. π insim. Latinit.
7) Leg. 7α F. de Iudis. g. XIII. Citat o reo significanda, & demon-βtranda est, idque apparitoris, sive publici nuu-
79쪽
ciationes per ossicia, ct exequutores fiunt, literae ad reum mittuntur, edicta publico loco amisguntur, unde recte lagi possint O. Nuncius reo denunciare decretum citationis debet vel in sa-ciem, vel ad domum 3 , ct praesenti quidem in faciem, absenti ad domum; si rei copia haberi possit, in faciem, si non possit, ad domum in qua reus habitat 4 , & si plures domos habuerit , ubi frequentius commoratur , aut Commorari
debet. Quod si reus absit, neque resciri possit, in quo lodo versetur, edicto publico loco assim evorandus est, ut ita reus absenS per propinquos, aut amicos, quibus edictum patet, admoneatur 5 .
1 Τria haec discriminat Paulus Reeept. senten. lib. stin s g. 7, apud Schultingium loci cit. pag. 43'o. 1 Consule Cuticium in illum Pauli locum not. 32. 3) Leg. I 3 g. I Is ἀν Excusat. tui. Vide etiam Cil- iacium Obserυ. lib. 7 cap. Is opp. rom. 3 col. I 6 I . I ed. Venet. seu Mutis. Ips 8, ubi multa habes de denunciatione ad domum. Argum. leg. I S. I f de Agnoseen. π alion liber. Idem etiam non obscure tradit Alexander III. in cap. 3
g. XIV. Et quoniam in alieno territorio jus
dicenti impune non paretur IJ; adversus eum, qui in alieno territorio versatur, citatio expediri non potest, nisi ab ejus inui magistratu venia γ-tita, atque impetrata sit. Facta vero Citatione, nuncius id in acta referre debet, ct vero expres.sis omnibus, quae scire opus est, nimirum die, Ioco, modo factae citationis, ceteris adjunctis , at-
80쪽
Cam, qua munitus est. a in Leg. ult. F. de Iurisd. omn. judic. f. XV. Ut citatio rite & recte fiat multa sunt observanda. Pringipio scilicet exprimendum est nomen actoris, quo instante Citatio emittitur, quia tantum in causis publicis judex ex ossicio Procedit ci); itemque nomen rei, ne quis in anciis Piti persona decipiatur . Deinde continere debet Nomen judicis, cujus mandato Citatio emittitur, tum quod jure novo sine mandato Iudicis nemo in jus vocari potest . tum quod citatus scire deo het, num Proprius, ct competens judex sit, ad quem vocatur. Et quoniam delegatus judex alienam jurisdietionem exercet citationis decreto in is Serendum est exemplum literarum, quibus ei causa Commissa est ca): nam secus ejus jurisdictio Teo Comperta, & explorata esse non potest. Si manifestum sit, judicem non esse Competente' 'Teus ad eum ire non cogitur; si id manifesto non Constet, reus Omnino cogitur sistere se judici,
Cujus est aestimare, mim sua sit jurisdictio 3 .
nico expresse constitutum videtur, Sed tamen alienum non est a juris Romani sententia tei ς unie. cod. de Mandat. Princ. Iei s eod. de Iur. fisc. lib. I o.
3) Leg. 1 F. Si quis in jus vocat. non ierit, Ies. sf. de Iudic. g. XVI. Exprimenda etiam est causa, Propter quam reus vocatur , ut is negotium mediteturruum, & paratus ad judicium veniat, posteaquam