Tarquinii Gallutii Sabini e Societate Iesu Orationum tomus 1. 2.

발행: 1617년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

r38 De Coneionibus saeris.

heret: restimeret pro Coa , & byssina leuidensa mi Caeterum nihil hie ago, nisi sanctissimorum virorum exemplo plane demonstro poli- iis mas, atque ornatissimas esse oportere Christianorum declamationes . Utinam quomodo forensibus Ciceronis orationibus abundamus, sic eiuslam, aut antiquorum illius aetatis haberemus aliquas , in quibus de suis ipsorium sacris perpetuo sermone dixistent. Etenim saepe mecum ipse cogitate , & quaerere solitus , quid causae suerit, cur Romani in summa rei gionis cura, quam , Pontificales libri, & Fastorum tabulae declarabant, cur inquam in tanto sitae religionis studio illud ossicij genus ita

praeterierint, ut ne suspicari quidem possimusitata, & certa apud eos tempora suille, quibus de religione, de ceremoni js suis publice, ae de indus ita Pontifices, aut Flamines concionem haberent. Nam si aliquod huiusmodi vestigium ab antiquis imprestum videremus, inde profecto

possemus orationum nolirarum, quae veteribus illis proportione responderent, exempla mutuari ; planeq; statuere quanta cum temperantia,qicentiaue concionibus sacris, esset quasi color inducendus ornatus. Sed placet nullum huiuia modi antiquorum esse monumentum , cum plu- rimos habeamus duces , nostrae religionis A

ristites , sapientes oppido, S graues viros: quos quia

172쪽

oratio V. I ς'

quia veluti locupletes suae doctrinae testes isti

producunt, contenduntq; omnem eos abiecisse sermonis elegantiam curamq, verborum, ostendam ego,genus dicendi cultissit num , atque o snatissimum adama se. Neu;vero de quibu sdam eorum declamationibus pene stibilis loquor , quas exceptoris alicuius fuisse potius autumo quam auctorum , cuius nomen, ac titulum serunt ; sed de iis, quas sanctissimi viri cogitatas, ac meditatas domi, publice dixerunt, littera rumq; beneficio tradidere posteritati. Harti m sigitur auctores confirmo fuiste in dicendo elegantissimos , s eorum temporum habenda ratio sit, quibus sua eos monumenta secille cognoscimus. Nam cum elegantissimos dico, non ita castigatos , ac emunctos intelligo , . ut M. Follium, alio hi primi nominis, & notae scripto-Tes eloquentia vicerint. Non indigeti, mihi credite, illorum laus illo mendacio sed si cum profanis ijs oratoribus conserendi sint, qui eodem planὶ tempore , hoc est corrupto iam Latinitatis fore, floruerunt , tum enimuero per litos , mundissimos, ac latitillimos fuisse conte Ho'. id eminem quidem e Latinis habeo Tet tulliano patem, habeo tamen longe plurimos, uos eum alijs conserre, & componere possim . Vixerunt enim iisdem pene saeculis,certe non ita inter se distracta, remotaq: memoria NaZarius,

173쪽

. I o De Contionibus saeris.

aut Constantinum , & Constantini filium pro concione laudauit; Latinus Pacatus, qui Augusto Theodosio panegyricum dixit ἱ Mamertinus , qui Iulianum, Maximianum , ac Diocletianum Imperatores oratorijs assentationi bus extulit: incertus ille, qui Flauientium nomine Constantinum cst alloquiuiis , Eumenius Rhetor , qui pro icholis initaurandis coram Galliae Praeside declamauit ; Ausonius Burde- palentis , qui Gratiano in publica panegyri gratias egit. Hi, quoniam declamatores erant, quoniam4mperatores rerum dominos exornabant .ae oratoriam artem de industria profitebantur , haud dubie quantum ipsis per facultatem licuit , tantum orationes suas lectioribus verbis luminarunt . Sed creditis vos telegantiores illos fuisse Lactantio , Cyptiano , Augustino , Hieronymo, Ambrosio , Arnobio , Paulino, Christianis hominibus, ac sanctis , qui eodem, aut non ita diuersio tempore scriptille, atque ad populum dixisse perhibentur l Consulantur viro-xumque litterae, ac monumenta I orationes cum orationibus. artificium cum artificio, ornatus cum Ornatu conseratur. Inuenientur hi cassissim viri non modo pares, sed diligentiores etiam ac mundiores. Ne muli . cum in Capitolio restituendam putaret Symmachus aram Victoriae, ouam Chtiltiani olim Senatores demoliti erant.

idque

174쪽

Oratio V. I I

idq; summis precibus, atque adeo composita callidaq; oratione a Ualentiniano Imperatore contendisset ; unus Ambrosius inuentus est , qui eius eloquentiae sese obij ceret, itaque hominis fregit audaciam , ut victa causa, de acerrimo Christianae religionis hoste triumpharet. Extant vitiusque in illo argumento contrariae declamationes , quas saepissime lego, S consero'.

dicam quod ipsa res est: ubi deposito Symmacho, ad Ambrosium venio , non in ea tantium a

declamatione , sed in omnibus pene scrip ris Am- brosius ipsie longe mihi videtur ornatior. Video me, dato spatio , sic in altum excurrisse, ut sacile regressum inuenire non possim . Sed in-tieniam tandem aliquando necesse est, nisi velim auram istam beneuolentiae vestrae in orationis satietate , velut in malacia desiderare . Τantum

igitur intelligi volo ; sapienti ssimos illos, atque

integerrimos viros perdiligenter, & quantum νea tempora patiebantur , splendide orationes suas exornauille. Quod si forentiore, ac puriore latinitatis aetate vixi sient, ne Cicerones quidem ipsos , aut Hortensos magnopere in nostra causa requireremus. Praeclara enim illa a Romanorum libertate sublata, atque in unius dominatu , nullo iam eloquentiae relicto loco ,

extitere peregrini quidam, & semibarbari declamatores, qui Mio in adulationem composi

175쪽

r x De Coneionibu aeris.

eo, translatis inuerecundis, periodis, at num ris orationis infractis, breuibus sententiolis, ac subtilibus clausulis virorum Principum gratiam occupare coeperunt. Cum ergo secundum . haec decoloratae, inquinataeq; Latinitatis tempora , quibus ipsa quoque dicendi magistri lutulenti fluebant, siliceesierint ij , quos Christiana

Resp. Patres colit, ornatissimi fine, vel eo nomine putandi sunt, quod non minus ornate, vel etiam ornatius dixerint, quam dicerent ea tempestate publici, atque profani declamatores . Existat ergo nunc aliquis, qui verborum ornatu conterendo omnem Christianae declamationis dignitatem elidat, cum videat silmmo consilio , ac ratione , summo castissimorum virorum exemplo posse, atq; adeo debere sacras orationes luculentissimis,ae lautissimis verbis expoliri. Nemo damnat Musicas modulationes,ac numeros, quibus diuinae laudes in templis mollissime decaneantur. Nemo damnat artificiosusime factas,puLcherrimisq: coloribus depictas tabulas,splendidis-smam sacrotum vestem, appendices, & parerga parietibus addita improbat nemo : una tantum oratio de Deo, deque religione diligenti persecta opere, & suis expressa coloribuS e templis, ipsis eij cietur ' An minus ad diuinas celebran idas laudes in oratione, quam in fidibus, in vaste , in sinis positum esse momenti arbitra

176쪽

Oratio V. I 3

tur Placuit antiquissimis, & sanctissimi, viris perelegans, ac perpolitum dicendi genus; n uis Cenistibus nullae sermonis lautitiae, nulli verborum ambitus, nullae unquam orationis munditiae placeant i Cogor iniquitate sententiae ad incorruptum animi vestri iudicium prouocare, Patres: Vosque etiam , a . que etiam obsecrare ; ut statu- , atis, ita se illos amare, ut spreta maiorum ' .inti ctoritate, pos habito sum

minum consilio , soli inter sapientes csapere vi

dean tura

177쪽

DE VIRGILII

A L LEGORIA

v A N D o Rhetoricae patrocinium suscipere non possum , quin aliqui sibi ipsis bellum inserit putent Iego, qui numquam turbas amauerim, argumentum

hoc anno tractare institui sit-spiciosis istis dicendi magistris minime litigiosum , gracilSimum , nisi fallor , uniue sis. Cum enim animo penderem , neque prouidere latis, aut statuere potam, quam demum ingredereTviam, ut non solum re ipsa dicerem innocenter, sed etiam innocens haberer a vobis, Religios Rsimi P. P. ornatissimi Auditores, mihi commodum legenti occurrit Donatus, ille litterator ii signis, Hieronymo potissimum distipulo, tam diserto, sanctoq; viro , nobilitatus. qui, ut multa de Virgilio splendide, magnificeq, prae dicaret id ex adyto quodam praetrali mihi pronunciare videbatur : tantum hunc , talemq; poetam esse , ut par sit diuinum eius poema

non Diuitigod by GOoste

178쪽

Oratio VI. I 1

non a Grammaticis, sed ab oratoribus ipsis ex. planari . Placuit hominis dictum , S Giam maticos,quasi vel bo Praetoris , a veteri possessione deturbari mirifice nauisiis stim. Recordabar enim, ab Augustino ,auguilissimo illo Christianae Reipublicae Principe , diuinarum causarum oratore es asillimo , Virgilium non eloquentem modo, sed authorem , N parentem eloquentiae

nominatum. Legeram in Hieronymo, tum spoetam ingeniolum esse, tum elegantist imum oratorem . . Sciebam , appellatum a Quintiliano summum in eloquentia virum, disenissimum

a Seneca , oratorum omnium a Macrobio validissimum ; ab ipso etiam Abulense , si tamen huius auctoritas aliquid ad rem pertinet, habi

tum esse totius eloquentiae osnamentum, ac decus . Quid multa Inueni apud eumdem Ma

crobium authores minime poenitendos, qDi elo. quentia, dicendique artificio Ciceroni Virgil-hum anteponant. quam iustis de causis dico, sed anteponunt tamen . seciunt enim eloquentiam quadripartitam: copiosam, in qua Cicero licenter excurrat, breuem , in qua Samtultius regnet, sccam, quae Frontoni, cum vi ueret, adicribetetur, pinguem , ac solidam, in qua iunior Plinius , ac Symmachus molliter, &delicate luxurient. In tanto,ac tam vario stIipt Ium numelo unum extitisse Virgilium aiunt, qui eloquentiam ex onuit genere dicendi conflaue

179쪽

r 6 De Virgi* Allegoria.

rit , qui grauia cum acutis, acuta cum grauia bus, inflexa cumvinique componen', admira. bilem in oratione concordiam secerit . Hune unum oratione multiplici , numeris disimiliter' emodulatis exprimere potuisse illum caelestium orbium concentum a Pythagora olim ex- scogitatum, & imitari dicendo infinitam prope varietatem aspectabilis Universitatis: ubi terra haec mortalium altrix , in media mundi parte

collocata, qua laeta tegetibus est, qua dumetis, ac rupibus iiij pida , qua salebris , atque arenis arida , qtia proximis sontibus uliginosa ; qua siluis obducitur, qua circumiectis clauditur montibus , qua vasto, patentique aperitur mari. In Cicerone unum este tenorem perpetuum , atque constantem, affluentem, rapidum , torrentem , volubilem, copiosum.

Delector equidem hoc elogio; sed permoleste fero, communem cum Virgilio, Ciceroni gloriam eripi. Errant enim illi , quod unum Virgilium, ipso quoque ab hac laude Cicerone depulse , plura sinuit dicendi genera temperaste putent : quod putant admirabili modo tempe Iasie , profecto non errant. Quid est obsecro cur etiam Cicero non sit breuis, S parcus in loco λ quia non est , ut oratores illi, quos admirantur , foede mutilus, ac turpiter abrii plus 'Cur non sit gracilis, ac pressus ubi res, S causa id postulare videatur l quia non est, ut eorum

180쪽

quidam ex siuccus, non aridus , non exlanguis, non iciunus, ac pene fame consiimpius' Cur non varius , cur non pictus , ac floridus in rebus pro dignitate comendis l. quia non duras, Selonginquo petitas metaphoras omnibus interserit locis , quas. iunior ille Plinius , ac Symmachus , quas hac etiam tempellate noui Logodata dati fabricarunt λ sed innocentiam argumenti mei horum ego reprehensione non violabo: quin

etiam habeo gratiam arbitris istis , non quod a Cicerone tantam gloriam abiudicarint, sed quod honorificoIriudicio, Donato liibseripserint, ac veluti sanctissima lege decreuerint, summi oratoris elle, Virgilium interpretari, non literatoris, & Graeculi. Neque vero id ea gratia dico , quod diuinum poetam satis eo praeconio laudatum existimem . Excelliora quaedam , ae maiora de Virgilio sentio, quam ut ea istorum

commendatione circumscribi queant. Rem dicam alicui sortasse nouam ζ vocem proseram confidentem, atque audacem , sed tamen vetam. Quid enim l non Grammaticos solum is ab aliena possessone velut ex iure manu consertos voco, sed Rethores etiam ipsos tam opulen tam haereditatem adire veto ex interdicta. Confirmo inquam constantillime , neque Granam lici , neque oratoris este Virgilium explanare

interpretando, sed doctiorum hominum, atqueri verbo dicam uno,Philosophorum. Risu hoc loK a co BI-

SEARCH

MENU NAVIGATION