Tarquinii Gallutii Sabini e Societate Iesu Orationum tomus 1. 2.

발행: 1617년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

iss De Virgili= Allegoria.

ambigua , non suisse optimi poetae consilium in grauissimuin illud opus includere:nisi eos sortasse audiendos putatiS, qui paulo superioribus annis tam acute, atque subtiliter de poeteos vi, ac natura disputabant , ut eam non modo Dialecticae, sed etiam Sophilticae subiungere non dubi

tarent .

Vnum igitur esse video , quod disputando inuestigare, ac quaerere minime puduit prudentissimos viros : naturalem ne , an eam, quae de moribus agit, philosephiam in toto poematis cursiu persequatur Virgilius,& occulat allegorijs. Quaeitionis vero causim eam esse dicunt, quod nihil in disputationibus illis acutis, aut docetur a Physicis, aut a mortisti doctoribus explana

tur , quod a poetis ipsis implicitum sabulis , &co uolutum non sit. Nam,ut a naturalibus ordia. mut, ea primum initia in oculos ipsos, ne dum in animum , ac mentem incurrunt, quae ab Empedocle radices, & rerum omnium sontes appellantur. De quorum altercatione , atque inimicitia , quam exercent, antequam ex ijs aspectabilia corpora coalescant, silperuacaneum est apud doctos, & sapientes viros multa commemorare . Illud breuiter, & cursim repetere memoria fatis sit,ex illo elementorum conflictu, velut ex bello iam profligato existere naturalium rerum I atque adeo ipsius uniuersitatis admira-bj Iem consensionem , ac pacem . Hanc er o

202쪽

Oratio VII. I 69

genitalium eorporum pugnam , in qua naturalis philosophiae primordia,& quasi rudunenta posita sunt, nolite putare , aut ignoraste poetaS, aut in suis ipsbrum fabulis praeteriisse . Uetat enim nos ita suspicari Graecorum facile princeps Homerus, qui Deorum in caelo simultates, S ciuile propo dissidium studiose depingit, cum videlicet a Contra Niptunum favus eonfiigit Apollo

Tela tenens pennata manu , eum Pallada Mavors

Congreditur . iacit arcitenens Diana sagittas Iunonem contra e pedibus talaria gestans Latonam aggreditur sumptis ollenius a

mis .

Parte alia ignipotens magno eum sumine pu gnat Mulciber , aetherei Xanthum quod nomino dicunt Caelicolae . Ego ne ita caecus sim, ut Homerum , qui tam multa sine oculis vidit , intelligere non potuisse credam, quam haec a Dijs aliena discordia sit, atque in Quendis mortalibus intestinum ipsi caelo , ac plane domesticum bellum: neque suspicer potius, immo prorsiis in animum inducam meum , tectiorem aliquam , & remotiorem ab oculis pugnam illo Deorum praelio volui Sedelai-

203쪽

1 o De Virgili= Allegoris.

describere sequar Alexandrinum Cyrillum,non sapientissimum modo, verum etiam sanctissi intim ducem: qui abditos , ac penetrales Homeri locos face praelata collustrat, & caeteris intuendos tanquam interpres, ac mystagogus ostendit. Is igitur in eius libri prooemio, quem contra Iulianum Caesarem persidiosum Christianap . religionis desertorem promulgauit, haec Homeri sigmenta cum ijs contulit, quae corporis actione: quae voce , ac gestu ab histrionibus aut mimis redduntur in scena queadmodum enim poetae, qui Theatro seruiunt, minime satis habent, aut ira percitum hominem, & cupiditate, aut contentione, atque ambitione discordem , aut aestuantem inuidia, aut ieiunio enectum , & Ω- lme verbis etfingere; sed ipsam quoque iram , &cupiditatem , illam ipsam inuidiam, discordiam, ac famem , corporatam , aspectabilem , spirantem etiam, & loquentem faciunt: sic Homerus naturalis Philosophi partes acturus , haud sibi satis elle putauit, ipsa rerum naturalium initia, quae vocamus elementa, verbis retexere, nisi etiam quibusdam quasi personis indur a produceret in medium , & lesentium oculis spectanda per otium , ac contemplanda proponeret. Ita que varia illa partim in Troianos, partim in is Graecos bellantium Deorum, & digladiantium sudia, variae sunt, adueriaeque qualitates elementorum , quibus inter se continenter, ac sem- petr

204쪽

Oratio VII. III

per bellum gerunt, continenter intereunt, aerenascuntur: quae videmus, sensuque traflamus corpora consormant, iplam seruant, & continent rerum omnium vnitiersitatem. Quam quidem elementorum pugnam, quia diuinam existimabat Homerus, non hominum illud praelium esse dixit, sed dimicationem Deorum, non mortales inter se certantes, S concurrentes induxit , sed bellum una committentes, & ferro ue cernentes Diuos . Quid enim esse causae putatis , cur Apollinem igneum illum , S radios vibrantem Deum cum Neptuno, maris. & aquarum , quae ab illo nascuntur omnium praeside congredientem faciat, nisi quia calidum, & siccum elementum humido , ac frigido, qualis aqua eli, aquarumque moderator Neptunus, aduersatur' Cur Iunoni aeris dominae , Dia nam, quae Luna etiam dicitur, opponit in prae Ito , nisi quia stabilis , & spirabilis aer a Luna , quae in subiecta, & opposita omnia non tam aditionem , quam maleficium exercet, agitatur . semper, ac permovetur Cur Vulcanus Scamandrum , siue Xanthum, illum nobilem Troiae fluuium bello premit , ac sequitur , nisi quia seruens , & maxime calidus ignis, quem habet in potestate Vulcanus, humidis, ac sti-gidis rebus, ut de Apolline dicebamus , eli inimicus tSed in ea pugnantium Deorum congresilone,

illud

205쪽

1 1 De Virgili= Allegoria .

illud mihi mirandum eximie videri solet: quod,

quem discordias componentem, arque adeo auctoritate , ac maiestate bellum inhibentem sese oporteret, eius pugnae cum animi oblectamento spectatorem , & digladiatione illa gaudentem Deorum omnium Principem , ac dominum Homerus facit, & constituit Iouem s. Quantum enim assequi cogitatione postim, id fgnificare videtur , quod nec a vero , nec a Tecta religione abhorret: elementorum pugna, Scquae ab elementis ita pugnantibus extitit, omnium procreatione rerum, despicientem e caelo Vniuersitatis molitorem, atque opificem Deum summopere delectari. Ab hisce rerum initiis , ad ventos, quorum est incredibilis vis, atque in omni vitae parte admirabilis usiis, veniamus.

Multa quidem de his implexa sabulis , & commentis sunt sed illud longe pulcherrimum , dc

rationibus nostris accommodatissimum iudico, quod Vlyssi, homini maxime gnaro, ac scientissimo accidisse commemorat idem Homerus. Cum enim diu, multumque aduersa ventorum tempestate iactatus, S circumactus in mari suis. set, Aeolum, illum procellarum dominum, gu-

hematoremque ventorum conuenisse, ac rogas,

se dicit, ut aliquem tandem , & turbinibus incommodis , & ςrrori suo modum, ac finem imponeret . Ne longum faciam . auditus illico a Rege ventorum est, ct tam diuturna calamita-

206쪽

te temporis puncto leuatus . Accipit ab huma- . nissimo procacis populi Deo ventos omnes, atq; anhelitus terrae solliculo insiutos, & culleo, quasi parricidas; ut eos in ossicio contineret semper, S secunda in posterum nauigatione uteretur. Quid vobis haec fabula videatur, haud sane scio. Equidem non ita milium putarim Homerum ingeniossiimum poetam , ut tam pingue mendacium credibile se facere posse confideret.

Aliquid prosecto ea dignum sapientia , qua

praeditus erat, tam impudenti vanitate docere, ac exprimere voluit. Docuit sane feliciter, expressitque et non id modo significans quod Eustathius interpres assirmat , Altrologum ea memoria sutile praestantis,imum , qui ventorum quorundam exortus , occasusque diuinarit, de Vlyssi praedixerit; sed naturae miraculum abditissimum adumbrans, eorum, qui Physicam

tractant quandam remotiorem , quam naturalem magiam appellant, testimonio comproba tum,hoc est,uentos habere insitam illam,impre C. samque natura cum viribus limultatem, quam Graeci αντιπαθειαν Vocant: sic prorsus , ut nunquam in eam caeli regionem aspirent, ubi

certi quidam solles ex edito, ac liiblimi loco deinligati suspendantur . Intellectum id primum est Empedoclis beneficio , quod testatum reliquit iri duodevicesimo historiarum libro Timaeus: ubi confiimat, eum Philosophum incredibili quo-

207쪽

dam modo , ac singulariter attulisse mortalibus admirationem. Nam cum aliquando immode rate , insolenterque flarent Etesiae, sic , ut urbium turres, & tecta quatefacerent, corrumperent segetes, ipsas etiam arbores, ac siluas extiri arent, aliquot deglubi asinos, & vires e pelibus factos in collibus , atque in altissimis montium verticibus , ad vehementissimos illos ventorum inhibendos , S comprimendos flatus , suspendi, ac collocari iussit. Qui cum occidiΩseiu liibito , & confestim in ea prouincia . spirare desijstent, eorum more, qui victis, d bellatisque populis , ac Regnis , nouum sibi cognomen inueniebant, κωλυκανέμας a Graecis , hoc est ventorum depuli, , ac profligator, honorifico cane vocabulo dictus est. Sed quia leuissima haee, & tenuissima ventorum corpuscula subterfugiunt visiim, praestat ad ea, quae magis oculos , & sensum cient, inprimisque ad caelum' orationem conuertere: quonihil pulchrius , nihil ornatius, nihil quod Pni Iosephos ipsos ad sita contemplationem vehemen-.tius rapiat, inueniri , aut cogitari animo potest. Quid ergo de hoc altissimo Dei Opt. Max. do , micilio tam graphice iacto , aureis illis circulis quali balteis undique comprehenso , creberriamis astris , tanquam bullis , gemmisquθ .

artificiose distincto, ipsi quoque poetae philosophantes imperitae hominum multitudini tradidere

208쪽

Oratio VII. 17s

cire t tam varia, tamque a vero in speciem ali na , ut pigeat relegere animo sabulas , atque hoc loco ad satietatem vique recensere. Vnum tamen haud praeteribo tacitus, quod instar omnium esse possit. Quid tandem dicam breuitasime . Caelum incudis filium facere poetae non dubitarunt. duram oppido illi matrem dederunt, di quae parere non possit, nisi tonitru , ac sulmine pel terreatur . Nae ipsi plumbei, aut etiam incudes putandi sunt, nisi prudentissimam aliquam sententiam tam magna stultitia tegere Voluerunt . Cur enim caelum incudis potius filiussit, quam aut mallei, aut scalpri, aut etiam ossicinae t Liberat nos ea quaestione , ac dubitatione Phutnutus: qui propterea ex incude p.rente natum esse caelum a veteribus dictum autumat , quod significare doctissimi viri, ac de-

inonstrare mortalabus vellent, perpetuum caelestium orbium ultro citioq; meantium sine ulla comminutione collisum, S materiam omnis immunem interitus , omnis omnino viiij , atque co luptionis expertem . Vt enim illa serrea fabro im malla , quam incudem dicimus, noctem, diemque malleis assidue tunditur , neque cor Iumpitur, aut comminuitur tamen: ita caelestes illae rotae , qualum citimae inuolutae sunt extimis, perpetuo quidcm cursu circi maguntur in orbem, sed tamen neque detritae sunt unquam , nec in latinum ulla ratione detexentur. Proba Ie Ti.

209쪽

te videtur haec Platonis amantilsimus , ae studiosissimus Proesus: qui caelum ab antiquorum multis appellatum aeneum aibitratur ad illam eandem opifici j pulcherrimi perennitate is , aeternitatemque declarandam . De naturalibus ita diximus. sSequitur, ut de ijs, quae moribus, aut mul- ltipliei hominis ossicio continentur, aliquid etiam in medium proteramus: quae quoniam in praeceptis versantur, partibus lingulis humanae vitae

salutaribus, ab obscurissima illa Hesiodi fabula initium faciam, quam inuolucris explicatam suis proposuit nobis antiquissimi temporis Philo phus apud Galenum Chrylippus. Canit igitur Hesiodus, Iouem vetulum ilium Deum, & tam

multarum nuptiarum, Metim virginem praeclaro sibi coniugio devinxilie . quam cum e XI-ime muneribus ornasset , ac nulndo e cum praeter caeteras conniges blanditiae consuesecisset, S gratia: in ipso thoro, atque complexu com-naanducauit totam, atque ila ventrem penitus

abstrusit suum. Quid dem dc factum putatis λfingite hoc ipsis commento, quod accepi 1tis ex

me, fabulosiorem fabulam e vincenda tamen est expectatio veitia mendacio . Meti grauidus, ac foetus Iuppiter: iamque ad pariendum vici-nuq . sic dolere, ac distrii clari capite ccepit, ut a Vulcano securi aliqua , vel cuneo sbi diffindi vellet, & cuperet cerebrum . ita prorsus id factum s

210쪽

Oratio VII. 777

ctum est, ut Iuppiter imperarat: qui confestim periculo puerperij liberatus,in lucem e bipartito capite Palladem , doctissimam disciplinarium , & consiliorum omnium moderatricem effudits Deam . Ridetis tam palmare mendacium; nec inique ridetis. Sed risium in hac fabula iubet i i nere Chi ysippus. Ait enim Metim nihil aliud

esse , nisi prudentiam, artemque vitae sapienter, i ac moderate degendae ; adeoque traditum ab Hesiodo, eam Virginem consilio, ac sapientia D ijs,hominibusque antecelluisse uniuersis. Hanc videlicet prudentiam vorare quodammodo nos , hoc est diligenter, & quam citissime comparare, atque in capite condere sapientes iubent. Nam ingeniose Galenus ipse ita sabulam hanc secundum Chrysippum enodat, interpretaturque sde suo : merito primum in ventrem ab ore detrusiam Metim, deinde conceptam in Iouis capite Palladem . quia prudentia ortum quidem au. cit a sensibus , habetque in ipso rerum experimento incunabula quaedam et sed tamen in capitc adolescit, maximeque perficitur in vertice,

ubi medius , & praecipuus cerebri solliculus est. Sic ille philosophatur: ad veritatem quidem non omnino recte , ad sensium Hesiodi sapienter . Quid vero nobis etiam fiet ubi hanc moderandae vitae rationem, ac viam didicerimus i id omnino, quod accidisse Ioui comminiscitur fabula. Quemadmocum enim Iuppiter exhausta M iam ν

SEARCH

MENU NAVIGATION