Tarquinii Gallutii Sabini e Societate Iesu Orationum tomus 1. 2.

발행: 1617년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

quaereret aliquod, illud ad extremum inuenit, discriptis libris ad posteros euulgauit: quod cer .

tas certorum hominum actiones historicus; generalia quaedam, atque communia persequatur poeta. Cum enim Agamemnonem auditis, abducta Briseide , castra pene Graecorum inimici-lijs , ac discord ij seuertisse, nolite credere, hunc Agamemnonem este , sed hominum inflammatam libidinem uniuerse, cuius explendae cauta

nihil ab ijs moderati, nihil pensi ducitur ; ipsi

etiam produntur ad certum exitium cules.

Cum legitis , Achillem obstinato ad otium animo , expeditionem illam Graecorum, S patriae victoriam retarda: e; illud exploratum habetote, non eum Achillem esse, sed generatim ira furentem hominis animum, iniuriaeq; ulciscendas 'cupiditate paecipitem , atque impotentem . Cum Ulysem deligatum ad malum ; Syrenum scopulos impune praetereuntem admiramini, non eum vos Vlyssem existimare debetis, sed hominis consilium , S suis persectam numeris sapientiam , quae voluptatum inuitamenta negligit , quae periculis expositae iuuentutis, breuia, syrtesque declinat , quae rectae rationis malum semper, S gubernaculum tenet. Haec autem lxactare , ac generales hasce morum species , quas Plato appellat ideas, componere animo ,

cuius philosophi est , nisi eius, qui de moribus hominum uniuerse disputat , di communia

222쪽

Oratio VII. I 8'

quaedam vitae moderandae praecepta conformat 'Altera hius sententiae causa etiam a commu- ni poeseos ratione petitur , atque in eo ponitur a me, quod cum ab Aristotele constitutum sit, poesim arti ciuili, quam Graeci Politicam vocant, sebiunctam , & velut obsecundantem esise , dicendum necessarid videatur, morum procurationem , atque administrationem quodam

modo demandatam esse poesi ; quos videlicet castigare, componere, moderari, ad publicam se licitatem dirigere, citillis est rationis, & poli ticae disciplinae . Nam cum non modo liberales acies omnes, sed ipsa etiam opificia politicae quaedam praesidia sint, nihil erat necelle nominatim pronunciare, ac icere , poesim ciuili subiunctam , & subseruientem este , nisi propria illi, Ssingulari quadam ratione subiungeretur . At quae tandem illa peculiaris, ac propria ratio est, nisi morum tractatio λ quae non , ut pleraeque disciplinae ciuilis tantum imperio paret, sed adest , apparetque dominae temper , &dies noctesque domestico quasi seruitio famu-

. latur.

Postrema ratio, non ab ipsa communi poeseos sorma ducenda est,sed nominatim ab Epica. Nam quicumque de illa scripserunt aliquid , ij quandam esse dixerunt Imperatoris optimi consormationem, ae Regis. Quae causa, nisi mea me

sallit

223쪽

rςo De Virgilii Allegoria.

fallit opinio, suit, cur Alexander Iliadem Homeri tam laepe legeret, ut eam , & sub puluino una

cum pugione Ietineret semper, & ipsius viaticum militiae nominaret. Existimabat enim in Achille, cuius tantopere laudem aemulabatur ,

optimi Ductoris institutionem ab Epico poeta sapientissimo expositam esse . At qui potest Im- iperator, aut Rex insormari, nisi cum eo de officio transigatur , & moribus p Neque enim Imperatoris est naturae cognitio , sed diligens otiiciorum tractatio, quae morum expolitione constat , & moderatione quadam animorum.

Huc accedit, quod multae sunt in Heroicorum absoluto poemate sabulae principis episodia, quae nec generali aliquo praecepto , nec exemplo ipsa per se Regem instituete videantur . Quo fiet, ut quoniam illae poematis Epici par - tes nihilominus Imperatorisi institutiones sint, aliqua eum instituant allegoria , quae figmentis nihil ad rem in speciem pertinentibus abdita teneatur'. Nam quid attinet Imperatorem eo plane modo Inseros adire , quo fingitur Aeneas. ipse in tenebricosa illa terrarum gurgustia penetralle , nisi aliquid illa cescentione ligitiscetur , quod Imperatori ac Regi debeat esse documctot Cum igitur haec ut dixi, sic omnino te habeant , consequens est . mo: una philosophiam a Virgilio, cani cum canitur fabula . Si enim bonus poeta non est , qui humanas actiones iacim vi

imitem i

224쪽

Oratio VII. I9 I

imitetur: actiones vero ipsas imitari nemo potest, nisi imitetur,& exprimat mores: si Epicorum est, Imperatorem instruere, non instruitur autem, nisi exquisito morum , ossiciorumq; delectu, relinquitur , ut Virgilius, qui sine dubio noeta bonus est, & Epicus singularis, in moribus ossicioque versetur, hoc est morum philo: humagat sub poetae persona. Requiret a me fortasse aliquis huius aiustores, atque adstipulatores sententiae ; quos equidem proferre habeo non vulgares, sed sine controuersia principes . Ac primo quidem , nemo pene Virgilium laudat laudant autem non doctissimi tantum , sed etiam grauissimi, ac sanctissimi viri nemo inquam eum laudat, qui non Platonicum, & Platonis discipulum accuratissi-nuim faciat. Nam, ut nihil de Macrobio dicam, qui Platonis in eo sensia inuestigat, inuenitque

interpretando ; ut taceantur a me qui Platonicis eum sacris, ac mysterijs imbutum dicunt, Rugustinus optimus , non probitatis, S uitae soluin , verum etiam eloquentiae, recteque

dicendi magister. amplissime testatur,Vugilium, S Platonice philosophari , S sententiam Platonis explicare versibus luculentis . At Plato si Timaeum excipias unum , quicquid litteris con-sgriauit, id vel temperandae Reipublicae , vel

priuatorum moderandis accommodatum est mo

ribus. Nihil ergo videtur aliud esse, Virgilium

225쪽

ty , me Virgilij Allegoria.

Platonicum sacere , nisi eum in illorum Philosophorum redigere seriem, qui mores, S commu- uis societatis officia trabant. Explicat haec haud incuriose Donatus Omnium ordimin emimeratione persecta. Scribit enim, permulta in Virgilio esse, quae patres, quae filii, quae viri, quae coniuges, quae milites , quae Imperatores, quae ciues optimi, quae patriae studiosi , amantesque communitatis addistant. Huius videlicet poetae eantu admoneri mortales, ut suam ipsbrumaliuem Reipublicae causa contemnant et huius tacita praeceptione constitui, qualem esse oporteat, qui Deum rite, religioseque veneraturus sit - Hoc edici magistro, atque authore quid ei cauendum videatur, qui sanctas , atque illibatas amicitias . velit, quid ei metuendum , qui violat fide s , quid agendum illi, cuius auxilium in difficili aliquo temporis articulo pollulatur. Haec ille neq; indiligenter, nec vero etiam imperite. Sed nullus mea quidem sententia melius, aut explanZtius ea docuit, quam Seneca morum praeceptor longe grauissimus. Quid enim ille de Ut lilio sentit,ac iudicat φ Accipite non Laconicum

ictum , non Romani Sapientis vocem, sed Pa , slatini Apollinis oraculum, aureis caelandum notis in soribus Templi. Quid inquam de Virgilio pronunciat tam magnus Philosophus i salutam carmen canit, inquit. Quid hoc est per v stram

226쪽

oratio VII. I93

stram fidem' Quae noua rerum miIacula prae dicanturi salutaris aliqua Siten inuenta est i se prorsus. Salutare carmen Virgilius canit: quidi ita, nisi quia institutiones vitae salutates decantando carmine sc inuoluit, quemadmodum in templis ambagibus obducta, consulantibus ,

& fauita precantibus populis Iesponsa Ieddei bantur a Dijs l. Maxime velim tam amplis clarorum virorum, testimonijs unum adiungere, quod haud scio, quantum apud aliquos authoritatis habiturum, sit ; apud me quidem habet multum ; apud eri ditos , & doctos habebit, ut spero plurimum .i Dantem Aligherium exillimatis poetam, opinor,

i minime vulgati saporis, sed omnibus instructuini disciplinis, non philosephicis , atque humanisi modo, sed sacris etiam, S ijs, quas Τheologicas nominamus, cuius doctrinam plane multiplicem , & Parisiensis Academia ; ubi diuersi batur imperito illo saeculo sapientia, magnopere siulpexit, & admirabilis quidam euentus uniuersae posteritati commendauit. Nam cum eoi Ham mortuo, postrema illa carmina, quibus Pa-i radisi Cantica nomen secit, in secreta, retrus . que domesticarum aedium parte iacerent impru- . denter relicta, nec sine multorum dolore deside- . rarentur in caeteris, quae legebantur vulgo, &. manibus omnium terebantur ; ipsius poetae sp

. ciea , atque umbra candidis inducta velithus L N cobum,

227쪽

ry De Virgilij Allegoria.

eobum filium secundum quictem admonuit, ricertum, quem digito designauit, angulum domus excuteret, ubi ea scripta unoquoque mortalium inscio, delitescebant. Somno experrectus adolescens, & secum tacita cogitatione reputans visum, locum sedulo inuestigare , ac perquirere coepit a patre demonstratum. Ne multa : ibi desideratum, & diu quaesitum carmen ita reperit, quali ea sensibus accepistet, non per speciem obiectam animo semmasset. Is ergo tan ssapiens , tam multis eruditus artibus poeta, illo etiam visis tanquam diuinitus approbatus, ita s' morum allegorias amauit, S persecutus est, ut nisi earum illustretur explicatione, & nominum enodatione declaretur, ne ipse quidem ambages illas intelligere possit, quas conuoluit, atqu: implicat cantu . Sed tenetis credo memoria ν ,

quem itineiis illius sui ad Inseros instituti moderatorem , ac ducem legerit. Scitis , inquam, eius viae comitem adsciuille Virgilium, a quo sic edocetur, quemadmodum apud Virgilium ipsum a Sibylla ducitur ad Inseros, & rerum occultarum doctrina eruditur Aeneas. Quid autem esset causae cur Virgilium , caeteris praeteritis omnibus , ducem, & doctorem vellet itineris sapientissimus vir, nisi videret eam ab illo morum philosophiam integui versibus , quam ipsemet obducere , atque integere eupiebat ira suis. Neque enim aliud est, doctore, atque iti-

228쪽

Oratio VII.

ueris duce Virgilio uti, nisi rationem Virgilij mqui , ac imitari. Igitur, ut strictim,breuiterque eomprehendam omnia : & Homeri poetae sapientis exemplo, &firmissima ratione , & doctorum hominum auis thoritate moueor, ut credam, non ipsas natu rae causas occultas, sed morum disciplinam, ciuili'; prudentiae praeceptiones allegorijs a Virgilio , tanquam in umbris, ac recessu fuisse conditas , quae ab imperitis in eminentia fabulae cerni non possunt. Reliquum esset, ut, 'uod prioris disputationis initio pollicitus eram , ipsi enucleare Virgilij praecepta , & velut e fabularum corticulis aggrederer expedire. Sed quia circumductos orationi meae limites praetervectus sima, & eorum qui me audiunt patientiam victam longitudine, ac inelegantia siuspicor, noua qua stione silpersedendum puto, & vestrae beni- gnitatis auram in hoc eo. dem portu, quo me comispulit, iterum expectan

dama

229쪽

DE CONTEXTU

operis Allegorico

ORATIO VIII. VONI LM eundem mihi

mouendum este lapidem video , in eoque sudandum samplius campo , quem ingenio, laborique meo aliorum circumscriptit, & designauit audioritas, viri praestantis smi. Religiosissimi P.P. Auditores omatissimi, repetam hodie disputationes illas, quas ad Virgilium, vel ornandum , vel interpretandum spraecise quidem, impersecteque olim affeci , sed nouarum identidem interceptus occupationum incursu, plene, perducendoque, Ut dicitur,ad umbilicum opere nunquam perfeci. Du bris enim ego congressibiis illud vici; Aeneida , diuinum, quemadmo m antiqui loquuntur, opus, non tam esse fictam, conflatamque ad delectationem fabulam , quam abditam eius, Piae de moribus, regendisique ciuitatibus est , tr

230쪽

Oratio VIII. I 'T

ifium intra poematis integumenta reliqui penitus , nec eas expositi nominatim praecepti nes, quae traduntur ab Aenea , Imperatoris optimi vel iiistinente persolvam , vel speciem praeses rente, totum aliquando corticem se angam , r

seluti i lite putaminibus, id demum extraham foras, quod moribus , vitaeque ciuili possit utilitatem aiferre. Neq; vero id ago,ut ostendat quod aggressus est olim imperfeci o conatu Landinus nullii apud Virgili unt,neque locum, neque sententiam , ne que verbum vacare documentis, S praeceptionibus abditis Lapientiae . Sunt enim alii poetae, quibus ficus nunquam est ficus: quales ita Graecia suere permulti; apud quos ipsae etiam nubes, & ranae loquebantur. Qu alis apud nostros Dantes Alighelius est: cui nili locis omnibus , ac prope stilabatim suas reddas allegorias, nihil plane sepererit, cuius' causa poetas hoc est verolimilium si tor rerum, habendus, appellandusq; videatur. Non ea inquam Virgilio ratio suit, ut quod ipse panarium diceret , nunquam vellet esse panarium . neque mihi consilium ell, malitiose, ac per calumniam , ubi nullae sinat, ibi fingere , ac comminisci velle rei iam alle ollas ; led illud umerie contendere, ac demonitiare , Troianorum Ducena, Romanaeq; stirpis originem Aeneam expressum nobis,

ac propositum a Virgilio fuiste ad exemplum

SEARCH

MENU NAVIGATION