Tarquinii Gallutii Sabini e Societate Iesu Orationum tomus 1. 2.

발행: 1617년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

1 8 De Virgilν Allegoria.

iam, vorataque Meti, consultissimus euasit, &Palladem peperit, sc ubi veram nos prudentiae speciem informauerimus animo , non modo nihil in vita peccabimus, sed nollia ipsorum cogitata, quae veluti foetus ex capite proseremus in lucem, non cogitata mortalium esse, sed ab ipsa Pallade profecta consilia videbuntur. Caeterum hanc, quae de moribus agit, philosophiam, nihil est, quod habeat, S contineat magis, quam dati hominum criminibus apud Inferos Iudices, S certa certis sceleribus , ac peccatis excogitata fabulose stipplicia . quibus figmentis ne se docti quidem , ac pene popul res ipsi ullam adhibendam es e fidem arbitrahantur . In mar ibus sunt, & quotidie leguntur

a nobis , quae nouitius , ac tiro philosophiae apud Marcum Tullium in eam sententiam 'diserte,ac luculente profitetur in Tustulanis. Tantum enim abest, ut vel tricipiti Cerbero , vel fremitu Cocyti, vel Acherontis transuectione, vel Rhadamanthi iudicio commoueri queat, Vt etiam poetarum, & pictorum haec esse portenta

conuincat. Quod si hospitem hunc philosophiae

contemnitis , eiusque tellimonium non probatis; habeo proferre Philosephos magnos, & erudiatos viros, qui facile adolescenti, ac sapientiae otironi subscribant. Nam in omni philosophiae genere VersatuS, exercitatusque Plutarchus , in

eo libro , quem de audiendis poetis inscripsit,

212쪽

Oratio VIT. 179

ardentium apud Inseros fluminum, locorum horribilium , portentorumque descriptiones intelligere iam omnes affirmat, fabulas esse, aene Pindarum quidem ipsum, aut Sophoclenias vera putasse, quae de Inseris, ac de Inserorum monitris scriptis versibus cccinerunt. Cur ergo illa commenti poetae sunt, cum neque crederent ipsi, neque caedibilia populo esse arbitrarentur lut multiformibus, monstrosisque illis imaginibus Inferorum,& sceleris deformitatem estingerem, S multiplices manere poenas eos, qui delinquerent , simulato terrore ,hac ficta turpitudine demonstrarent. Itaque in illo Tantali fugitivo lacu, atque pomarijs, non Tantalus ipse nominatim , sed generatim uniuerseque pleiiitur auaritia . In Ixionis illa rota non tam ipse iactatur Ixion, quam rorquetur , S circumagitur ambiatus . In Titij dilaceratione miserrima non tam

ipse punitur, & poenis assicitur Titius, quam

dolore carpitur, & laceratur libido . . Nullus unquam Philosophorum fuit, qui certius haec credere videretur, quam Plato: & t, men idem ipse, qui in Phaedone verissima esse sancte, ac pene iuratus assirmauerat, in ptimo de Republica dicta mutat, & palinodiam can- . tat. Docet enim aperte, distincteque pronunciat, ea, quae de quatuor Inferorum flumini hus , deque Rhadamantho , ac Aeaco vulga-ueIunt poetae , deliramenta somniantium, atquα

213쪽

igo De Virgilν Allegoria.

aniles sabulas este. Quid hic igitut a nobis in

tanta dictorum inconitantia conssiluendum eriti An excordem , S pugnantia locutum dicemus tam magnum , & sapientem virum ' Non patitur nos de Platone , quem appellabant antiqui Philosophorum Deum, tam male sentire, ac iudicare Platonicus Olympiodorus . Habet enim ad allegoriam, velut ad munitissimam arcem , perfugium; unde pro Magistro sortissime, acerrimeque propugnet. Nam s monstra ipsa , de compositae Inferorum formae ita per se spectandae sint, ut exprimuntur in fabulis 3 tum enimuero contendit, a Platone non modo fabulas dici, sed ipsam quoque fabulositatem. Sin aritem allegorias intueamur ipsas, quarum causa a turpisiimae illae , incredibilesque monstrorum species setae sinat, ea verissima esse, atque adeo sapientium oracula Platonem credere, ac dicere putat. Placet hic Procli etiam verba , Platonem , ac Homerum a calumnia vindicantis, pene de scripto recitare . In Prorum , inquit, illae regiones, ardentia flumina, & ea,quae de Rhadamanthi iurisdictione docuerunt HomeruS, ac Plato , non omnino sitiat habenda somnia, vanitatesque stultorum. Vt enim in caelo certae sunt, de pro metitis designatae unicuique Caelitum , atque Indigetum sedes, ita putandum est, mortalium animas, quae vel afficiendae supplicio , vel expiatione purgandae sunt, ad locE

214쪽

Oratio VII. I 8 I

quaedam abdita, & ea subterranea demigrare;

quo veluti fumina ipsae rerum omnium faeces, & concretiora elementorum purgamenta decurrunt.

Spi sitim opus, atque insiniti prope laboris enset , caetera in hoc ipso genere persequi, quod tractamus: dicam in summa: quicquid aut in . a natura contemplati cogitatione sitiat, aut in m ribus salutari documento , ac lege praescripsere philosephi, id compertum habetote, &vidist, . poetas, & hominum generi fictis sabulis , quasi mollioribus quibusdam praeceptis expositisse . Quae videlicet causa huc enim mea spectabat , & collinaabat oratio ita mouit aliquos haud indoctos, atque illiteratos viros , ut cum ijs liberum videretur de Virgilio umimque pro arbitratu decernere , maluerint eum naturalem philosephum facere , quam vitae morumque praeceptorem . Uidebant enim utramque Philosophiam a poetis implicite, abditeque traditam fabulis r videbant permultos ipsius Virgilij locos ab antiquissimis quibusdam scriptoribus expositos ita, & explanatos fuisse, quasi naturalis eΩsent philosophiae , non ciuilis institutionis inu Iucra . Sed non viderunt, eam rationem infirmam esse, & quae nihil praeterea vincat, nisi aliquando in tam amplo poematis campo quos dam occurrere locos , qui naturalis philosophiae doctrinam complecti , ac tegere videantur.

215쪽

181 De Virgilij Allegoria.

Non enim id essicit, quod essicere , ac demonstrare oporteret, opere continuato, atque perpetuo a Virgilio non mores, sed rerum naturalium cognitionem adumbrari. Quod si ea ratio quicquam posset, posset illud etiam facere, ut quoniam multis apud eum poetam locis antiquorum opiniones de Dijs, Macrorum ceremoniae continentur , Theologus appellari debeat, & Pontificij Iuris interpres: cum praesertim Honoratus Senatus scriptum reliquerit, a

Virgilio plurima dici ex alti lima Aegyptiorum Theologorum scientia, & disciplina. Et habe-Ient , opinor, Scaligerum illum Iulium huius

sententiae facilem adstipulatorem e cuius ea vi delicet erudita vox, atque oratio est, Virgilium excutere omne philosephiae penu, & ex adytis Metaphisicae loqui. haberent patronum veterem illum Grammaticum , atque interpretem poetae Donatum : qui tantum Virgilio tribuit, ut libere, fidenterqueconfirmet, eum liberalium artium non modo peritissimum esse, sed doctorem etiam , & magistrum in opere. Equidem cum istorum studia satis demirari non positim, qui tam impotenter, ac perdite

Virgilium amant, ut eius causa omnium disciplinarum fines violenter invadant ; tum vero me

ipsium ignauiae, ac timiditatis accuso, quod tam ample campum, atque imperium illi proserre non audea m. Fateor me plus nimio formidolosum a

216쪽

Oratio VII. I 83

sum, & verecundia pene semipagana praeditum esse natura. Sed si formidinis causam dixero, scio vos daturos esse veniam pudori meo. Non positim sine aliquo sermonis diuerticulo explica

re quod timeo . meminero tamen, itinetis instituti, neque moni Iem expectabo, qui me P, commonstrata columna, reducat in viam, unde

deflexi. Age igitur. Aesopum norunt uniuersi qui litteras norunt. quin etiam tonsores ipsi , atque illiterati omnes cognitum habent. Expositus erat is ab institore domino in Sami soroduobus intermedius venalibus pueris , artibus eruditis, & elegantibus forma ; quorum alter Musicus erat, alter Grammaticus; uterque , ut ea natio facta est, ad omnem proiectus audaciam.

cum ecce tibi philosephus magni nominis Xanthus sue casii, siue consito commodum in emporium venit. Vbi, turpissimum hominem insignibus interiectum pueris conspicatus, enimuero mercator hic, & sapit, inquit, & in rem suam callidissime prospicit c qui comparatione deterrima secit, ut Iuvenes illi habitiores esse viderentur ,& pulcriores . Tum propius ad cat, stam accedens, venales illos adolescentes do , suis ipsorum artibus percuntaturus, Cantorem

interrogat primum , ecquid facere sciret. Quidni respondet Musicus i omnia. Hic At pus, vel audacia non serenda commotus, vel cglliditate tam stulta delectatus, diductis enormiter

217쪽

rs De Virgilii Allegoria.

labris , quae nigra, crassa, prominentia , atque usque ad miraculum utrinque habebat inflexa , tanta cum turpitudine risium fecit, ut soluerit pariter omnes Xanthi discipulos, qui erant spectaculo circumsus . Pergit nihilominus Philosophus etiam rogare Grammaticum , numquid ipse calleret. Ille nihil addubitans, aut moratus , maiori cum audacia respondet, omnia Quem cum Aesopus eadem sanna excepisset, ac tisi, coepit sedulo cogitare Philosephus, quid es.set causae , cur mons rosae deformitatis mancipium ita sociorum responsa rictu, & cachinno

deluderet. Quin ab ipse quoque scistitamur

artem, quam teneat, inquiti forta is etiam derisionis causim cum artificio dicet. Age igitur tu infelix mortalium irrisor, & despicatissime sannio: quid facere nosti nihil, respondet Aesopus . nihil l plane nihil inquam. An non tu furciferos, & verberones istos audisti, cum omnia se scire profiterentur λ Quid reliqui factum mihi esse arbitraris nihil. Hiltoria quidem haec est,& vera narratio ; sed eam mihi parabolam , atque apologum esse pervelim, hoc est, institutionem rationum mearum, de saluberrimum documentum. Quid igitur tandent Sunt in hoc Gymnasio haud minus quam in Sami soro mercatorum essent,variae Doctorum officinae. quorum si perturbarem,& confunderem artes, contendere qin vao Virgilio suppetere, atq; exposita esse Om

nia Diuitigod by Corale

218쪽

Oratio VII. r 83

nia, quae eaeteri distributo per partes labore, ac studio docent, dignissimus profecto essem, qui ab Aesi o deluderer, & exsibilationibus omnium

proturbarer a soro . Consulam igitur in re In meam accurate, neq; in eam pollelsionem inuo- Iabo,quae mihi decreto Praetoris addicta non fit. Satis inquam habeo . eam doctrinam adiudicare Virgilio, quam FIoratio relegendam Homerus tradit in Praenestino . Is enim ut ait ille, cum bellum Troianum omni allegoriarum pulcritudine cumulet, non illum caeli cursum diuturno mortalium studio repertum, non astrorum errantium accestim, S recessiim , non stirpium vim , & sacultatem, non alias rerum naturalium causas sabularum integumentis inuoluit,

Sed quid sit pulcrum . quid turpe , quid mis

' quid non, Plenius, ac melius Chrrano,se Crantore dicis Et tamen in eo poemate multa sunt , quae ad naturalem philosophiam declarandam pertrahi facile possunt. Cur ergo morum potius

consormationem, quam naturae causas ab co

discit Horatius, nisi quia singulis hominum o

dinibus in illa perpetua , & continuata poena tis allegoria praescribuntur ample , S de indu stria mores , naturalia sparguntur parce, ac Velut appendiculae quaedam operi magno subse utentes adduntur ι Quotus enim quisque Consularem , aut PIaetoriam viam eo ducere contendat,

219쪽

18 6 De Virgily Allegoria.

tendat, quo tramites, ac semitae serunt, aenon potius tramites, ipsus diverticula quaedam esse dicat militaris viae t Recte sane sapientes , peritique rerum aestimatores docent , nihil esse , quod materiam, quam tractant, Min qua versantur ij, qui aliquid scribunt, patefaciat, & d monstret magis, quam finis, quo studium reserunt uniuersum, S cuius causa caetera faciunt, ac moliuntur. Quare cum Virgilio non ipsius cognitio, inuestigatioque naturae , sed morum disciplina, ct ciuilis institutio proposita sit, minime profecto dubitandum, aut quaerendum est, in quorum philosophorum numero collocandus

videatur.

Sed quae te causae,dicet aliquis, in eam se tentiam impellunt, ut de Virgilio decernas, mo- .rum expolitionem illi propolitam esse, non e plicationem naturae t quas vero in hoc genere pro summa ratione habenda non sit authoritas, ac exemplum Homeri, ad cuius similitudinem hic noster, artem , manumque studiose direxit. Sicut enim satis, superque videbar ostendere , hoc uno nomine in Virgilij poemate allegoriam latere , quod in Homero e sic aliquam uniuerse demonstrarem ; ita nunc, in eodem opere nominatim illigari morum philo phiam , vel hoc ipso . probari a me planissime credo, quod eam sapientiae sermam Homerum expressisse probarim in tuo.

220쪽

Oratio VII. I 87

Sed tamen, ne in summa rerum copia, ege state , atque penuria laborare me quispiam putet, ex ipsa communi poeseos desinitione rationes ego repetam validas, quae facile vincant, homi

num mores attendere,non de rerum natura cogitare Virgilium . Nemo enim est, qui non hune& optimum,& praestantem caeteris poetam velit, hoc est, non arbitretur explesie numeros omnes absolutae poeseos. Atqui poesis ipsa ,s genus inspicias , quid aliud ab Aristotele is,

quam imitatio dicitur, atque actionum humana rum expresso ρ Actiones autem humanae ita iacontinentur,& constant moribus, ut ab ijs seiungi , ac separari non queant. Nam quae hominis actio este , aut fingi potest, quae, vel bono , vel pravo more assecta, & constituta non sit qImitatur poeta regentem milites Imperatorem , seditione discordes , atque altercantes ciues, tyrannidem occupantes improbos , alia ex eo genere propemodum infinita: quae quoniam ab homine tantum emci possunt, neque cum caeteris animantibus communia sunt, actiones appellantur hum anae. Sed quis exercitum moderantem Ducem , quis popularium tumultus, ac

turbas, quis Tyrannorum dominatum describere sine certa morum expressione possit λ Planius id explicabitur a me , si vobis Aristotelis locus Ionge nobilissimus in memoriam redigatur : ubi cum discrimen inter poetam, atque historicum

quae .

SEARCH

MENU NAVIGATION