장음표시 사용
291쪽
de re proposita copioliis me poterant, & qil
dem ex tempore disputare . Orationis tame spenus illud erat, quod risu exciperent intellI- gentes, quod minus eruditi non admirarentur ,
quod viri doctiores exsibilarent. Sed quid ego
commemoro sit perioris homines aetatis, cum hac etiam tempestate sint, qui, ut polsint omnium authores artium , ae magistros interpretari, Romanam, & Graecam hiltoriam, Poeta. rum sabulas, ritus ipsos, atque antiqua Re- Iump. initituta retexere, locos in omni littera
tura dissiciles, atque obscuros illultrare ; itylo tamen Vtuntur inculto, atque oratione Ii refusa, non accurata, non studiose polita et Hos igitur habent qui ab usu Latinae linguae corr pto Humanitatem abhorrere non putant, lubscriptores, tellesque locupleti is mos sententiae suae . Quibus cum digladiati nolo, nili alios ante in arenam adducam , quos mihi video ne- gotium lacessere multo difficillimum. Dicunt enim, Latinae linguae Hidium esse plane deponendum , nec periculum subeste, ne ab Humanitatis appellatione pulcherrima decidamus, cum non ij tantum qui Latine sciunt, verum etiam omnes eruditi apud omnes omnino populos, ac nationes haud minus Humani dicendi sint: qtiam Graecus Archias ; quem videmus ab eloquentiae principe Humanitatis ornatissimum stud ijs appellatum. Quin argumenta rationesque pro
292쪽
ponirnt, ut ipsis quidem videtur, haud infirmari ad omnem , non dicam infirmandam, sed prorsus extanguendam latinitatem . Quas equidem vobis ob oculo, ponam , ut plan time videatis, nullum aduersiis Humanitatem nolliam habere
. Principio igitur omnium saeculorum mem ria, cunctarumque gentium auctoritate pugnant:
quae semper eadem lingua in docendo , dicendoque sunt usae, qua in familiari, quotidianoM sermone prorsu, uterentur. Quid enim est causae , cur eadem plane gens veluti bilinguis sit , S duplicem habeat orationem , unam in familiari colloquio , alteram in illis adolescentium coetibus, quo bonarum artium liudio conueni
tur ι Philolophiam certe, liberalesque disciplinas a multis suille inuentas, a multis amplificatas, illustratas ab alijs , ab alijs denique restit ias accepimus . Persis Magos , Babyloni js, atque Assyrijs Chaldaeos, Indis Gymnosophillas, Celtis, aut Gallis Druidas eius auctores suille sapientiae ab Aristotele traditur, quae in Graeciam prosecta postmodum est: atque tunc ad Barbaros aliquando tandem in Arabiae sinum conuolauit. Sed neque Pei sae, neque Babylo nij , neque Assyrij , neque Indi, neque Celtae, neque Graeci, neque Arabes de philosophiae , omnisque doctrinae praeceptis alio, quam communi, vulgarique sermone dii putarunt. Quae R a malum
293쪽
malum igitur illa ratio ita saeculum hoc occaecauit, ut acutius in rebus nostris videre nos existimemus , quam omnium populorum, omnium gentium , omnium saecu lorum aetates viderunt
in suis ' Cur denique placeat tam ineptum, in consultumque consilium , ut qui in quotidiano termone. patriae nostrae, atque Italiae haberi velimus incolae, in scribendo, docendo, ac di sputando peregrini este cupiamus p Quod si omnis disciplina, omnisque doctrinae conformatio ita recondita esset in peregrinorum monumentis, ut illorum obliterata lingua, non suppeteret unde sapientiae lucem , omnisque antiquitatis cognitionem haurire possemus, esset profecto , cur ea omni plane studio expeti, & comparari deberet : sed cum nulli pene libri, nulla antiquorum monumenta popularia facta non sint, nulla sane causii superesse potest, cur inani alienae linguae studio breuis ima hominum aetas obterenda videatur. Alteram isti suae sententiae causiam a sine ducunt, quem qui latine hoc tempore sibi scribendum , dicendum, docendumque putant, usque adeo non assequuntur, vi,quia latine id faciunt, ab illo quam longillime distrahantur. Huc enim omnia illorum consilia spectare videntur , ut vel a quamplurimis attente, ac diligenter audiantur, vel cum admiratione sua illa monumenta omnium terantur manibus ,
se perlegantur . Sed non vident,paucissimos elle,
294쪽
qui latin stiant, & linguam illam , si tecte ratio subducatur,angustissimis oppido finibus hodie contineri: Quorsum igitur eum laborem si ne fructu , atque utilitate iuscipiunt, cum sibisse , non alijs, & scribere, & dicere latine prorsus intelligant λ Tertio loco quaestionem omnem unico verbo comprehendunt, contenditntinque non selum latine dici, aut doceri non oportere , sed ne posse quidem sine asperitate, ae ieiunitate verborum : qua non laborant ij, qui patrio, ac nomo praesertim Italorum sermonσad utrumque faciendum utantur. Quis enim ita
caecus est,ut non videat, communem hanc nostram loquendi rationem lenitate, ac suauitate caeteris antecellere, quae prima, ac praecipua debet esse cuiusq; linguae laus, & commendatio φ Nam quae obsecro vos , quarumve gentium lingua ab eo sono, quem horridum,atque
immanem mutae animantes emittunt , tam
aliena videtur esse , quam nostra i Quam concinna verborum ei compositio, ac terminatio est i Quam nulla litterarum asperitas, quam conclusa commissuris , quam apta coagmentationibus , quam flexibili ambitu Comprehen sa rotunditas ' Quo factum sertassis est, cur, &Bembus virium liberalium artium, tum vero Latinae linguae studiosius in primis patrium hune Italiae sermonem Latino anteponere vi deretur, & in priuatis quibusdam Italiae cont-R 3 ue
295쪽
uentibus , quos vocant Academias , eodem Latino praetermisso, communem hunc , popularemque sermonem opificum more, curiose,
obseruateque semper interpolando quotidie liment. Quae quanta cum laude, atque approbatione faciant, scripta illa siubinde demonstrant, quae in vulgus emissa leguntur auidissime, peruolutantur ab omnibus, nunquam e manibus dimittuntur . Sed nullis terminabitur finibus oratio mea, si quae it i ad suae faciendam sententiae fidem afferunt, percensen re velim omnia numerando. Quando igitur omnem aduersariorum ingressum , processumq; quantum ego potui, consideraui diligenter, de vobis ob oculos positi, sitis nunc illos vestigijs persequar, & eorum rationes vel eodem , vel non ita vario I elegam ordine: ut vos de singulis sngillatim decidere, ac iudicare polIitis. Dicunt ergo stiperiores illi, satis Humanitati esse, quamcumque latinitatem, quemcumque ibium orationis ; harum rerum studia non modo superuacanea esse, sed perniciosa: . cum tempus , quo nihil homini debet es φ .carius, in verborum, non in rerum, sententiarumque consectatione, in quibus omnis est
summa posita, transigatur. Qui quidem mihi, ut quod res est libere , fidenterque profitear , sacere videntur quod saepe faciunt ij , qui pugnacis time disputando ac disserendo conten
296쪽
dunt; sed quia causae constitutionem, ipsum qistatum quaestionis haud ita tenent , genera omnia perturbant , atque ab instituto longius abducuntur. Quid igitur illi l reprehendunt
in Humanitate verborum curam , Ierum, sententiarum , doctrinaeque studia laudant, per inde quasi non de Humanitate , sed de Philosophia disputatio suisset instituta. quae disciplinae quot locis , quot nominibus , quanta inter se varietate dissentiunt iὸ Philosophia voces effundit , non fingit: intelligentiam , non verba consormat , stangit temere, non circumducit ambitiose periodos . Humanitatis longe alia lex , S ratio est: nihil enim habet oratione melius, nihil sanctius , nihil antiquius , nihil , quod suo illo studio consectetur ardentius. Quis enim Humanitatem apud nos dicit, qui eo nomine cum reliquis disciplinis , ex quibus illa conflatur , non praecipue coniungat Latinae linguae studium, atque antiquam Romanorum eloquentiam λ Cuius igitur erit amentiae, id in aliquo doctrinae genere reprehendere , quod in eo prirnum, ac praecipvum sit i cuius imperitiae, disciplinarum fines, ac terminos ita turbare, ut cum de una praecipias, de alia
longe distimili praecepta tradas cuius iniquitatis , eam Humanitati partem eripere , in qua omne robur, omnem vim, rationem
omnem videatur habere constitutam ' Neque
297쪽
vero est, quod dicere pergant, varias disciplinarum,antiquitatis, hi stori arumque perceptiones partes Humanitatis esse principes , qua rum sane iacturam fieri oporteat aliquam, dum orationis artificium & comparatur ,'&Eretinetur attentius. Nam huic doctrinae sie Mintes omnes, & disciplinas subiungendas censeo , quemadmodum oratoriae putauit Antonius rsic inquam , ut quoniam oratio non debet esse ieiuna , sed aspersia sententi js, & rerum iucunda quadam varietate distincta, sit Humani , atque intelligentis , multa auribus accipere , multa videre, multa legendo percurrere e non tamen illa possidere ut sua, sed libare ut aliena. Antiquitatem vero, atque omnes historias cur non icneat is, qui non aliunde nisi ab historicis,antiquorumq; monumentis omnis orationis
latinae pulcritudinem petere debeat i Sed negligit Demosthenes, negligit Aristoteles or namenta verborum aifirmatque alia esse solidiora praesidia , quae ad dicendum parare debeamus. Quae nam ista est , non Dialecticorum concludendi, sed sophistarum fallendi ratio in tantorum hominum auctoritate constitutat Negat Aristoteles, negat Demosth
nes in verborum ornatu sitam esse omnem dicendi sunmiam, ac vim : negant i3itur, oratoriae facultatis, atq; Humanitatis esie verborum delectum, accuratamque vocum omnium com-
298쪽
positionem . Quid ni etiam ego id vincere spo lum negant physici, multas animantium
partes eas elle, quibus omnium animantium ratio contineatur, ijs igitur a caeterarum complexione seiunctis , erunt animantia, cunctis omnino partibus absoluta . Intelligitis prose cto tantum hos ab Humanitatis vera notione discessiste , quantum aberrarunt a Dialecticis. Ne pugnantia quidem loqui se vident, cum ita non disputant modo , sed maxima contentione disceptant . Quid enim est, quod plus cum Humanitate pugnet, quam barbaries, quam peregrinitas Scitum est quod veteres , ij que docti itimi tradidere r tantam est e vim huius eruditionis , Ut propter excellentiam quam dam , atque praestantiam dicta sit Humanitas , quasi una ellet, quae hominem expoliret , Scum qua caeterae comparatae disciplinae, agrestes, barbarae, minus hominis propriae videri possent. Restat una ratio , eaque postrema , & qua
tum istis videtur, acerrima . Aiunt enim ν,
plerosque non ita latine loquutos, habitos tamen Humanos, auditosque suille perlibenter. Sed a quibus i a multitudine dicent, neque enim habere praeterea possunt quid respondeant.'Displicet igitur litis Hector ille Nae uianus sapientissimus. qui non tam se laudar ivniuerse laetabatur, quam a laudato viro I ,
299쪽
spectatoq; laudari. Displicet Alexander : qui Achilli non tam laudis praeconium , quam ograue claristimi Poetae testimonium inuidebat. Placet ille , qui leviculus habitus est , quod eorumusculo delectari se diceret aquam ferentis mulierculae , ut mos erat in Graecia , insulti rantisque alteri : hic est ille . Quid enim in stanto oratore leuius, quam non modo vulgi, sed obscurissimae seminae laude commoueri l Habeant isitur isti suam illam acclamationem, sed
eam, quam omnes boni contemnunt, quam
leuissimus quisque consectatur , quam sapientes nihili faciendam esse suo , vel testimonio , vel exemplo comprobarunt. Respondebo nunc ijs,qui Latinae linguae svssim funditus tollendum esse arbitrantur equibus expugnatis, non habebit hic oratio mea quos oppugnet. Dicunt nullas suille nationes sapientiae fama pernobiles, quae duplici sermone uterentur: sed non animaduertunt i nullam ab alijs gentibus cognitam esse linguam, niti suam, quam putarunt esse grauis imam . omniumque facile siuauissimam. Quare , cum neque sua , neque maiorum memoria scirent alium fuiste sermonem illustriorem , quo vulgo inter se loquerentur , nihil mi-ium est , si minus ad eam possessionem in-fammarentur , quam neque cognoscerent, neque iure suo repetere postent, aut deberent. Nobi
300쪽
Nobiseum vero longe alitec actum video : qui eam prouinciam, easque regiones obtinemus, ubi domina illa , atque omnium Regina oratio ortum habuit suum ,& patrio egrella solo ni mium quantum Romani nominis dignitatem amplificauit. Quis enim est, cui non sit explorati stimum, quanto semper in honore , ae pretio fuerit ea lingua, qua populus omnium sentium dominus uteretur Tyberium accepimus Graeco sermone promptum sane. ac lacilem stupra caeteros aetatis suae fuisse: ab eo tamen ita semper abltinuis e publice, ut in Se
natu monopolium nominaturus , veniam postularet, quod peregrinum Latino verbo substituendum esset. Quare cum in nescio quo Patrum decreto εα ηιαε recitaretur, vocem illam commutandam, ac Latinam pro ea re
quirendam esse exit imauit. Quid dicam de Claudio Caesare λ q ii sisendidum ullum os Graeciaeque facile principem , sed Latini sermonis ignarum non modo ex albo Iudicum aerast, verum etiam in ordinem peregrinorum
redegit φ Quid de Mario sorti ismo viro, atque acerrimo i qui dicitur, neq; Graecas unquam litteras discere, neque ullis in stildijs praeceptoribus uti Graecis voluisse : quasi ridiculum esset, ut ille aiebat, ij s litteris comparandis operam perdere, quarum magistri seruitutem Populo Romano ieruirem. Quod animi sui