Tractatus theologicus de gratia diuina, tam actuali, quam habituali. Authore fr. Petro a sancto Ioseph, Auscense, è congregatione Fuliensi

발행: 1625년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

Dispur. VIII. Sac T. IV. Α γnita vi ad agendum pollet, neque ex gratia ipsa,tum quia gratia est quaedam participatio inadaequata natura diuinae , haec autem cum sit infinita, potest perfectiori,&perfectiori modo in infinitum participari tum quia gratia non formaliter Deo gratos facit, de illius amoris obiectum sauteni gratia haberet certum terminum, sequeretur nos non posse gratos esse Deo nisi usque ad certum terminum, di cons

quenter amorem illius erga nos,certa ter

mino definitum esse, quod valdo absurdum est. Nec denique ex subiecto gratiae quod est anima rationalis, vel Angelus)illud enim non recipit gratiam per potentiam suam naturalem, sed per obedientialem, qua subiicitur Deo Vt omnipotenti,Mauthori omnium, d respicit adaequale

quidquid ex ipso virtute diuina producibile est. 3. Dices. Si gratia augeri posset in infinitum , sequeretur dari posse gratiam maiorem Christi gratia, quod repugnat

communi Theologorum sensui. Respondeo. Gratia duobus modis considerari potest,primo secundum suam naturam, A

quatenus in sui productione a Deo depe-det,dea tali subiecto. Secundo iuxta Oid

492쪽

4 8 GRATIA I v INA nationem diuinam,qua scilicet Deus,prae. uisa ab aeterno gratia quae in hominibus,MAngelis futura erat,decreuit multo maiorem Christo, quam Angelis,& hominibus conferre. Si gratia priori modo consideretur , sic absolute non repugnat dati gratiam perfectiorem gratia Christi, quae in se finita est si vero posteriori, talis gratia non est possibilis. Quo loco obserua, obiectionem procedere de gratia creata animae Christi,nam quod attinet ad gratiam increatam Verbi ea est simpliciter infinita, &infinite humanitatem Christi sanctificat. Item sermo est de illa gratia

creata secundum se, non autem testinnatura hypostatice unita Verbo, qua ratione tantam dignitatem participat, imagis Deo placeat, quam quaevis alia gratia quantumlibet intensa placeret.

SECTI Q UINTA.

Irasia habitualis corrumpis θ' quomodo p melius percipiendam natu- .L. ram gratiae habitualis opera pretium est hoc loco inuestigare, an ea exsis

493쪽

strui non postit non defuerunt enim tam inter antiquos,quam inter reletiores Hae a reticos,qui docuerint gratiam semel comparatam non posse amitti, ac proinde cosqui in peccatum aliquod mortale impingunt, nunquam vere iustos fuisse , sed apparenter dumtaXat. Communis tamen Theologorum sensus est, gratiam quantumlibcontensam, S perfectam peccando amitti posse: quanquam non exigua sit inter plos cotrouersia, de modo quo peccatum expellit gratiam. Vt igitur res haec tota clarior euadat, nonnullis assertionibus cana explicare necessc est.

s. Prima affertio De de e gratia,qua homo iussin praeditus est , peccando amitti posse. Probatur imprimis ex Scriptura, quae aliquando aperte nuntiat stos excidere

posse a iustitia, vi cu eos hortatri rad per seuerantiam, cum eos monet Vt Orent, Vigilent, timeant cum inuitat peccatores ad

poenitentiam,&c. Ide alias ostendit variiL parabolis, ut cudocet filio Prodigo stola prima quam amiserat,id est gratiam, fuissercstitutam. Item quando meminit cuiusdsta foeminae , quae drachmam, id est iusti via perdiderat. Alias multa adducit exem,

494쪽

ueo GRATIA I v INA,

pla eoru qui e gratia excideriit,quales sileare Adam,David, SaIomon, Petrus, Iudas: qualis etia fuit ille de quo Apoc a dicitur. Charitatem tuam prima reliquissi, memor sis itaque de excirita tem illi quos Ioanes cap. 6 scribit retro abiisse, plures alij. 6. Potest etia probari haec veritas ex definitione Ecclesiae. Nam in Concit. Trid. sess. 6. cap. IA. dicitur, eos qui ab accepta iustificationis gratia per peccatu CXclderut rursus iustificari possc per poenitetiae sacra- mctu. ωca. Is habetur, non solum infidelitate, sed etiam quocunque alio peccato mortali iustificationis gratiam amitti, &tandem ut reliqua praeteream can. 23. statuitur. Siquishomine eme iusi catum, dixeritampliuspeccare nonposse, neque patia amittere, atque ideo eum qui labitur,speccat,

nunquavere tu Halsifuisse circ.anathema sit. 47. Idipsum ostendi potest ex communi SS. Patrum consensu Cyprian epist. 7.αuantum cino i indolemm existas quos tem-ssa inimica proinauit, tantum tamur ex vobis, os diabolusprostrare nonpotuit. Hi ron lib. a. contra Iovinian. fusi erimus

inquit Chrsum in hostii noseri pectoris

talico figamus diabolum, speccaueramin et per peccatitanuam ingressus fuerisdiabolus, ismo Christus inaeis August. tractat. s. in

495쪽

Disp. VIII. Iacet. v. st

Ioan exponens illud. Sed non audierunt eos oves, ait multos esse in Ecclesia castos, sobrios, stantes,4 laudantes Deum, qui aliquando blasphemabunt, fornicabuntur,inebriabuntur, cadent,i damnabuntur invia non sunt oues secundum praedestinationem,sed tantum secundum pret- sentem iustitiam.

Α8. Tandem ratione suaderi potest ista aD sertio, quia etsi homo per gratiam habutuale, aliquo modi inhaereat summo bono, nempe Deo , quia tamen quandiu in hac vita degimus, non apparet clare illud essesummum bonum, ideo non ei immo . biliter inhaeremus, sed possumus d. arbitrium, bonum aliquod apparens amplecti,&Deo illud anteponere, sic peccatum mortale, quo gratia ex animo nostro pellatur, patrare quod non contingit in beatiis, quia cum clare videant summum bonum , eoque perfecte stuAntur, illorum voluntas ita persecte de erminata est ad illud amandum, rebus omnibus anteponendum, Ut secus agere non possint. 9. induersari obiiciunt illud I. Ioa'. 1. Omnis qui nam est ex Deo, peccatum non facit, quia semen ipsius in eo manet non 'te eccare, o in Saeo natus es. Ex

496쪽

quibus verbis c 'nstat, iustum non posse peccare, ac proinde gratiana illius esse inanaissibilem. Verum non ita locus ille intelligendus est, sed vel in sensu compolito, ac si dictum esset, hominem quamdiu semen Dei, id est gratia in comanet, non peccare mortalicer, quia repugnat, saltem ex lege ordinaria, gratiam S pM-catum lethale simul repertui vel in cnsu veluti formali, quia homo non peccat secundum quod est natus ex Deo, sc-men illius in eo manet,gratia enim principium peccandi esse non potest, peccare tamen potest per sui libertatem arbitrij, si ea male utatur. Et ita hunc locum explicat Augustin libr. de gratia Christi cap. i. d post illum S. Thona. a. a. quaest. 24 artic. II. ibidem Caietan .i communiter ali Theologi Vide Pererium in cap. 8 epist ad Romari. disputat. 26. o Bellarmin. . de Iustifi

cat. 14.

o. Secunda assertio. Gratia habitualis per quodlibet peccatum mortale deperditur. Est de fides, mprobari potest primo e Scriptura Ezechiel. 33 I filia isti non liberabit eum in quacunq, die peccaue ' rit. Et postea. Iustus Mn poterit via:

497쪽

Disp. VIII. . Ec T. V. iustitia si in quacunque die se aucrit. Id est,quqdcunque peccatum lethale

commissum aufert uisto vitana animae, quae in gratia consistit. Ibiciem tuim fit comparatio inter iustum, S peccato rem, quod sicut una peccatoris ad Deum convcrsio iussicit ad expellenda omnia peccata mortalia, ita Vna aversio a Deo, seu num peccatum, sussicit ad iustitiam omnem ex animo excludendam. Quae ratio est , cur Iacobus cap. I. dicat, peccatum cum conflammatum ruerit gen rare mortem, quod intelligendum cst domorte animae, cuius yita ingratia consistit S de quolibet peccato mortali Ἀ-cut enim nicum vulnus ςt ale sumit ad

mortem inferendam corpori, ita Vnum peccatum lethale animam potest occidere. Idem etiam cap. Micunque inquit totam Memineruauerit, Oufendat autem in uno, factus est omnium reus. Non quod omnia praecepta transgressus sit , sed quia gratiam exclusit, icharitatem , in qua

mandata omnia virtualiter continenturi laesit.

si ccedit ad idem confirmandum doctrina trajita in Concit Trid scis. 6.c sis his verbi uersius etiam hominum

498쪽

s GRATIA Div INA quorundam cassida ingenia , qui per dulces

sermones, o benedictiones seducantcordat .

nocentium, asserendum es non mori in ta-tate, per quam es ipsa de amittitur,sederia

quocunque alio mortalipeccato , quamuis non

amittatur fides , acceptam iustificationis gratiam amitti. Et can. 27. sic statu dur. Si quis dixerit nasium esse mortale peccatum n, si infidelitatis, aut nusio alio quantumuis raui, o enormi , praeterquam infidetitatis ' cato, semel acceptam gratiam amitti, anathema sit. Quae verba intelligenda sunt iuxta ei quae ex cap. s. adduXimus. r. Ratio idipsum suadet, nam quodlibet peccatum mortale, cum grauinime Deum offendat, meretur poenam i Ernam, unde homin m alipima dignum,& consequenter v1ta aeterna thdignum tonstituit hinc ergo fit, ut quolibet peccato mortali gratia habitualis expellatur, cuius proprium est hominem quem assi-hit, vita aeterna dignum , ad illam

acceptum formaliter constituere. Confirmatur, nam homo per gratiam,&ch ritatem , est conuersus ad Deum, ut ad ultimum finem,per quodlibet autem p

catum letha ab illo fine avertitur, quia Pe creaturam praeferri ergo quodlibet

499쪽

Disp. VIIJ SECT. V. peccatum mortale gratiam,&charitatem destruit Declaratur ulterius, quia sicut unica ad Deu conuersio per actum c5tritionis expellit omnia peccata mortalia quiae homo a Deo auersus est, ita unica a Deo auerso per graue aliquod peccatu, excludit omne gratia,& charitate,quibus

homo ad Deu habitualiterco uersuSCrat. 3. Tertia assertio. Peccatum acuati mortasenon expelli gratiam e sective 3 sice. Probatur, quia tunc forma aliqua dictui expellere aliam effective, physice quando effective producit formam alteri contrariam,

quae illam e subiecto formaliter expcl.

lit: sic enim dicimus gnem effective, phy-sce, expellere frigiditate ab aqua, quia in

illa inducit calorem,qui per se immediate& formaliter repugnat frigori atqui peccatum actuale non producit efficienter physice aliquam formam realem, qua sormaliter gratia ab anima expellat,ergo noexpelli gratia i ingenere causae essica entis physicae Maior satis manifesta est ex Philosophia, d probatur breuiter, quia CX- pellere formam aliquam est effodius privativus, quia causa physica per se primo intendi non potest, causalitas enim cifectiva proxim egendit ad terminum posi-

Ff iiij

500쪽

ue Da ozATIA DIVINA, tiuum,effectus ergo ille priuatiuus fit tan.

tum secundario,quatenus resultat ex enfectu aliquo positivo& reali unde idem agens quod per se primo effectitiue, uadu

cit formani aliquam positivam , d realem in subiecto, censetur etiam CX consequenti Xpellure formam oppositam in eodem genere causae, nempe efficientis. . Iam probatur hunc causandi modum non competere peccato actuali, quς erat argumenti inor propositio iam peccatum illud non producit effective formam aliquam realem grati formaliter repugnantem; quae enim est eiusmodi formarsi enim peccatum spectetur formaliter secundum auersionem moralem ipsi intrinsecam, sic non potest esse principium efficiens alicuius formae physicae, quia illa aversio, et iri priuatione , vel in rc latione quadam rationis consistit, quae non possunt esse agendi principia. Si vero

spcctetur materialitcr, secundum ipsam realitatem actu si hoc modo potest adsurn mum inducere habitum alique Vitiosum, qui gratia formaliter no repugnat, Vt no tu est: gratia enim peccatori infunditui, di in illo conscruatur, etsi habitibus prauis affect' sit .Preterqua quod peccatu omissio nis nullula bstuprauum inducit,&tamcn

SEARCH

MENU NAVIGATION