Tractatus theologicus de gratia diuina, tam actuali, quam habituali. Authore fr. Petro a sancto Ioseph, Auscense, è congregatione Fuliensi

발행: 1625년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

741쪽

Disp. XII. ac T. II. gno tale auxilitum per vitiniam dispositio-

hem, illud infallibiliter omnibus confertur , quod tamen asserere perabsurdum

a . Ex his igitur constat, non posse iustum mereri de condigno primum auxilium ad perseuerantiam necessarium, atque adeo nec perseuerantiam ipsam, quae sine tali auxilio non potes intelligi .Quod autem diximus de primo auxilio, assirmadum etiam est de ultimo, quo accepto iustus infallibiliter moritur, priusqua ullam peccandi occasionem, ad qui superandam necessaria sit gratia, offendatri hoc enim auxilium, ut sic, seu quatenus Vitiamum,in eo consistit'uod Deus eo homuni collato, ex singulari prouidentia suae dispositione,rapiat illumne malitia mutet intellectum eius, seu impediat ne in peccatum aliquod finale prolabatur. At non potest homo mereri de c5digno, ut Deus secum talem prouidentiae modii habeat: quia actus meritori quicumque sint, nec

per se,neque ex intentione operantiS, n

que ex ulla Dei lege ad illum ordinanturi Praeter quam quod si actus aliquis hominis iusti mereretur de condigno auxilium efficax ad peccatum finale vitandum,ona,

742쪽

ne iusti, qui talem actum elicerent, idem praemium promererentur illudque de facto reciperent, propter rationem supra allatam, quod tamen falsum est cum dicat August. tract. s. in Ioam multos esse in Ecclesia sobrios,castos,stantes,& laudates Deum atque adeo omnia bonorum ope-Tum genera Xercentes qui aliquando blasphemabunt, fornicabuntur, inebriabuntur,cadent, damnabunturiquia non sunt oues secundum praedestinationem, sed secundum praesentem iustitiam.

as Deniqui, quod homo iustus non etiam possit mereri de condigno auxiliacificacia, quae post primum necessaria sunt

usque ad ultimum inclusiue, non spectando illud sub circunstantia ultimi, de qua iam dictum est, sed tantum ut auxilium quoddam essicax ad vitandum peccatum: hoc inquam ea ratione probatur. Quia si iustus ea omnia auxilia meretur de condigno, hoc fit altero ex his duobus modis;

vel ita ut per unu aliquem actu mereatur illa omnia auxilia,vel pervnu actu mereatur primum auxilium tantdm; per actum vero factu ex tali auxilio, mereatur aliud auxilium, & sic de reliquis Neuter autem

modus probandus est. Non prior, quia si iustus per unum actum mereretur de con-

743쪽

DispvΥ. XII. scr. III. 69 digno omnia auxilia emcacia, ad deincepactu perseuerandum requisiti, sequeretur illum per talem actum veluti confirmar ingratia, aut saltem in tali statu constitui, ut infallibiliter non amplius sit peccaturus: quia nimirum talia auxilia infa1llibiliter illi concedenda sunt neque euenire potest ut iis rus retur , supposito eorum merito de condigno:illis autem acceptis, infallibiliter peccata omnia quocunque tempore occurrentia cauebit. Consequens autem absurdum est, a communi SS. Patrum,& Ecclesiae sensu alienum. Hinc etiam posterior dicendi modus reiicitur; quia si homo iustus peractum aliquem meretur nΟ-uum auxilium essica ad superandam tentationem, per istam victoriam aliud item auxilium efficax ad cauendum sequens peccatum,& ita de aliis profecto cum haec auxilia infallibiliter illi conferenda sint, iisque collatis fallibiliter sequatur effuctus; hinc fiet iustum, post elicitum primum actum meritorium , non posse amplius peccare, Messe omnino certum de sua per

seuerantia.

26. Porro obseruandum est, nos in asser tione nostra mentionem tantum fecisse

doni perseuerantiae, quod per varia auxilia

744쪽

DI spvT. XII. Ec T. III. sistero vero perseuerandi modo duo quaedam beneficia includuntur, quae etiam nopossunt cadere sub meritum de condi gno. Primum est, auxilium illud esticax quod datur ad eliciendum actum aliquem

bonum,S,meritorium: rationes cnim quibus ostensium fuit in nostra assertione, auxilium illud primum, quod datur ad inchoandam perseuerantiam,de qua ibi egumus i non cadere hia meritum de condigno .aeque habent locum in isto auxilio, quod simul primum, S ultimum csse supponimus Alterum beneficium, ac praecipuum, Sessine quo non esset perseuerantia, in eo positum est quod idem auxiliuim quod est primum, est etiam ultimum: quia homo per illud peccatum finale in fallit,iliter euitat S tale auxilium cum illa circunstantia ultimi, non potest etiam cade- rc sub meritum condignum hominis iusti, ut ex dictis sussicienter intelligitur. 27. Secunda assertio. Homo iusso non potest mereri condigne reparationepos Lipham, seu non potestinereri per actum aliquem quantumius ianthes ex gratia alii que circofantiis factam, ut ipse inpeccatu mortale inciderite Daciter adeo mouentur ad agendapa niteri ιι sepe io, o consequenter ad recuperano

745쪽

cys D ORAT DIVINA, iue cationis. aliam Sequitur ex dictis Nam cum perneuerantia sit quaedam gra-oiae conseruatio reparatio vero post lapsu, sit quaedam spiritualis animae mortuae hiacitatio;qui meretur de condigno perseuerantiam, merctur tantum conseruatione Vitae,qui Vero meretur reparati ortem post lapsum,meretur rcstitutionem vitae quod

ben cficium priori maius, S operosius est Cum ergo iustus non possit condigne me- Ter perseuerantiam , ut probatum estimulto minus poterit ex condigno mereri reparationem post lapsum. a 8. Confirmatur. Quui iustus non potest mereri condigne reparationem post lapsum, dis per bona opera qua eXercet quandiu iustus est illa aut opera omnia, supervcniente peccato icthali mortifican tutaqua mortificatio in eo consistit, quoahomo peccato iam obstrictus, nullum ius ustitia coxam Deo habeat, quandiu quisdem inio statu permanCt. . Dices Et si iustus peccet mortaliter, qpera tamen bona quae ante peccatum. exercui tunc meri coria vita aeternae et laiquandiuis pcccato perseuerat ergo a fortiori poterunt si e meritoria reparatio-

746쪽

discrimen inter meritum gloriae, uepa

rationis. Primum est, quod opera bonasio minis iusti fuere vere meritoria Vita a terns,quo tempore ab illa perpetrata fuerunt; unde non mirum est, si, peccato superueniente, idem meritum in illo aliqua ratione remaneat etsi nulla illius habenda siit ratio, quantum adcollationem vitae aeternae, nisi homo ad pristinum iustitiae statum re deat. At vero operi illius nun quam fuere vere meritoria reparationis post lapsum quare superuenienti peccato, nullum eiusmodi meritum in o reperiri potest. Alterum in , qu*d ultus per

opera bona gloriam ternam non prome retur, ta nquam sibi tribuendam ii quocunque statu,ves iustitiae, vel peccati positus reperiatur: homo enuia mereri nequit,

ut Deus illi conserat aliquod praemium, eo tempore quo tali pr mio indignus erit.

Iustus ergo meretur vitam alternam, ut sibi reddendam iusto,& consequenter sub ea conditione,si in gratia decesserit, ut habetur in Concit. Trid sess. 6. cap. I . Si autem iustus mereretur reparatione post lapsum mereretur ut sibi peccatori daretur ex iustitia, auxilium efficax ad iustificati9nis gratiam reciterandam:quod di

747쪽

ci non potest, cum homo quandiu in pec. cato versatus, indignus sit tali praemio.

SECTIO QUARTA.

homo posit mereri de condigno primam gloriam. 3o. UHeologi distinguere solent grais L iam habitualem, in primam,&secundam Prima illa dicitur,quae homini in iustificatione confertur , cuiuscunque intension1 sit. Secunda vero nihil aliud est, quam augmentum illius primae gratiae. Atque codem modo gloriam, quae respondet gratiae,distinguunt in primam, S secundam; ita ut prima ea dicatur, ad quam homo acceptatur ex vi prima graritiae: Secunda autem nihil aliud sit, quam augmentum primae gloriae , respondens augmento gratiae. Quaeritur ergo, Vtrum homo iustus possit de condigno mereri primam illam gloriam essentialem. Quae dissicultas de triplici bonorum operum

genere, quae in iusto reperiuntur, procedCre potest Alia enim tempore iustificationem praecedunt, alia cam subsequuntur,

in denique simul cum illa fiunt. Itaque,

748쪽

DI spvΥ. XII. ECr v. 69931. Assertio prima haec sit. Non potesta sis condigno mereriprimam gloriam se opera quae tempore iust cationem praece una nequeseri r quae eam tempor ubsequunturmatii prioris partis clara est; quia homo non potest habere meritum de condigno apud Deum, nisi sit illi gratus, ut praecedenti disputatione ostensium est Prius aute tempore quam iustificetur, non est Deo gratus, sed potius illi valde exosias ergo per nulla opera, quantumlibet ex se bona , potest tunc

aliquid mereri ex condigno apud Deum, eumque ex iustitia obligare ad sibi reddendi' aliquod praemium. Hoc autem

intelligendum est formaliter de operibus , Ut tempore praecedunt iustitiae infusionem : Si enim eademinc opera siquoad instans iustificationis intrinsece durent, hac ratione poterunt esse meritoria de condigno It cx sequenti assertione intelligetur. Posterior vero pars ex eo suadetur quia opera bona quae fiunt post in .

stans iustificationis, merentur de condigno augna entum gratiae habitualisci ac consequenter augmentum gloriae essentialis , seu gloriam secundam' ergo non

possunt simul promereri primam gloriam , quia sic non esset proportio intri

749쪽

meritum, praemium.

32..Assertio altera. Iustus de condigno meretur pr mam gloriam per actum istam quo Atim te adgratiam habitualem dissonitur, quique est simultempore cum Uufione issius. ἡ- . claratur assertio. Ultima dispositio ad gratiam habitualem duobus modis spectari potest, ut alias aduertimus. Primo, quatenus effectiu procedit a libero arbitrio moto per auxilium aliquod actuale. Secundo , quatenus in posteriori signo naturae est formata per gratiam ha bitualem , eodem instanti temporis infusam ab ea moralem aliquam dignit tem desumit. Et de dispositione ultima ad gratiam, sub hac posteriori consideratibiane, intelligenda est allata asserti, quia si priori modo spectetur , non est de condi gno meritoria primae gloriae; cum sic nondum a gratia habituali formetur. Quod igitur sub posteriori ratione spectata praedicta dispositio , sit condigne meritoria primae gloriae, ea ratione probatur Quia in tali actu omnes conditiones ad meritum de cnndigno necessaria reperiuntur . est enim actus liber honestus, procedens ab auxilio Spiritus Sancti,, ab homine grato, c.

Ergo nihil impedit quominus homo per

750쪽

talem actum mereatur primam gloriam. 33. Confirmatur, quia si quid obstat tali merito, hoc est, vel quia opus meritorium gratiam habitualem, ut causam a qua cfficienter procedat, supponere debet vel quia saltem prius natura quam homo eliciat actum meritorium, debet esse instruactus gratia habituali, ut ita actus incritorius intelligatura persona sancta, meo

grata proficisci. At neutrum dici potest. Non prius. Quia clim ultima dispositio procedat ab auxilio stupernaturali,eatenus habet eam dignitatem, quae ad illam ex parte principi effectivi necessaria est; mde non opus est ut a gratia habituali eo modo physico proficiscatur. Posterius etiam non est necessarium : Quia etsi actus qui fiunt ab homine post instans tu.stificationis, possint esse meritori augmenti gratiae in gloriae ; simpliciter ta-Inc ad meritum non est necessaria illa antecessio gratiae habitualis; sed satis est,

quod ex una parte auxilium supernaturale, a quo actus meritorius praecipue habet bonitatem suam,& capacitatem ad meritum , in ipsum actum effective influat, eumque ut vera illius causa praecedat. Ex

alia vero, gratia sanctificans auserat ab

SEARCH

MENU NAVIGATION