장음표시 사용
61쪽
plicari deberet , omnis esset de fato doctrina iahunc locum producenda, Tenebimus nos , quantum fieri poterit , finibus nostris. Interrogationis hujus duplex fundamentum est ; alterum idem prorsus ac Dialecticae totius , Omne pronunriatum esse verum , aut falsum ψ alterum idem ac totius Physicae, Nullam esse motum fine caussa. Ita autem se habent, ut sibi invicem respondeant, & alterum in alterum iacurrat. Nam quod caussam habet , perquam fiat , sive sit, sive futurum sit , Verum est quod caussa caret , est falsum . Qui 'per haec disputabant , illud quoque adjicere solebant, non magis commutari ex veris in falsa posese, quae futura sunt, quam ea , qnae facta sunt ;id unum esse discrimen , quod in praeteritis apparet immutabilitas, in futuris nondum apparet Cur enim dicimus, vera esse praeteritat Quia scilicet superiori tempore vera fuerunt instantia. Vera igitur futura dicenda sunt, quia instantia consequenti tempore vera erunt . Et quemadmodum fieri nulla virtute potest neque hominum , neque Deorum , ut praeterita vera non sint, ita neque ut futura . Tota rei hujus difficultas in cognoscenda caussarum vi dc essicientia posita est: quod ut recte fiat, veteres Dialectici in duas veluti classes tribuendi sunt . Alii , enim , quorum princeps Diodorus, ob id maxime sutura vera esse conten debant , quod a caussis penderent antecedentibus , connexis , 6c necessariis: alii, quorum dux Chrysippus, iccirco assirmabant vera esse furura, quia enunciatio ipsa de futuris vera esset. Utrique fatum admittebant, dc caussas praegressas , quibus omnia fierent r sed Diodorei omnes caussas vol
hant esse necessarias; dc quidquid fieri potest, aliquando esse futurum ; Ac quidquid futurum est ,
. necessario fore: Chrysippei ajebant, praeter caussas necessarias , esse liberas quasdam , ancipites , ac voluntarias ; multaque fieri posse, quae numquam fiant ; quaeque futura sint, non omnia i
re necessario . Ubi videtis , verum Diodori esse
62쪽
verum , quia oportet esse ; verum Chrysippi esse verum, quia est. Nos simul re Diodornm Chrysippo adjutore refellemus: & Chrysippi ipsius cauia iam , quam neque Stoicis suis, neque aliis Sectis
probare potuit, defendumus. Id autem cum prae .stiterimus, Omnes Ignavae rationis nodi, nisi prorsus inexplicabiles sunt , ipsi per is divulsi atque
evoluti dilabentur. Diodorus igitur existimat, omnia fato fieri; fatum autem esse conjunctionem quamdam primae caussae cum secundis, ex qua conjunctione sequatur immutabilis necessitas , cur ea , quae praeterierunt, facta sint; ea quae instant, sani ; &ea, quae consequentur futura sint . Itaque hanc rerum universitatem si ve ex sua, sive ex veterum
Physicorum opinione unam facit Diodorus , cuius partes sint inter se ita arctis vinculis colligatae , ut nihil quicquam fiat . quin sit alicui rei conjunctum tamquam caussae ; di ipsum vicissim alterius , quod sequatur , caussa sit . Nulla sunt apud illum eventa non necessaria ; nulla est cogitationum libertas : sed assensus omnis caussam habet ortam ex caussis aliis infinito quodam ordine procedentibus; sive sit visum externum , sive internum, five aliud quippiam in tanta com- Plexione rerum nobis ignotum. Ex quo fieri censet, ut alibi aliter, alia alio tempore velimus, pro
arietate caussarum aliter atque aliter impellentium r quae caussae ita nos urgent , sibique obno-aios habent , ut nec alio tempore aut loco esse Possimus, quam quo sumus ; nec aliter velle atque volumus ; nec aliter agere atque agimus.
Deum quoque ipsum fato subjicit, hoc est omniabus loci, temporis, & motus affectionibus illigat; ratus , supremam illam potestatem nihil esse aliud , quam communem quamdam rationem variis nominibus expressam pro diversitate rerum ,
quibus inest, & quarum natura utitur ad mundi administrationem. Uno verbo, fatum definit, quomodo Seneca lib. a. nai. quaest. c. D. Necessiste NI
63쪽
rerum omnium actionumque , quam nElia vis νvmpat. Nihil poterat excogitari potentius ad omnem religionem dc Moralem Philosophiam penitus extirpandam. Quid enim est, aut cur Deos Veneremur,
si fato adacti prospera & adversa distribi indita aue cur bona & honesta anxii faciamus , si hoc non
est in nobis , sed in natura , dc caussarum connexione positum Z Miror equidem, genus hoc do ctrinae non uni aut alteri hom in i di Gluto ac per-di o , sed Philosophicis familiis , atque inter has
Stoicis ipsis probari potuisse , qui Deorum Cultum in primis laudabaiar, δc absolutam quamdam vir tutis atque honestatis speciem praeseserebant. Quamquam in istiusmodi haeresi non fuere Stoici omnes. Nam Chrysippus ejus sectae princeps , ut paullo ante dixi , vim fati moderari conatus est ; dc ob eam. caussam arbiter honorarius a Cia
Cerone nuncupatur inter suos , dc Epicureos. E-jus haec erat fati definitio , quam refert Gellius l. 6 c. 2. Fatum est sempiterna quaedam is inde clinabilisseries rerum , , catena volvens semet ipsa , b implicans per aesernos consequentiae ordines, eκqciibus apta connexaque est. Admittebat igitur ipse
quoque caussarum seriem velut catenam quameam , cujus tamen anuli non essent aequalis virtutis ac firmitaris. Alias enim caussas a jebat esse natura sua necessarias, quarum eventΠs certo quodam modo se haberent , nec aliter se habere possent ; ut cum interjectu terrae Luna obscuratur :alias ancipites ac liberas vocabat , quae quam Vis Cum agerent:unx dumtaxat ratione agerent , aliter tamen agere possent ; ut cum ego stans di Dpmo, qui tamen poteram sedens disputare . Priores illi , qui caussas omnes unius generis esse V lunt , a junt voluntatem quoque certis firmisque legibus parere ; atque ita parere , ut neque Visa praecurrant , quin sat assenso: neque fiat assen,
si O , quin visa praecurrant . Chrysippus concedit quidem , visa omnia, unde incipit assensio, cauta fas dici posse, sed externas dum a Tat atque exci-
64쪽
tantes , quae internae ipsius facultati ac libertati nullam vidi assi rant. Explicare conatur similitudine quadam a cylindro dc turbine petita . Neuter enim mOVetur, nisi sit , qui extrins cus pulsando excitet : at id cum ac dit , suapte vi &natura circumagitur . Ut igitur qui cylindrum aut turbinem pullat , tribuit ei volvendi principium , quod est eXternum ζ Volubilitatem autem, quae utrique interna est , minime tribuit: i a visum imprimens animo sui speciem , principium quod dam motionis edit ad am nitendum, asMnsior amen ipsa in nobis est, & libera voluntate fit.
Neque enim caussae omnes antecedentes , quaerem quoquo modo impellunt , statim etiam cogunt ; led illae solummodo, quae plenae ac perfectae caussae sunt; quibusque positis , quod fit, non potest non fieri . Mens homin: s obiecto viso non trahitur, ut bruta solent; sed conlultat quaerit, expendit , deliberat ; in quo uno maxime ejus excellentia posita est : interdum vincit, interdum Vincitur : modo materiae pondere pressa cedit ;modo se suis viribus tollit: est cum aliorum opinionibus jactata se rapi sinit: est etiam cum omnes suorum consiliorum rationes ex se una pendentes habet. Hinc ratio omnis virtutis ac vitii,
laudationis & vituperationis , praemii ac supplicii. Pugnam hanc saepe describunt Poetae , nobisque ejus imaginem ob oculos ponunt : tametsi fere genus hoc ad fatum inclinat, unde plenior & uberior carminis seges existere solet . Sit nobis in-sar omnium Medeae fluctuatio apud Ovidium lib.
Concipit interea validor Eetias ignes: Et luctata diu , postquam ratione furorem Vincere non poterat; frustra, Medea, repugnas: Nescio quis Deus obstat, ait: mirumque, nisi
ut aliquid certe simile bule , quod amare
65쪽
Sunt quoque dura nimis. Cur quem modo denique vidi , Ne pereat, timeo Z Quae tanti caussa timoris e Excute Pirgineo conceptas pectore flammas , Si potes , infelix. Si possem , sanior essem: Sed trabit invitam nova vis aliudque cupido, Mens aliud suadet. Video meliora proboque , Deteriora sequor. Attamen vicit demum animi vis, seque in liber- Iatem vinditavit. Diaeit , is ante oculos rectum pietasque pudorque constiterant; γ victa dabat Jam terga Cupido. Quamquam postea viso Iasone , rursus incenta estre maluit, quod prius damnaverat. Qui hujusmodi assensiones necessitate fieri putant , quaerunt dc a Chrysippo , dc nobis, quomodo voluntas talibus visis commota, at huc sui juris sit , libereque assentiatur . Scilicet quia voluntas est, cujus natura non paritur , ut eXtrinsecus cogatur. Ad animorum motus voluntarios cinquit Cicero de Fato c. II. non est requirenda externa caussa: motus enim Voluntarius eam naturam
in se ipse continet, ut fit in nostra potestate , nobi que pareat , nec id sine caussa, eius enim rei caussa ipsa natura est . Ita ajebat Democritus , non aliam esse caussam, cur atomus deorsum feratur, quam ipsam atomi naturam , quae sic est comparata , ut insito sibi pondere & gravitate ad lineam de scendat . Libertas haec voluntatis cognita & explorata nobis est , quia illam vivido sensu constantique percipimus; quo sane judicio nullum potest esse gravius. Siquis enim a me petat, num sim, num vivam , num sentiam; idque sibi probari velit ; quid est, quod respondeam , nisi rem ita esse, quia ita id lane percipio Igitur cum sentio , me libere velle ac nolle , stare ac sedere, tacere ac loqui, revera ita est, sicuti sentio . Facultates reliquae extra nos sunt, assensio una est in nobis r
unde illud veteris Comici monitum , si non poter
66쪽
ut vis , fac velis ut potes. Aliis rebus & Vis , de alienum imperium, & fatum, si ita loqui placet, adhiberi potest; huic uni non potest. Itaque Plaucius Lateranus ad necem raptus , quod adversus Neronem conjurasset ; iussusque sub ipsam poenam, non sine vitae spe, rem totam aperire, plenus constantis silentii jugulum Carnifici obtulit ecumque urgeretur ab Epaphrodito Neronis liberto , denique respondit, ut est apud Arrianum de Serm. Epitecti lib. I. c. I. Siquid dicere vellem, dicerem domino tuo. O liberam vocem , & libero hQmine dignami Poterat Romanus Imperator urbes condere & exscindere; poterat Reges dare &auserro; poterat orbem terrarum bello concutere& pace componere: unius hominis voluntati vim afferre non poterat. Dicerem, inquit LateranuS, si vellem; nec alii dicerem, nisi cui vellem. Verum non concedunt Diodoret , visa illa , quae voluntatem impellunt, qualiscumque sitim pulsus , non esse necessaria , si fato sunt , & in illa indeclinabili Chrysippi serie continentur et ac . proinde ne illud quidem dant , voluntatem libere moveri, quae ita ab Auctore naturae condita est, ut viso moveatur ; quemadmodum neque cylindri , neque turbinis motus liber dici debet , sed partim ab eo pendens , cusus impulsu editur , partim ab eo , qui utrumque volubilem fecit. Itaque ajunt, Dialecticum nimis acutum contraria conciliare voluisse; sed per multas orationis contortiones eo demum esse delapsum , ur verbo a Stoicis suis differat, reipsa in eamdem incidat fatorum necessitatem . Nolo hominem deserere squi sortasse fati nomen adhibuit, ubi minime Opus erat, sed tamen non peperit ea monstra, ut mihi quidem videtur , quae ipsi affiguntur . Primum enim fati necessitatem ponit in rebus illis , quae semper uno modo fiunt ; in quo a nemine reprehenditur : deinde illa quoque in fatorum se ce collocat, quae fieri ac non fieri possunt; non
quod haec ipsa per se ancipitis naturae non sint ,
67쪽
sed quia non fieri necesse est , cum non fiunt; fieri , cum fiunt. Praesto sit Chrysippo Aristoteles noster , qui in libro περ, ἐρμηνειαν c. 9. n. I 2. Quod est, inquit, oportet esse , quansio est , quod non es , oportet nouesse , quando non es . Verumtamen nec quidquid est , necesse est esse ; nec quidquid non es, necesse est non
videt, non potuit ejus speciem oculi, oblatam repellere ecce Vobis prima fati ratio . At potest ea specie duci ac non duci ; hoc est appetere &laon appetere, afferre manum & abstinere: ecce vobis fati ratio altera: quia alterutrum procul duclehi. bio faciet . Erat in fato & natura Socratis , ut ἀa Fa- jugula concaVa non haberet; ex quo conjicere se ψς I posse putabat Zopyrus Physiognomon , eum &bardum & mulierosum esse : fuit tamen in Socrate ipso, istiusmodi vitia, ad quae naturalibus caus-ss ferebatur , studio ac disciplina corrigere . At cum correxit , hoc ipsum fati rationem induit , quia non potuit non esse. Videtis quam facile
sanari Chrysiippi doctrina possit, seu potius Chrysippi sermo.
In eo quoque' accusatur a Cicerone , quod conatus sit , humani arbitrii libertatem cum Deorum 1cientia , & rerum futurarum significatione componere . Praeposuit enim Chrysippus naturae& fatorum ordina mentem divinam , quae mundum providentia administraret , rebusque humanis consuleret , significando etiam interdum &praemonendo , quae cuique nocitura, aut profutura essent. Ita autem Tullius disputat cui quod est validissimum ex eo loco sumamus, secuti D. Augustinum o ita , inquam , disputat adversus illum a Si Deus praenoscit futura, & hominibus etiam aliquando significat , hoc ordine evenient, quo ipse eventura esse praenoscit ; si hoc ordinctevenient, certuS est rerum ordo praenoscenti Deo; si certus est ordo rerum , certus est ordo cautarum a
68쪽
rum , quibus res efficiuntur; si certus est ordo caussarum, omnia quae fiunt, fato fiunt; & quod consequitur , nihil est in nostra potestate . Id visiun est ita firmum Ciceroni, ut non existima rit , voluntatis libertatem stare posse , nisi sublata divinatione , & adempta Diis suis cognitione futurorum . Nam si est , inquit , libera voluntas, non omnia fato fiunt; si non omnia fato fiunt ;non est caussarum omnium certus ordo; si certus caussarum ordo non est, nec rerum certus est ordo praenoscenti Deo ; si rerum Ordo praenoscenti Deo certus non est , non omnia sic eveniunt ,
ut eventura ipse praenoscit; si non omnia sic eveniunt , non est in Deo cognitio futurorum . Nos hic quoque stamus a Chrysippo. Neque enim, si Deo certus est ordo rerum 6c caussarum , illud efficitur , ut nihil sit in nostrae voluntatis arbitrio. Et ipsae quippe nostrae voluntates tu hoc caussarum ordine sunt ό quandoquidem ipsae quoque agunt: atque ita qui Omnes rerum caussas cognoscit , profecto humanas Voluntates ignorare non potest , quas nostrorum operum caussas esse
cognoscit. Non igitur inquit Augustinus lib. s. de Civitate Dei c. 9. non timemus , ne ideo voluntate non faciamus , quod voluntate facimus, quin id nos facturos ille prascivis: cuius praescientia falli non potest . Aliter si esset, ne Verba quidem invenirentur ad - id explicandum. Quomodo enim velolemus, quod nollemus aut quomodo nollemus, quod vellemus Z Hinc apparet quam frigida sit, atque adeo impia illorum eκcusatio, qui in divina rerum cognitione asylum quaerentes, scelera sua satis imputant. Non ideo peccat homo, inquit Augustinum ibidem cap. Io. Τ quia Deus illum pecca iurum praescivit: imo ideo non dubitatur ipsum peccare, cum peccat, quia ille, cuius praescientia salsi non potes, peccaturum esse praescivit; qui si nolit omnino non peccare, non peccat; sed si peccare noluerit, etiam hoe illa praescivit. Urget Carneades conjunctis cum
Cicerone viribus , Deum praescire non posse , nisi
69쪽
snt causis rerum, quae praesciantur, certae ac ne a cessariae , ex quibus tamquam signis , quod nondum est, intelligatur . Videte, quos errores menti ob)iciat vox adhibita loco non suo. Tollite praesciendi verbum, in plano res est. Cum enim Deus non intelligat per temporum discrimina , sed uno x intuitu complectatur spatia omnia , praeteritum , instans, & futurum , non praescire , sed scire dicendus est . Itaque non indiget signis: sed sicuti nos , quia videmus ea quae fiunt, ex hoc ipso quod fiant, esse cognoscimus ; ita Deus, qui omnia sibi praesentia videt, ex hoc ipso , quod ita videt, perfectissime tenet. Inepti sumus, si temporis notiones 3c vocabula ad aeternitatis rationem traducimus ; Ac ex angustiis mentis nostra
de divinae intelligentiae virtute immensa atque i finita judicamus . Nos in magno hoc collati or-he , quo mortalia & immortalia vertuntur, partes singulas ordine videmus quia aliam post aliam attingimus : at Deus, qui medium tenet , cuncta sibi circumfusa prospiciens, eodem tem p re, eodemque modo sine ullo discrimine videt.
Quae eum ita se habeant, si caussam illam priamam rerum omnium effectricem reputamus, Omnia quae fiunt, fato fiunt: quia nihil illi non prae sens ac manifestum, nihil non certum ac firmum est . Hac ratione satale tibi. est ex hoc morbo convalescere ; fatale mihi ex hoc loco dicere rsed si tu medicum adhibeas , sed nisi ego me domi teneam ; quae ipsa quoque in illa suprema mente jam sunt, dc confatalia dicuntur a Chrysippo ἡ Et ut ad ipsum hujus disputationis caput redeamus , tempus & ope m perdunt , qui nos per
navam rationem interrogant. Si enim res fata
lis est, modus ejus est confatalis r ae proinde alterutrum , quod rogatur , procul dubio fiet, illudque ipsum divinae menti notissimum ac certissmum est; quamvis neutrum ex ipsa rei natura, ct pro modo cognoscendi nostro sit necessarium .
Illud quoque postremo loco adjiciendum ce
70쪽
seo , sati nomen sacris Scriptoribus duriusculum videri, quod vulgo ad quamdam caelestium corporum efficientiam referatur , quae nulla possit aut virtute corrigi, aut voluntate declinati. Qua propter licet in divinis decretis tota fati vis revera sit , attamen quoties de iis loquimur , non fati , sed providentiae vocabulo uti debemus, ut docet D. Thomas in quaest e sextadecima Partis primae , praeeunte D. Augustino , cuius haec sunt verba in lib. s. de Civit. c. I. DiUina pro- identia regna eonstituuntur humana: quae si propterea qμνquam fato tribuit , quia infam Dei voluntarem , vel potestatem fati nomine appellat, sententiam teneat, linguam corrigat. Cur enim non hoc primum
dieit, quod postea dicturus est , cum ab illo quiyquam quaesierit, quod dixerit faram Quod siquis vocem
hanc caussis minoribus tribuere velit , faciet auctore Boethio libro de Consol. 4. pros. 6. Fatum , inquit, est inhaerens rebus mobilibus dispoinio , sterquam providentia suis quaequo nectit ordinibus. Res igitur ipsae , licet natura sua mobiles , attamen fatum capiunt , quatenus ordine continentur . Da inquit Boethius ibid o res optime geruntur, fi manens in divina mente simplicitas , indeclinabilem caussarum ordinem promat; hic vero ordo res mutabiles , θ' alioqui temere salturas propria incommutabilitate coerceat.
Sed nostrum non est constituere , quae quibus voces adhibendae sint , praesertim cum Videamus , Poetas & Oratores nullis terminis coerceri posse , quin fato mutabilia de immutabilia tribuant, modo Iovi par faciant, modo majus , modo minuS I nunc totum naturae legibus adstringant , nunc supra naturam tollant; interdum adaman. tinum appellent ; interdum vetulae carmine variari dicant: quae quidem ita omnibus sunt communia , ut non deceat in tam vulgari eruditionis genere asserendis testimoniis immorari. Hinc abunde habent navi & ignavi, quod sibi sumant.