De bono regimine humano ad diuinum suaue simul ac forte, per mixturam lenitatis & accurationis exigendo. Dissertatio P. Theophili Raynaudi ex S. I. commonitorium ut sit moderatio quod dicitur, & agger aduersùs ictum fluuij

발행: 1648년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Chiisue. regno Dei, squod etsi in agnitione Sa- eramenti fruticat,sed in Domini repraesentatione florescit atque frugescit . Jquam in rem docet Christum cum dixisset . appropinquare non adesse iam, regnum Dei; subtexuisse parabolam tenerestentium arborum in vutem floris, di de hinc florem frugis antecursorem.JQuae omnia ad eum modum in gratiae ordine prςstat Deus,ut lento rerum processui stipulari se doceat , dc celerem ac festinatam progressa onem,quae fere viOlentiae coniuncta est, a diuinis moribus abhorrere. Nihil potuit accomodatius proserri, ad demonstrandum , & exemplo diuino firmandum, debere a rectione abesse animi impotentiam ac viole- . tiam. Nec dissimilem huic in morali-hus suaui rectioni prouidentiam,quoad naturalia absque violentiae interuentix moderanda, legere licet apud Theodoretu clam tempestatum vicissitudines

e ophist. ratione a NazianZeno proposita,recidie

.c. 8. eoderi quod Petrus Damiani ς negat susci

112쪽

Decimin uauitatis propositae, 9 3 suscitatum virgae appositu filium Sunamitidis, qui benigna Elisaei acclinatione

13 Est & illud eximium , diuinae prodentiae lenis,ac suauitatem in rection adamantis argumentum,quod S.Chry

sostomus 3 ducit ex diuina institutione .lse illi

hominum in Pastores . HomineS enim, &Elia 'cum & peccabiles sint,& circumdati infirmitate potens incenti tu lenitatis,& condolentiae habent, erga eos quoS habent subiectos, si praeoccupentur in aliquo delicto: quo prauertim tempore, aestuat in praesecto impotentia animi .

Propterea sinquit S.Chrysestomus no

Angelo, no Archangelo Sacerdotii mu--nus demandatum est; ssunt enim illi 'eiusmodi, qui peccare non possint; λ ne nimia seueritate incitati , subito in peccantes sulmina iacerent; sed homo ex homine natus,solium hoc accepit,& ip Ue etiam peccato subiectus, ut si quem peccasse deprehenderit, suis delictis admonitus,sit in eum Elementior. Nam si Sacerdos Angelus esset, cum homo qui Peccasset, noa peccati occurreret, illicis

113쪽

s4. Sectio II. Punctum II. eum occideret, cum is morbo non sit obnoxius. Si acciperet Angelus administrandi Sacerdoti j potestatem, non ille doceret , sed statim interficeret, ac Propterea, quod ipse talis non est , in is iram aduersus eum qui talis est, exarde-ῖc. sceret 1. Eam ob causam. homini hoe munus commissium est , qui suorum sibi - delictorum conscius esset, experimetheque sita didicisset , ut ingredientibus ignoscM , non ira commotus Ecclesam

r. Illustrat id eo loco Chrysostomus,

exemplo S. Petri ac Eliae. Et utrumque etia ad hoc demonstrandum coniungit sex, 3. Pexr is Damiani. a Sed de Petro postea.: unc Eliam cum Chrysostomo conis siderare plaset. Illum terrestrem Ang Iini , coelestem hominem , qui cum per humum ingrederetur coelum. claudebat illum tric ubi talem hominem, & ad ipsum usque coeli sornicem euolantem ;illum aquarum custodem , cuius lingua thesaurus erat aquarum, & clauis; ille pauper ac diues s ille imperitus ac sa

piςnε ι pauper quia nihil possidebat , di

114쪽

Deciminas uitatis propositae. 9 snes rursus, quia coeli nubes lingua continebat, etiam ipse aduersus peccatores erat inexorabilis , adeo ut precaretur

Deum ne daret pluuias. J Prosequitur

mox fusissime ac elegantissime os aureum , qua ratione Elias zelo ebrius febrem in terrae viscera immiserit, omnia. que siccauerit coelo aeneo facto, &same ac vastitate omnia occupantibus , uniuersale naufragium terris induxerit, noaquarum copia sed inopia pluuiarum τcumque immensia clades Eliae spiritus non minueret, sivit Deus Eliam fieri calamitatis participem s non aliunde illi

prouidens, quam primo per coruu, impurum animat: deinde siccato torrenta ad quem coruus potus causa ventitabat, voluit Eliae prospici per calamitate omnium summam, ait S.Chrysostomus; hoc est per viduam 'procul positam i ut ad eam per longa viarum spatia diuertens,& uniuersorum gemitus excipiens, flectereturs & ad benignitatem accommodaret durum animum. Sed cum neq. hac ratione flexus esset Elias, per

misit Deus virum sanctissimum labi ,&

115쪽

a sub s

s6 Sectio II. Panctum II. leviculae culpae subiacere,territum minis a IeEabete intentatis. Cum enim euet tunc maxime danda Deo gloria, tameu abstedente gratia verba sunt Chryse stomi, 2 victa est natura . Fugit Elias viam dierum quadraginta. o nimiunt metum 5 ingentem formidinem l Noavno die sugit, non altero,non tertio, sed quadraginta,& ad loca desertis horrentia peruenit, non cibos habens,non via ticum serens e metu namque perculsus, nihil de iis cogitauit, sed tantummodo deserta loca sequebatur. Verba mulieris ad Prophetam peruenerunt, atque ut Zephyrus vehemens ad veIum appulsus, nauim impetu rapit, ita verbae s mulieris, cum in Prophetam lituissent 'impetu maximo, illum in desertum eie cerunt: ubi est Elia, magna illa dicendi libertas vhi os tuum formidabile ubi illa lingua moderatrix elementorum , imbrium tua lingua quae elementis in utramque partem imperia dabat,nuc Acoelum claudens,nunc ignem euocans,

& in terram deducens sed de illa essiciebat ut proximE dixi eum Dei gratia

esse

116쪽

Sperimi suavitatis propo M. 9 reffectrix adesset, itaque a Deo coarguitur . -Vide ut inexiguum peccatum labi per sitis sit, ut integram humanae benignitatis vestemin ducere r.Post hcc in Elia, doctus es imitari Domini tui benignitatem,ex eo quod edoctu S es, ex eo quod a Domino tuo didicisti. Haec citra expensionem omnem,perspicue demo- strant quod proposueram ; nempe Deusummopere adamare rectionis suauitatem 3jeoque consilio permittere praesectorum quandoque Iapsus, ut exemplo Dei addiscant suaviter ac leniter praeeΩsci nec moderationem qua siunt donati, immodetantia dehonestent. as Insigne praetera diuinae in regendo suavitatis argumentum petere licet, ex eo quod si quando iustitiae ratio Deum adigat ad plectedos noxios, temperaticsima semper insertur vitio. Aduertit id Praeclare Salvianus, R expendens quod refertur Exod. 3 a. de poena ob vituli c*r ptimi deflationem &, adorationem irrogkt . pro 'id L Cum omnis populus inquit)reus fuerit cur non est in omnes missa damna,

tio t Quia eius scilicet Dominus partem

117쪽

9 3 . Sectio II. Punctum II percussit sentetiae suae gladio, ut partem

corrigeret exemplo,p beretque omni.hus simul, & coercendo cestaram, & inindulgendo pietatem . . Censura enim

fuit quod castigauit, pietas quod pepercit squamuis utrumque impari modo, plus siquidem tunc pietati datum est, quam seueritati. Ideo utique,quia cum indulgentissimus Dominus propensi rem se semper miserationi pristet, quam ultioni, licet in coercenda tunc Iudaici exercitus parte , iudicio & seueritati ce-sura diuina aliquid attribuerit,maiorem tamen tibi populi portionem pietas vindicauit,specialiter quidem hoc,& Peculiari tunc innumerae plebis misericordia , ne omnes scilicet quos reatu CO- plectebatur, poena consumeret.

Philosophatur in hanc rem egregiΘa Episto S. Paulinus agens de diuinis in Melaniaxo. ad se. μ B agellis, docensq. eam percussam esse xv ' ut sanaretur. Tanta est enim summi Patris pietas, ut etiam ira eius, misericordia sit,& ideo castiget ut parcat. Denique B.Apostolus, ideo coecatus est ut illuminaretur ι cecidit persecutor ut Α- post

118쪽

Deeiminas uitatis prem . sypostolus surgeret, in itinere iter reperit,& in impietatis via via pacis agnouit. JFacit ad hunc loca quod S. Ambrosius b consitirat a Psalte du rva, Misericors h in Th O iuuus Dominus, ct Deus norier mise- Mφνω retur. Iustitiam namque in medio positam , & gemino septo misericordiae utrinque conclusam obseruat 3 ut lique- i ret , lamper suauitatem & misericordia in diuino iudicio superabundare, ac in Dei regimine potiores partes semper esse lenitatis : Merito igitur Ricolduεs e l. eon-ς antiquus & grauis Mahumetismi Op- ita Aleo- Pugnator,inde confirmat,legem Malim λς. i. meticam a Deo non esse, quod sit lex violentiae: Cum e conintrario diuina lex & reri

119쪽

auantopere Deus sua in regendo suauitatis imitationem , homin bus hominum rectoribus

. commendet.

a Ita x eo diuino genio,&hactenus

. demonstrata adamatione i nitatis in regendo,existunt illς Dei querelae in praefectos impotetis animi, & ut sapies appellat, ictus use, hoc est vi lentos, vehementes, ac incitatissimi impetus & ferociae . Eas querelas apud EZechielem cap.3 . his verbis legimus. Gregem meum non pascebatis. auod in mu uis, no confisidasis quod aegrorum nonsanastis,quod confractum es, non alligasis , O quod abiectum est , non reduxinis,ct quod perierat, non quae iis, sedeum au Heritate impe abalis eis, O cupotentia, idest, asperὸ ac dominando, ut a 23.mor. eXponit s.Gregorius.' Idem typhus in ς3p. 13. regendo, potentia nomine exprimitur , I apud

120쪽

Deog atafua unitaris ex essia et oi' apud eundem Prophetam Cap.za.mata 7 . quos Nazianzenus expressit. Vbi enim lectio nostra habet, Fili hominis

die eis Tu es terra immunda, O non comis plura in die furoris et Coniuratio Prophetarum in meaeo eius: cui leo rugiens rapiensque praedam, ammas riuorauerunt: apud Nagiangenum sic legitur; Fili hominis die ei. Tu es terra no com uta,nec pluuia venit super te in die irae :. cuius praejecti in

medio eius velut leones rugientes , rapientes rapinas, deuorantes animas inpotentia.

Quos simpliciter haec posterior lectio vocat praefectos , vulgata editio appellat coniurationem prophetarum, quia solent qui eiusmodi sunt, Imperatore S verius quam Praesecti, ad prorogandum. . vel etiam perpetuandu potestatis exercitium, foederari, & consertis manibus stringere se mutuo. Damnantur ergo a Deo,quod cum potentia, idest, dure ac dominantes, non cum lenitate & suauitate regerent.

a Sub alio Schemate Spiritus Sametus, per Siracidem cap. 32. leuem ac suavem humanae rectionis ratione , ,

G s instar

SEARCH

MENU NAVIGATION