De bono regimine humano ad diuinum suaue simul ac forte, per mixturam lenitatis & accurationis exigendo. Dissertatio P. Theophili Raynaudi ex S. I. commonitorium ut sit moderatio quod dicitur, & agger aduersùs ictum fluuij

발행: 1648년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

lio Sectio II. Puncti- IV. deducente,ut babet Psalmus 44. Quae in

eam sententiam disputat eo loco origenes , defloratuS ab autore operis de Ina cap.l3. Carnatione apud Augustinum, audire ex parte , iuuerit. I ractat eo loco origenes quod Sap. . habetur,verbum Dei esse puris am aporabaeam omnipotentis gloνiae , 5 υaporem mundissimum virtutis Dei. Monstrat ergo, virtutem quidem . Dei dicit, qua omnia creata instituit , de continet ac gubernat, quae ad omnia sufficit quorum prouidetiam gerit, quihus velut unita, omnibus adest. Huiustam immensae virtutis Vapor quidam & veluti vigor, Christus est, quem virtutem Dei vocat Apostolus . Idemque est aporrhaea purissima gloria omnipotensis , quia cum Deus omnia fecerit, in sapientia sua quae Christus est, perque eum omnia teneat & regat s non dominantis auctoritate, sed leni & placida rectione quae spontaneum peperit subiectorum famulatum, merito Christus eo ex capite suauis rectionis , diuinae gloria purissima defluxis, nominatur. Deus Pater, inquit origemes inn nipoten s est,

132쪽

Rectio Chνisitsuam ima. II i eo quod potentatum omnium tenet, id est coeli & terrae solis &lunae, stellarum, omniumque, quae in ipsis sunt. Horum

autem potentatum gerit per verbum suum, quoniam in nomine Iesu , Omne

genu flectitur & coelestium, & terrestrium, & infernorum: Et si omne genuflectitur Iesu, . sine dubio Iesus est , cui subiecta sunt omnia. Per sapientiam is namque id est verbo, & ratione , non vi ac necessitate cuncta subiecta sunt. Et ideo in eo ipso quod obtinet omni is, gloria sua est. Et haec est Omnipotentia: purissima , & limpidissima gloria cum

ratione & sapientia, non vi ac necessita. te,cuncta subiecta sunt. Purissima vero

ac limpidissima gloria sapientiae, satis conuenienter dictum est ad distincti nem eius gloriae, quae non pure nec sincere gloria dicitur . J3 Declarauit hoc Christi decus Ru-

pertus, a eo nominatim ex capite quod cum maxime cuperet, non vi ted suadela procurandae salutis gentium exequi, noluit quod omni iure poterat, iugum

a lib. .iu libros

133쪽

ti, Senio II. Punctum IV.

stigm a respuere , conscius Iudaeos familiarius & suauius attrahendos, si agentis ritu tametsi acci bissimo, non abstinuisset. Itaque leniter & suauiter caalijs acturus. sibi incommodauit. Seruatum plane a Christo videtur,quod S Ba. filius ad Iulitiam ' scribens retulit ' cicurant bus sui uestre S columbas, suauitate unguenti quod uni columbae illinunt . Iud eos itaque ut cicuraret Christus,vberi se suauitate persedit, & ad eum dum delibutus, attraxit ex ea gente, quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam. Non clamauit inter eos, nec exaudita est ab ullo vox eius, calamum quassatum non contriuit, & linum fumigans non extinxit, ut IsaiaS cap. z. Praenunciarat interprete S. Μatthaeo Cap. Ia. Et uniuerse quidem, his verbis Propheta,violentum ac streperu Christi dominatum exclusit, docuitque tam. temperate incessurum Christum , ut vel si calamu quassatum calcari ab eo contingeret, non esset illum plane contriturus : eo quod non firmiter pressurus &

fixurus pedem, sed gradu suspenso esset

134쪽

Rectio Chri si uauissima . a I 3 ambulaturus . Nec si linum, idest el*clinium, fiebat enim olim ex lino ellychnia, priusquam lanigere arbores Arabicie, suppeditassent gossypium ut est apud Plinium :)η non inquam sicliv. a lib. ιν. clinium semi extinctium pressisset pede, Sypy

Omnino extincturus illud esseti tanta eius in calcando & figendo gressu,sutura erat temperatio. Hoc igitur uniuerse voluisse videtur Esaias , ea de Christo praenunciatione quam cadere in Christum agnoscit S. Matthaeus. Nomina tim tamen S. Gregorius, b c um calamu bn.mor. praeter coeteras signification es regnum ς/P q, Iudaicum denotare docuisset, linum . autem in notam Iudaici Sacerdoti , obvium linearum vestium Sacerdotibus praesicriptum, assumi conuenienter pOtuisse sit bdit : idcirco praenunciatum esse, Christum non quassaturum Calamum contritum, nec extincturum linu. fumigans, quia summa sutura erat eius suauitas ac lenitas erga Iudaicum po Pulum, &eius Sacerdotes, tametsi affapicem nequitiae & improbitatis pro, uectos.

135쪽

o Seio II. Punctum IV. Verum dimissis minutioribus exe-plis lenitatem ac benignitatem summa rectionis Christi,obseruarunt pleriquα Patres in exemplo sane micantissimo, hoc est Iudae gubernatione. Quaerentibus enim nonnullis , quibus graue videbatur, Christum Iudae malitiam non

inhibuisse, quidni Christus hominem.

quem cooptauerat in collegium domesticorum , firmatum in hono voluerit, vel si violentia ei inserenda fuisset se respondent Patres , qui hoc quaerunt, nescire cuius spiritus sint. Neque enim lenem Christi spiritum,de quo praenunciatum erat non fore turbulentum , &quas to calamo non illaturum contritionem extremam, aut eXtinctionem

lino sumiganti,ferre violentas illas adactiones, sed suauiter ac benigne perficere omnia. Itaque cum quibusvis alijs in vita mortalibus prospexisse semper intra lenitatis inmmae fines, tum Iudae nominatim , prouidetissimo studio suppeditasse omnia ad salutem necessaria et

vim tamen inferre, nec voluisse, nec CO-

ientanee ad Patris statuta, &ad genia. I suum

136쪽

Rectio ChristDauissm . ar ssuum potuisse.Versat hoc plane S.Chrysostomus. λ Nec pauca alii Patres, Prolati in tractatione de Iuda. bs Hac ratione reuocauit Christus ad praxim , quod passim usurpabat in sermone ac doctrina . Notauit enim S. Chrysostom us, ς Christum passim de lenitate ac benignitate verba facere sol um,quod eam flagrantissime adamaret Haec est illa Christi in regendo lenitas, per quam Apostolus, ut Theophylactus g recte expendit, Corinthios obtestabatur. Obscro vos sinquit, )permansuetudinem, O modestiam Chγisi .

Quam Interpres vertit modeniam, nota is

est quod quis reserat ad vulgatam internos vocis notionem, hoc est ad externa compositione, eX virtute eXternΟS motus moderante . Graeca enim habent ἐωnικωτον, hoc est lenitatem, & comita, tem a vi inferenda abhorrentem . Qua ipsa ratione, usurpatur, eadem latina vox, alio Graeco nomine nepe πραοτη expressa a. Timo. a. ubi dicitur seruum domini non oportet litigare,sedmansueIum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum H et mode

137쪽

116 Sectio II. Punctum IV. modem a corripientem eos qui res Aunt teritati . Ubi moderita non spectat ad externam compositionem, sed idem sonat ac moderationem in corripiendo.

Proponit enim ibi Apostolus, dotes boni Praesulis ac Doctoris: Ipseque est que

vult ellia διδακτικον , hoc est idoneum.

docere: vocabulo quod in communi apud nos usu, passionem fert, sit pio at mes ut Videmus etiam fieri, cum species impresse vocantur intelligibiles, noab aptitudine terminandi intellectione in eas tendentem , sed a vi exprimendi cudendi intellectionem tendentem

in ob ectum: quod est active, non paLsiue se habere. Eoque ipsis sensu, Salomon Petebat cor docile, id est, aptum docere multitudinem proph innumeram Cui praeerat . Itaque Doctor Euangelicus qui idem Praesul ac rector est,si de Primario doctore agatur, sui sane de eo agebat Apostolus) debet abstinere contentionibus, & violentiae illatione: sed eius est, cum lenitate & temperatione regere, imitando Christum rectorum de Pastorum pyincipem, cuius tanta fuit tutiad regen-

138쪽

Rectio ChriHistiamfima. III

regendo lenitas atque moderatio, siue modestia, ut Apostolus ex Interplet: loquitur.

6 Neque est quod quis, pugnare cuea tanta Christi rectionis lenitate existimet, virgam serream, in qua recturum Christum prς nunclauit Psalm. Σ.David. Occurram enim cum S. Hilario. ' Ne , ad haquis temerariae huic, & impiae praesum- psalmumptioni, locus pateat, proprietates ipsie Verbolum in Romanam linguam traflatorum cognoscendae sunt. Nam quo id quod nobiscum est, Reges eos in virga ferrea, quanquam ipsum reges, non tyrannicum , neque iniustum sit, sed exsequitatis ac moderationis arbitrio, re- .'gimen rationale demonstret: tamen

molliorem adhuc regenti S affactum , proprietas Graeca significat. Quod enim nobiscum est reges eos, cum illis est, ποιμανῶς αυτους, idest , Pa Horaliter reges: regendi scilicet eos curam , affectu Pastoris habiturus. Ipse est enim pastor bonus, cuius oves nos sumus, pro quibus animam suam posuit. Ne autem ius

tyrannicum significari arbitremur in H a virga,

139쪽

a l. 3 de

11 g Sectio II. Punctum. IV., virga, quae in virgae nuncupatione proprietas sit, ex nouo & veteri testamento

noscendum est. J Astipulantur huic S. Hilarii interpretationi de virga ferrea, hoc est ius exibili di recta sed non nisi pastorali rectione S. Augustinus, Theodoretus & alij in Psa. nec non Prima.

sitis, Beda, & Ruperru S in cap. a. Apoc. ubi Ioannes sicut etiam cap. I a. & I9. consentanee ad Hebraeum & Graecum Psaltis contexum e quo aperte prose-cit, virga erream, appellat recitionem pastoralem , quae cum sita sit in pascendo, caret amaritudine estque lenissima . In eiusde expositionis firmatione multus est Bellarminius, R ac mutro etiam copiosius Martinus a Roa. Ne vero haec expositio, singularis videretur, S. Hilarius b addens at plerasque scripturas , quibus ostendat,virgam, & quidem ferream, non nisi validam & firmam , tyrannidis tamen & violentiae expertem potestate signare ; qualis sane fuit Chri sti potestas & rectio, quae est etia Chrysostomi de eo loco sententia, dum Ca

techesi illuminandos imbuit , ut infir

140쪽

Recti, Chri Hi suauissima. Iis referam agens de rectionis sortitudine . Quam porro ipse Christus Dei imi

tatione seruauit regendi temperatione, eandem illis quos suos in Ecclesiae regimine constituebat vicarios, ut locuitur S;Bernardus,)' imo minstros suo loco, praescripsit. Obserua,& expende humilem mini Iri vocem, Omnis typhi in regendo eXpurgativam , ut S. Bernardus optime aduertit . V Ait ergo Christus Matthael ao. Principes gentium dominan-rnr eorum, qui maiores sunt . potesatem exercent in eos , non ita erit inter et os , sed quieumque voluerit inter c os maior fleri, M vester mimaeier, ct qui Voluerit inter vos primus es, erit veste eruus AcutFlius hominis non venit mini irari ,sed mianistrare, ct dare anima uam pro multis JPetrus Aletardus in Sanctimonialis institutione, praelationem austeram & rigidam, non esse eius praelati qui Christui mitetur, sed eius qui se Regibus genti uconsormet. Hoc ille vere dixit . Pe HerSe autem Haeretici, ut mente sunt in omnibus auersa a recto, collegerunt ex

propositis Christi verbis, interdici Ap H stolis

SEARCH

MENU NAVIGATION