De bono regimine humano ad diuinum suaue simul ac forte, per mixturam lenitatis & accurationis exigendo. Dissertatio P. Theophili Raynaudi ex S. I. commonitorium ut sit moderatio quod dicitur, & agger aduersùs ictum fluuij

발행: 1648년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

I o Sectio II Punctum V. λcietate perstiterunt, in mansuetussine sua roborati. Iniurias quas eis quotudie inserimus, dum custodiae eorum reis fragamur , patienter sustinent, nee letsi nos laedunt, immo mitius compatiuntur nobis, & quod verisimile est , tanquam medici maiorem solicitudinem , infirmis impendui, qua sanis, & magis gaudet super uno peccatore poenitetia agente, quam super nonaginta nouem iustis, qui non indigent poenitentia. Is Et est tamen Angelorum potestaS

maxima , ut praeter coeteros copioSeprosequitur Sophronius Hierosolimitanus, eo encomio quod panxit Sanctis Angelis : nihilque facilius feret A .gelis Sanctis , quam hominem minimo nisu conterere: non secus ac nos

vermiculum obterimus, inlisa solea . Id quod manifestissimum fuit, in clade quam unicus Angelus perbrevi tempore sine strepitu intulit copijs numerosissimis,&instructissim:s Sennacheribi. Quare non seret uni cuiuis Angelo operosum, hominem cui praeest, vi adigere quo vellet. Non potest quidem

162쪽

Angeli Auina suauitatis aemuli. I IAngelus, siue intellectum, siue voluntatem hominis implere, ut loquuntur Patres Basilius ψ Fulgentius b Paschasius, ς Bernardus, d Rupertus. ς Idest, non potest quidem Angelus per seipsa directe ae immediate hominem siue intellectuare, s verbum est D. Augustini, f eiusque intellectui immittere

cognitionem S siuei voluntati eius, tale aut talem actum imprimere . Tameria, indirecte, & interuentu inseriorum pOeentiarum subordinatarum in qua per externos sensius ac temperiem corpoream multum iuris habet, ita assicere iaeas quoq; superiores facultates potest , ut non difficile illas abducat quo libuerit . Quoad coetera Vero Omnia cunia. intra tum extra hominem, de magna omnino Angelorum potentia dubitare non licet. Habuit sane eam pro compertissima D. Augustinus, qui expendens illa Psaltis verba psal.9ii confesso a o pulebritudo, affirmat, homineS potentiam amantes, optare sibi potentia Angelorum, eo quod tanta sit in eis potentia , ut si faciant Angeli quicquid possunt,

a initio

b de fideae Instr.

e liba de Spiritu Sancto in

fine .

163쪽

3 2 Sectio II. Punctram V. possunt, sustineri non possit. 6 Tanta, tamque robusta ac valida cum sit Angeloru potestas in eos quos dirigunt, tamen nihil per vim ac imp tum, sed omnia suauiter ac moderathsuscipiunt . Est huius temperatissinii regiminis exemplum omnino singulare Iudic. a. Ascendit inquit). Angelus Domnni de Galgalis ad locum sentium, O ait.

Eduxi υos de Aegγρto lintroduxi uita terram pro qua iuraui patribus Oe is pollicitus fum, Ut non facerem imium pactum vobsum, in fempiternum ζ Ita

dumtaxat, Ut non feriretis foedus cum M-bitatoribus terra huius, ct aras eorum subuerteretis: ct noluinis audire vocem

meam . Cur hoc feciniis 2 Quid ea lenitate admirabilius ρ Suberat iustissima causa Angelo Domini,ut in populum

ingratissimum seviret, idque ipse populus in lacrumas solutus agnouit eu. perdendi, potestas non deerat. Et tamelenissime agens AngeluS,mitem correptionem &temperatissimam immanium scelerum expositionem, veriuS, quam ex probrationem, non est trans gressuS.

164쪽

Angeli diuinae Dauitatis, aemuli. I 3gressius. Hi sunt amici austultantes, ut habetur Cant. a. interprete Richardo Victorino. Attete namque sancti An , sub eo geli desiderijs nostris ac voluntatibuS, in Cant. tanquam internis vocibus excipiendis,& ad Deum perferendis incumbunt, cum primum a bonis diuinitiis praeue tis excuduntur, velut ex attrito 11lic scintillae . Non igitur internas illas voces nostras vi extorquent, nec aliter nobiscum se gerunt quam prout ministros & reuerentes curatoreS decet, ab omni dominatrice potentia, & typho in alumnos prorsus alieni. Et decuit huiusmodi suavis rectio

amorem erga nos Angelorum, nostri viciss1m in eos amori S conciliatorem ,

iuxta scopum Deo propositum in prς ficiendis curari ac tutelae nostrae sanctis Angelis, ut pie obseruatum est a S. Ber- nardo b verbis illis . Angelorum cum ad salutem humani generis ministerio Utitur, nonne facit, ut ab Hominibus Angeli diligantur 2 Nam quia ab Angelis homines diligantur, inde vel maxime aduerti potest, quod antiqua suae

165쪽

T Sectio II. Punmιm V.Ciuitatis damna, ex hominibus rese citum iri, Angeli non ignorant. Nec alijs profecto legibus, Regnum Charixatis regi decebat, quampijs ipλrum, qui pariter regnaturi sunt,mutuisque is amoribus, & puris affectionibus in inuicem, & in Deum. J8 Non pigebit utilitatem quoque ex hostibus petere, quandoquidem id per- sectae esse sapientiς, & in acerbius ho-

. stum cordolium cedere, Obseruatum ζ. hii, iam olim est. Satanam Dei mimur iis Apo- ςsse , docuerunt, Iustinus, R Tertullia- ό ό g. με, h Nissenus. ς Neque vero est du coro mil. taxat Sata Dei mimus in ritibus ac cule . in lib-diuinitus praescriptis, sed& i , set 'o modo regendi ac tractandi eos quos e tumii. subiectos deditione voluntaria accepit, citi ' rector se citus tenebrarum harum. Obod orat. r. servarunt hoc graues Patres, Athana, ibo sus , d Cyrillus Alexandrinus, e Laiathiii ctantius f Docent hi Patres Satanam e lib 9, in ijs quos aliquo dirigit, obieruare

. is.' genium ac natiuam propensionem, eis cute se accommodando emcere,ut quo

minem.

166쪽

Angeli Auinaesuauistis muli. I sminem . Neque enim eo illum abstrahere per violentiam potest, cum libereas humana,arx iit nullo creat ussit &oppugnatione expugnabilis ZEt qua uis seponeretur, posse nos vi illata ad maluadigere, nollet tamen: qui acu exitiua

nos tum quaerat , idque solis liberis

actibus nostris creatur, alienum ab eius scopo esset ,: vim inferre. Itaque quod Deum facere obseruat, blanda nos pellectione sollicitat, & diuinam regendi suavitatem aemulatur: Ideoque ut ait S. Leo non desinit hostis transfigurasse in Angelum lucis deceptionum I queos ubi q. praetendere , & ut quoquomodo fide D ci edentium coprumpat, instare. Nouit cui adhibeat adius cupidulatis, cui illecebras gulae ingerat, cui apponat incitameta luxuriae, cui infundat virus inuidiae. Nouit quem moerore Conturbet, quem ga udio fallat, que

metu Oppriurat, quem admiratione seducat. Omnium discutit . consuetudiane S, Ventilat curaS , scrutatur affectus:

Et ibi quaerit causas nocendi, ubi quemque viderit studiosius occupari. J. Κ 9 HOC.

167쪽

et 6 Sectio II. Punctum V. s Hoc vero est agere lenissim E,& trahere quemque sua voluptate;non adamantina necessitate. Eundem Satanae suavem ac blandum agendi modum ,

obseruauit & exposuit perpulchre Vi

a ith, de ctor Cartennensis a verbis illis.fPer ludat P - quendam huc atque illuc te viroumd cent Angeli deceptores: fient i itur grata cuncta flagitia , dc peccandi licentia tibi penitus adlubescet. Tenebit te Diabolus suae libertati addicrum, ut sis

tibi liberum peccarς, non quere . Nec sinet te resipiscere ante qui fueras, cumhlandimen ro peccandi, dulcedine te acriminuin fallacissimus auocauerit. Et ut semel dixerim, ita te pereundi suauitate deciplat, ut delectabilius tibimet videatur, perire potiusquam redire,Omne namque peccatum, absque sui dolectatione non geritur. Nec alias inescare

anima poterit, nisi suavitare desiderij illiciat quem deceperit. DulciSeni mixtura, &suauis sit necesse est taucibus, lethalis poculi su nesta confectio ne

amaritudinis prima libatio ir6uocet haurientem .. J An alludit ad visum B. Maia

168쪽

AMeli diuinae suauitatis aemuli. I γcario obiectu, quo Satanas variis phialis tanquam locuples Seplasiarius, instructus apparuit; ut accomodate ad uniuscuiusque genium , instillaret quod ei congrueret essetque contemperatum Sed pergit Victor . Mulieri primitiuaes1c visum est bonum esse ad aspectum , & dulce ad cibum arboris illius venenu, cuius postquam mentita est suavitas labris comedentis; infecit morientis haustus violenta subtilitas , quod vigens ac vividum manebat, extinxit, & in contrarium per intemperantiam1 recidentibus votis, ad exilium mundi, & spectaculum seculi, de Paradiso beatitudinis,& praedio securitatiS eiecit.J Sua utS pel- j Iacia, quae Satanae in ea prima mortaliuappetitione & oppugnatione, cessit ad Votum, perpetua eidem est, ad creanduposteris per ipsosmet certum eXitium.

169쪽

vox Apo stolarum de necessitate expria mendae in regendo suavitatis.

1 a B Angelis ut ita dicam coele-L, stibus, progredior ad terrestres hoc est ad Amaolos,de quibus nonemo accepit verba illa Christi Ioan. I. Videbitis Angelos Dei, ascendentes O defendentes super Uium hominis Quod enim illis verbis Christus Dominus, alluserit aperxe ad scala Iacobo per visium

exhibitam i in ea aute apparuerint An geli ascendentes &destendentes; idque totum aequo ac scala illa uniuersa, iuxta plerosque Doctores, nominatim vero ex antiquis Theodore tum, R eX recentioribus autem Fernandium, b ad expressionem diurnae de electis per se aC suos prouidentiae, reseratur: commode nonnulli, Angelos ascendentes interpretati sunt Apostolos & Apostolicos 'viros, Ecclesiarum praepositos cum perfectis persecte ac sublimiter versantes:

170쪽

lonoli pro rectionis suauitate. I s Angelos Veto descendentes, respondere dixerunt i isdem praefectis,cum ad iusirmorum captum se demittuut. Vtrisque, suauis rectio ex Dei & Christi spiritu quo abundarunt, placuit semper. Apostolos gregis nostri duces primariori e X-

hibeamus priore loco, nec uninersos sed' primores duntaxat duos inquam mundi oculos, Petrum & Paulum: tum .

Apostolicos viros, qui pro Patribus natis ut filii, subi)ciemus, sed parce,ne in immensum excrescere cogatur oratio.

et S.Petrus plane insigniter, Epistolae primae cap. s. Christianos rectores informans , sic scribit. Seniores, qui in Uobis sunt obsecro, consenior te iis Chri ii passonum, qui ct eius quae in futuro reuelanda, Hygloriae communicator: pascite qui in vobis esi gregem Dei prouidentes, non coactesed pontane psecundum Deum . Neque turpis lucri gratia, sed voluntari neque ut dominantes in cleris sed forma , facti gregis ex animo et O cum apparuerit. Princeps Passiorum, percipietis immarce -' scibilem gloriae coronam. J Seniore S nota. s. aetate, sed dignitate ac munere, idest K 3 prae

SEARCH

MENU NAVIGATION