De bono regimine humano ad diuinum suaue simul ac forte, per mixturam lenitatis & accurationis exigendo. Dissertatio P. Theophili Raynaudi ex S. I. commonitorium ut sit moderatio quod dicitur, & agger aduersùs ictum fluuij

발행: 1648년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

aso SectioII. Punctum VII. sed absque animi perturbatione , illius erroris do delicti deformitatem,& damnum ostende. Increpa quidem si opus

fuerit, seruata tamen utriusque personae, qualitate, Sc dignitate, tempore opportuno . Noli vero in paruis erratis, mini-m sque delictis, nimius exactor, de seuerus indagator existere, tanquam Sc tu,

nimium fueris iustus, de perfectus iuris

interpres. Noli etiam, frequenter di as. sidue increpare, & arguere. Hoc enim

graue admodum est ac durii,& assiduitate vilescit, minimeque sentitur. Neque superbe, & cu imperio quodam praesis& imperes, sed cum animi humilitate,

dc mansuetudine consulta cum fratre tuo. Idni usinodi enim sermo instructiuus est exhortativus magis, atque etiaad persuadendum, Se ad sedandum ania doct.ε. mOS, efficacior. J Et alio loco. g Quis num, a. ita abominatur,& odio prosequitur P cata, ut sancti viri Et tamen peccatorem non abominantur, neque odio prosequuntur omnino. Neque item dijudicant , aut illius facta disquirunt, sed condolescunt potius, admonent, horta

tura

212쪽

Viγi Aposolici pro leni rectione . I 0 Itur, medentur Vt debile membrum atque infirmum curant ac fouent. Nihil denique omittunt aut negligunt, quo salutem ille consequi valeat. Quemadmodum enim piscatoreS, cum iacto ha mo in mare, piscem alique praegrande caeperint, si miscere illuna turba S, ac magna vi concuti senserint non temere illum ac statim rrahunt, quandoquidem filum abrumperet, & demum amitteretur, sed molliter ingenioseque, ac scite remittunt filum, sinu nrque illum abire quo voluerit: Cum vero defectis viribus, iam lassum agnouerint, tunc sensim illum extrahere incipiunt: pari modo viri sancti, lenitate charitateque allicere

fratrem pro Viribus conantur, nec ita a

facile a se illum abdicant, nec odio autam arulentia prosequuntur. Sed veluti mater quaedam deformem habens filiu ,

non auersetur eum statim, nec fastidit. aut abominatur: Verum eum benignελuet, comit, gratiorem, ornatiorem

que illum reddere studet: itidem, & viri

sancti, peccatorem protegunt ornant, adiuuant, atque tuentur, cadentem

' ω - erigunt,

213쪽

is es Sectio II. PYnctum. VII. erigunt, & in salutis viam dirigunt . I1 o S. Benedictus,' ut Abbas erga sui ditos pium Patris affectum ostendat. serio 3c grauiter praecipit. Optime ite alio loco . b L Ordinatus autem Abbas, cogitet semper quale onus. suscepit, &cui redditurus est rationem villicationis suae. Sciatque sibi oportere, prodesse magis quam praeesse. Oportet ergo ea esse doctum lege diuina, dc sciat unde Proserat noua & vetera: castum , so-hrium, misericordem humilem,&super exaltantem misericordiam iudicio , ut idem ipse consequatur: oderit vitia, di- diligat patres . In ipsa autem correctione prudenter agat; ne dum nimis cupite radere aeruginem,frangatur vas, suamque fragilitatem semper suspectus sit, memineritque calamum quassatum no Conterendum. In quibus non dicimus, Ut permittat nutriri vitia: sed prndenter & cum charitate ea amputet,pro ut viderit cuique, expedire, sicut iam dixi- imus s&studeat plus amari, quam timeri. Non sit turbulentus & anxius ,

non sit nimius, & obstinatus, non sit

214쪽

Visi Apostolie pro leni rectione. r 93zelotypus, & suspiciosius, qui nunquam requiescit. In ipsis Imperiis suis, sit prOuidus&consideratuS. J a M.moeri S. Gregorius a dominatiuam po cap. i. testatem de incutiendo timore sollicita, amandat ad praefectos pecorum atque ferarum . Sancti viri sinquit cum Praesunt, non in se potestatem ordinis , sed aequalitatem conditionis attendunt, nec praeesse gaudent hominibus , sed Prodesse . Sciunt enim quod antiqui Patres nostri, non tam Reges hominu , quam Pastores pecorum fuisse mem rantur . Et cum Noh, Dominus, filijsq; eius diceret, Cnescite, O multiplicamini, implete terram, subdit. Et terror vener ac tremor: sit super omnia animalia terrae. Non enim ait sit super homines qui futuri sunt: sedsit super cuncta animaliarer a. Homo quippe animalibus irrationabilibus, non autem caeteris hominibus natura praelatus est, & idcirco ei dicitur, ut ab animalibus, & non ab homine timeatur, quia contra naturam is

superbire est, ab aequali velle timeri. 3α alio Ioco, tractans illud qui dicit Reai

215쪽

ις Sectio II. Punctum V m Aponata, eo effert hunc fluui i ictum, α dominatiuum typhum , ut non possit altius. saepe nouimus, cinquit,) quod plerique qui praesiunt, inordinatum sibi

metum, a subditis exigunt, & non tam propter Dominum, quam pro Domino venerari volunt. Intus enim se tumore cordisextollunt, cunctosque subditos, in sui comparatione desipiciunt, nec co-sulunt, sed dominando premunt: quia videlicet alta cogitatione se erigunt, &aequales se illis quibus praeesse cotingit,

non agnoscunt Contra hunc tumorem

Dominus per prophetam in Pastoribus

increpans ait: Vos autem cum auHeritate imperabatis eis, ct eum porentia. Ipsa

enim bona quae subditis dicunt, dominando potilis quam consulendo Proserunt, quia videlicet quicquam eis,quasi ex aequo dicere , semetipsos existimant deiecisse . Singularitate enim gaudent culminis,& non aequalitate conditionis. Sed quia haec tumentia corda Rest rum subtiliter Dominus pensat, bene Contra eos dicitur: Qui dicit Regi, Apo- nata . JS. Isi-

216쪽

Visi Apossalici pro leni rectione. Is si a S. Isidorus Quidam istud nomen regiminis ad immanitatem tranGra ,

uertunt crudelitatis, dumque ad culmen prosiperitatis venerint, in Apostasia consestim labuntur 3 tantoque se tumore cordiS extollunt, ut cunctos subditos in isui comparatione dispicianis eosque quibur praeesse contingit,non agnoscat. Quibus congrue per Ecclesiastem dicitur, Ducem te confiituerunt, noli, extolli,

Istis erito in illis ; quase unus ex iasis. Jis Antiochus instruens praesectum coenobilicum. Oportet ad Omnia usu homil, discretionis, selers ut sit & industrius; axa. sed & quae iusserit pro potestate facien

necessitate adigat, sed spontaneos sibi auctionetur diicipulos; Eum proinde, qui minus paret dicto, longanimiter serat, ut ne interim, in se detorqueri illud Dauidis,promereatur audire. aut βροιν laborem in praecepto. Illud item ex Salamone. Viscera impiorum crudelia. Quin potitis adnitatur ut audiat, Intelligente

agnosces animas gregi tui, O appones cor num suis armentis. pascet iustus animas N a lumen

217쪽

,ς6 Sectio II. punctum VII. iumentorum suorum. J

tic. Nasus tuus ut itirris Libani, sic diΩserit in rem praesentem . Nasus tuus et titurris Libani,prospiciens faciem Damasci. Libanias, dealbatio dicitur,ut nostris. Damascus vero sanguinem bibens, vel potans fenguinem interpretatur.Nasius sponta, vel spon i; acutissimi sensus iudicium. salutare bonorum, atque malorum discrimen , moraliter indicat. Per nasum enim foetu lenta atque corrupta, a bene Olentibus svncerisque, discernimussper hunc que odores omnes , & rerum habitus mixtarum dignoscuntur . Quae quidem nasi significata omnia , ad Pastores animarum pertinent, & eos Omnes, qui caeteris regendis, dc gubernandis praeficiuntur, ne sint immaneS ac fa tui, sanguinum subditorum appetente ne auctoritate abutantur,& in illud EEo.chieli incidant: Sedeum auferitate imperabatis eis, ct cum potentia. Sunt enim permulti nomine, sed valde quam paucire, Pastores: qui cum ipsi male vitianti, α turpiter agant i simulates honos mo

218쪽

res & probitatem, a nemine reprehendi volunt e sed cum arguuntur, excandes scunt ac sulminant, ijdemque audace- faisti atque insolentes,subditis imperant Vt taceant, minitantur ut sileant; & ni illico paruerint vincula & carcerem minitantur, & mortem . Vae Pastoribus

eiusmodi, si hoc nomine digni sunt,

qui semetipses ad gehennam miserrime Pascunt ,& oues crudeliter lacerant ac mactant. At qui veri Pastores, sunt a Domino electi, mites sunt, & perhumanis misericordiaque,& pietate ornati, constantia quadam & grauitate condi ta, edocti ab eo qui dixit. Disite a me quia mitissem ct humilis corde. Haec duo certissima signa sunt spiritus sanctis iusta mansiuetudo animi in Proximum is, & vera humilitas cordis in Deum . Debent ergo Pastores omnes & Recti ores, misericordes esse atque benigni, cum . grauitate quadam costantiaque reserti de temperati. Ob id enim in Leuitico,taquam minus idonei respuuntur a Sacerdotio, qui paruo vel grandi vel torto naso fuerint, quod illa iudicandi atque

219쪽

a lib. . epist. I I

etos . Sectio II. Punctum VII. censendi temperantia careant, dc virtute, quam discretionem appellant: quae quidem gubernatoribuS, maxima virtus est, maximeque necessaria. JIs Petrus Damiani μ scribens ad Alexandrum Papam, & Hildebrandum Archidiaconum, cum ab Alexandro leniter, ab Hildebrando autem, quem suum sanctum Satanam nominat,durius secum agi praemisisset, subdit. Satis v- terque inter vos inaequaliter diuisistis. Nimirum ut unus mihi videatur pate ni fauoris affabilitate blanditus ,r alter hostilibus iurgijs terribiliter comminatus, Unus vestrum, me tanquam , sol corusco seruidi splendoris irradiat; alter vero velut furens Aqivio, violentis impetus sui flabris extimat. Unde illud ad mentem redit, quod refertur in fabulis . Dicitur enim quia dum quidam indutus chlamyde viator incederet, i, & Eurus eum quasi materiam sibi proposuere certaminis; quis videlicet E duobus ei chlamydem potuisset auferre : hoc ita-oue inter eos foedere costituto, ut eum- qui victor existeret, virens laurea Coronaret;

220쪽

naret; Coepit Eurus violenter instem re, nubium Volumina; & contra, Via. tor chlamydem stringere, seseque ne vestem perderet, undique constipare o.

Cumquei discipulus Aeoli casso labor deficeret , seseque coeptum posse perficere scinditus desperaret; Illico Sol auis

rea coep t Ora detegere, micantibus terram sellioribus illustrare. Mox Viator, eum iam aestibus nim ij sertioris terra aresceret, uberque sudor humefactis vi--sceribus e bulliret,proiecit Chlamydem, ut nimij caumatis temperaret ardorem.

Illic ergo condicti certaminis promeruit palmam, qni leniter egit, non qui vincere surendo , & Violentiam irrogando tentauit Sed ut e Scripturis sacris honζ-stius proferatur exemplum si Roboam senum consilijs acquiescens, populo mi. tia respondisset, totum Israel sui iuris imperio subdidisset: sed uuia coaetiora suorum superbiae credidit, diuisis a decem tribubus, sublimem Ragni potetiam,humilem secit. Rhinoceros etiam, qui rabida persequentium canum ora scelerrima Pernicitate contemnit, capi

SEARCH

MENU NAVIGATION