De bono regimine humano ad diuinum suaue simul ac forte, per mixturam lenitatis & accurationis exigendo. Dissertatio P. Theophili Raynaudi ex S. I. commonitorium ut sit moderatio quod dicitur, & agger aduersùs ictum fluuij

발행: 1648년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

3oo Sectio IV. Punctum I. a. Vt ab hoc postremo initium duca, non est reuera ea sortitudo, quae ad diuinae rectionis imitationem in humana praefectura deposcitur : meritoque Ala lib.i. sonis de Castro, in tali modo agendiu festi ac regendi, insignem arrogantiam cum c. ἔ. summa ignorantia eoniunctam deprehendit. Neque enim Praesectus humilis& peritus, licitum sibi unquam censuerit, omnia la virtute S. Obedientiae mactare : quasi sit in hom inis potestate, pro libidine, latam necessitatem cuiuis main ii bi teriae annectere. Cariusianus quoque b ' ' - 'i grauiter seri, esse quosdam superioreε, qui confestim ac cum subditis agendum& aliquid praecipiendum est, illico exserunt gladium suae autotitatis. Quς cum Alexandro II. disiputat Petrus Damiani, ut suadeat ab ipsis Pontificijs mandatis

eum rigorem amoueri, quo passim ac sere semper, subditi iniecta grauis culpaeae incurrendi anathematis necessitate, Urgebantur parere; hic multo magis locum habent. Nam si in Pastorum Pastoribus, nimius virosancto visus est vigor ille prscipiendi; quis serat minutOS

322쪽

Vis intemper. 2 Deo aliena. 3o I praesectos,pro exilibus ac tenuibus causis audere talia 3 Improbauit valde S. Leo δ zelum ac aestum praeseruidum 'Episcopi Thessalonicensis , qui quod sedis Apostolicae per Orietem Vicarius

esset, Antistitem quendam , iussione praecipiti & nimiae plena autoritatis illigauerat: E contrario enim docet S. Po- . tifex, quanta etiam cum ijs qui deliquerint mansuetudine, sit agendum Rectori Ecclesiastico: quamque ea sortitudo brutiorum, dedeeeat Ecclesiasti-COS moderatores,quantauis praesulgeat autoritate. et Habent proinde minorum gentiu PraefeRi, unde discant aliter fortes esse, quam ea imperandi arrogata maiestate, quam nuper in unius cuiusdam sacrς familiae moderatoris edicto scriptis comprehensio legere contigit r mandabat enim, nescio quid a se praescripta executioni mandari, addita illa solem' ni ex Romanorum Pontifienm Christi Vicariorum edictis formula, F quis contra aliquid attentaverit aut praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ct bea-

. torum

323쪽

so a Sectio III. Pusctum II. iorum Petri, Pauli Apostolorum eius , σnouerit incursurum . Ex eodem sonto plerumque oriri, ut religiosorum Praelati insano &impotente aelo ducti, ius naturale violent, & serantur ad audendum supra quam per ius naturale li- ceat, notarunt Panormitanus , A MG uti erres . b Non est haec sortitudo, Cui ψ diuini regiminis sortitudo prςluceat, secles t i qq, efficcnatio & impotentia animi, digniGERRO ς- sima quae coerceatur.

Nec Apostolus, cum Tito praecepit ut ageret cum omni imperio, huiuL. modi rumorem animi in Praefecto ani. morti semper ac ubi uis ratum habuit. O QM Vt ibi D. Chrysostomus ς censuit, - cu i; quibuscu Titus agebat, pinguior & obtusiore sensu essent, ideoque egeret increpatione dura , vi cap. I. illiu S epistolae praemissum erat fadmonuit Apostolus Titum, non esse quod cum eiS molliter ageret, lenitati genij sui velifi- cans s sed qui tales subditi ersent, meri to fodicari debere vehementiuS, &Urgeri seueriore imperio. Erat enim Titus natura mollior 3 Cretenses autem

324쪽

Vis intemper. a Deo alieno. 3οῖ quibus praeerat, indociles & praestacti, quibus proinde ne petulantia augesceret rectoris mollitudine Sc quati l inguiditate, fortior rectio Consentanea videbatur, ut S. quoque GregoriuS adnota- Rhom. Iruit' Id quod erga quoscunque attritae λβης Vn.& ferreae fronti, subditos, aeque esse ueruandum, traditur in Lausiaca . b Quod b e. Dr. igitur necessitas in eo euentu. eX torsit,& potest aliquando in similibus causis CX torquere, non est trahendum ad imper ij petulentia in semper ac ubiuis prodendam i nec .est censendum factam

praefectis ab Apostolo potestatem, ut patris in prolem, mariti in vXorem is, Magistratus Principisue in subditos . Tyranni in oppressos imperio utendusiibi putent, ut omne imperium de Apostoli consilio expromant. Quanquari creditus Anselmus, ς ita illud omne im8 34ς x

pertum, eit interpretatus, ut non Ionet

dominationem potentiae, sed atitoritatem suadeat vitae. Cum omni quippe imperio docetur , quod prius agitur

quam dicatur. Itaq; existimat Aposto-thim, Tito non potestatem clarae locutioniS ,

325쪽

h lib. de instruet. Ipiscopi.

3o . Sectio III. Punctum II. tionis, vel maiestatem regiminis 3 serocem inquam aut petulantem, vel typhi ac maiestatis plenam imperandi forma praescribere,sed vitae sanctimoniam,qua coiisus Christus dominus docebat quasi potestatem habens, & non sicut scribae ac Pharisei, quibus probrosa vita toros dictionis subneruauerat, Vt Matthaei 7. & Marci I. est proditum . Tradit hunc propositorum Apostoli verborum sensum , S. GregoriuS,R quem creditus Anselmus aperte expilauit. s Labes altera quam crasso errore ,

sortitudinis nomine in praesecto donari admonebam , est capito sitas & obfirmatio iudicii in sententia semel conce-Pra, praesertim quam ipse excogitaue rit. Notauit, & cauendum in Pr sidehunc naeuum admonuit PetruS Blesensis, b dicens. Est qui sibi soli credit,

quod pessimum est r& hoc duntaxat reis putat, quod obdurata adinventione

concepit. J Iugulat hanc iudici j duritiem, non enim laudabilem sortitudiis nem, & nihil esse in eos qui coeteros regat perniciosius, docet consequenter

326쪽

Vis intemper. a Deo aliena. 3 o sBlesiensis. Sane qui ad eum modum rigent in suscepto semel consilio, dum Angelicam iudicij tenacitatem,& ei su- subiunctam voluntatis inflexibilitatem male aemulantur, non considerant quatum ab Angelici luminis plenitudin absint. Nam Angelis quidem conueniens est ea tenacitas & inflexibilitas , seu verius difficilior mobilitas, ut expresse tradit Nazian genus, a & Damasce- a ora Inus,b ac apud Photium Q Iobius Mona-cnus, quia cum Angelus magno intel uit. lectuali lumine collustretur, sere semper bvidet ab initio quicquid unquam postea est perspecturus: unde mirum non '' est, quod firmiter adhaereat ijs quae semel suscepit . quanquam etiam interduvariatis circumstantijs, &nouo assiiso lumine, dimouetur de priore sententia. At homo cui spiculum est intellectuale lumen , nec ab initio omnia perspicit, manifeste prodit quam coecutiat , &male se norit,cum obrigescit in concepta semel sententia, nec de anteriore v

Iuntate dei jci se sinit. 6 Ipsi Ethnici,quam sit haec capitosi-V tas

327쪽

ao 6 Sectio III. Punctum II. tas improbanda, cum in quovis homine, tum maxime in praesecto,diserte docuerunt. Pulchre Antoninus Impera- a lib. 6. tor, a nec infrequenter Aristoteles, bsed optime omnino Epictetus apud Ar-h et Ethic rianum, ς a quo illud nominatim euer-ς titur quod aliqui capito sitati & indoma. i: ' bili cervicositati praetendunt; nempe quod indecorum sit, capita caeteroru, mobilialesse.& leuiter decedere de anteriore proposito. Itaque cum sibi obiecisset illud pertinacis hominis responsus sed manendum in his constanteriquae semel statueris. J Reponit e contrario Epictetus. L Quid agis bone vir 8 non persistendum in omnibus, sed in his da taxat quae conuenienter sunt constituta si ita animo nunc affectus, pronunties noctem esse, tibique ita diceris videri, mutares scilicet nunquam sententiam tuam;sed in ea persisteres hanc ob causam, quod mutandum non videatur, si quid semel sit constitutum p Quid agista hone vir Nonne omnibuS tanquam principium, & sundamentum praelocadum consideratio videlicet decreti,

utrum

328쪽

Viri intemper. a Deo aliena. 3o utra recte an secuS habeat ; quo posito, coetera deinde superstruere,robur videri

licet animi, & confidentia in suscipiedocen es/Quod si putridu illud sit,aut ruinosii,ab aedificatione abstinendu . Nam quo plura,& poderosiora imposueris,la. to ocius subuertetur aedifici u. J Merito igitur co firmat Epictetus, hoc non esse robur animi,sed vera eius imbeccillitate& in ijs qui huiusmodi sunt deprehendi quid sit quod vulgo dici solet,stultu nec

persuadedo nec tundedo mutari posse. Vere enim amentia cerni in eo agendi modo, quo quis idcirco latum Oburmatur insensu ac volutate anteriore, quia anterius sic sensit,& voluit: timetquα notari leuitatis, si de constantia sua de sortitudine dimoueri videatur. Hae Sut furiosorum vires, non senorum ' J Ea denique praefecti truculentia , quam sortitudinis nomine a nonnullis donari referebam , spuria omnino est sortitudo, qualis cernitur in ictu fluvii, cum quo a Siracido componitur C. . verbis illis. Noli re iere contra faciem potentis, ct ne coneris contra ictumstauit. V a Coria

329쪽

sos Sectio III. Punctum II. Corrupte non uti codices legunt, ictum fulminis. Quanquam esset quoque ea lectio accommodata ad praesens institutum, sensus enim esset, non esse obluctandum aduersus superiorem fulmi-- nantem, & impotentem animi, nec ratione suos regentem,sed duro & acerbo dominatu prementem .' cuius voces &iusta, tot .dem sunt in subiectos vibrata fulmina . Sed genuina lectio habet , ictumssuui1, ita ut sensus sit, quemadmodum fluuij decidentis impetum remorari, aut contra eun niti, sapientis non ellet; ita inconsulti hominis for , conari aduersus impetum & impotentiam ani mi, conuoluentem Ic secum abripiente omnia sicut facit ictus fluuii, cui idcirco licentius eo carmine quoda extat apud divum Augustinum,' in is quaternario serentum tribuit locunt ,

cum ait.

Spumat aper, fuit unda, fremit leos bia

at anguis.

Cum impetu ergo fluentis undar, sue cum imi fluuij omnia in quae incurrit abripientis, componit trucem

330쪽

Vis intemper. a Deo aliena. 3 om Praefectu Spiritus sanctus per Ecclesiasticum s satis indicaus eum furore quo emota ac sui impotens praesecti mes in subditos grassatur, non esse sortitudine rectore homine dignam, sed impotentiam fluuio rapidissimo consentaneam. Et puto hunc esse sapientem illum que Narbodus Epistola apud Hildebertum So. allegat, cum ait, D Flumen est secudum cuiusdam Sapientis sententiam , ubi cum potestate habitat iracundia. Is Assinis est ei comparationi alia qua Philippus Abbas pereleganter prO- sequitur, nimirum mnantis procellae,

quae non excitetur a mari turbato quod

secularium fluctus significat, sed e superiore loco demittatur, & multo operosiorem patientiam, ac constantiam. subditorum ne frangantur, habet necessariam. Contulerat ergo ibi Philippus. religionem cum insula , seculum cum mari,ex quo intulerat; non esse quod nouum videatur religiosis, si fremantaneos seculares, nec raro haud grauate& patienter excipi quae inde ingruunt tempestates: iubnectit vero. Et serte V a reli-

SEARCH

MENU NAVIGATION