De bono regimine humano ad diuinum suaue simul ac forte, per mixturam lenitatis & accurationis exigendo. Dissertatio P. Theophili Raynaudi ex S. I. commonitorium ut sit moderatio quod dicitur, & agger aduersùs ictum fluuij

발행: 1648년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

mus dicente Esaia : exiet, inquit virga de radice Iesse . Ac ne tyrannicam in eo seueritatem per virgae nuncupationem auderet quisquam opinari continuo

propheticus sermo sibiecit; Et sus is radice eius ascendet, r quiescet sepe

eum Spiritus Domini is ut virgae seueritatem floris suauitas temperaret, Cum avnicuique nostrum doctrinae terror regimen perseste beatitudinis admoue rei.3 Profecit S. Hilarius ex Origene, qui florulentam illam Christi virgam apud Esaiam, eodem modo interpretatur. η '. h p . Eodem pertinet corona Christi spi iam . nea . Obseruauit id insigniter Clemens Alexandrinus, b affirmans Iudaeam Cu b iis Christum ut maleficum crucifixit, iri4- νωdas '' prouide eundem ut regem coronasse , ς-P-8.& quidem spina semper florenti, ut si- Enificaretur tutela &beneficetia ac lenitas in beneuoIos ac dociles , & e contratio crueiatio & castigatio immorige. rorti. Vnde nos qui credidimus & obsecuti pio rectori semus,ex eius rubisfieus,

ex spinis uuas dulcissimas colligimus; rebelles ver δ & increduli, inde laniati

sunt

452쪽

a I b. de

perfecti Christ. serm.sub

finem.

3 a Sectio IV. Punctum II. . sunt &sauciati. Haec &alia Clemenseo loco de Christi corona ex tribulis nostris contexta, ut significarerur quorsum ad nos venisset rector Christus , ut etiam Gregorius Nysleuus & Isidorus Pelusiotab considerarunt. Addit vero unum Clemens, quod interpreS. meu-tem eius minus auocutus expressit sub. obscurius es Cum omnipotens sinquir uniuersorum Dominus quando caepie Per verbum legem ferre. & Moysi suam Potentiam voluit manifestare, ei diuina visio ostenditur, formatae lucis in ruboardente . Spinosa autem planta est ru.bus. Postquam verbum legem ferre αcum hominibus conuersari, desijt,mystice rursus Dominus, corona, Coron tur. Hinc illuc unde deseenderat, abies veteris descensus, principium instauras, ae de integro veluti in summam redigens, ut quod primum per rubum verbum visum fuerat, per spinam rursus a Gsumptum, ostenderet omnia esse unius Potentiae cum sit unus&patris, qui

unus est filius principiu& finis seculi. JQuod interpres vertit insumma redigenS

453쪽

ssectata vi Graecae vocis verti debuit recapitulas: ut ligniscetur, quod in ea christi corona factu est, recapitulationesu sse veteris typi quem in se Christus expressit . Nam sicut olim verbum in rubo apparuit laturum lege, ita postea verbum. in spinis risum est in cruce : quae duo perbelle respondent sibi inuicem,quandoquidem utrobiquo verbum est inter s. inas: unde antiquus descentus recapitulatur in secundo, &utrobique lenitas simul de essicacitas regis Christi minifestatur e nam fuisse ru-hum ardentem utriusque symbolum iampra ex protreptrico Clementis didicimus. Idem vero significat Chi isti corona spinea, ut hoc loco dili erit Clemens.s Egregie de hac essicaciae & lenitatis mixtura in Christi rechione S. Gregorius ε exponens illud de Iobo prolatum, quod Christo accomodat,-eririsImplex,ct rectus. In rectitudine inquit

iustitia. in simplicitate autem mansuetudo signatur. Plerunque nos cum rectitudinem iustitiae exequimur, masue

a lib.

454쪽

434 i Sectio IV. Punctum m

tudinem declinamus . Incarnatus alassi Dominus, simplicitatem cum nectitudine tenuit, quia nec in mansuetudine districtionem iustitiae, nec rursum in districtione iustitiae virtutem mansuetu dinis amisit. Unde cum quidam deducta Adultera hunc tentare voluissent, ut in culpa aut immansuetudinis aut iniustitiae laberetur,ad utraque respondit dicens, aut ne peccato ea -Lirum, primus in illam lapidem mittat. Dat simplicitatem mansuetudinis, peccato ea υentrum. Dat zelum iustitiae, primus in illam lapide mittat Inde & ei Propheta dicit; Intende, pro erὰ procede ct regna,propter veritate, O mansuetudinem. O iustitiam. Veritate quippe eXeques,

mansuetudinem cum iustitia conserua-nit: ut nec zelum rectitudinis in mansuetudinis pondere amitteret, nec rursum pondus mansuetudinis Zelo rectitudinis perturbaret. J En igitur praeclaram in Christi rectione lenitatis & essi.

eaciae mixturam, iuXta S. Gregoriun L .

Alibi eandem mixturam insinuari, tributa Chino υermis denomination ,

455쪽

monstratum est, agendo de verbo ha

mato .

6 Angelum testamenti, Christum , fuisse a Deo desisnatum cum Moysi di-CCret , Angelus meus praecedit te.Exodi saexistimauit Clemens Alex. Itaquα recte ei primario Angelo, ac veluti Angelorum Archangelo, subnectam Angelos quorum rectionem suauitate de iustitia, lenitate ac sortitudine rempera. tam, Cum ex praxi in varijs stripturis expressa licet perspicere, tum nomina tim ex capite a3.Exodi: ubi ducatus &rectio Israelitici populi, lenitate & seueritate temperatus iis quod etia ut supe ritis ex Clementis propereptrico reserre memini, columna praeuia significabat dilucide exprimitur : lenitatem enim de benignitatem, praeserunt varia Ossiciata, quae ab Angelo rectore obuentura populo si morigerum se ac docilem prae

beat, denunciantur. Fortitudinem vero ac seueritatem , serunt quae ibidem

adduntur, do Angelo cum populuε peccauerit non dimissero : idest omnino

a lib. i: paedag.

456쪽

4ε6 . Sectio IV. Punctum II. dormitaturo aut dormituro ad popuIa quem custodiebat praeuaricatione S, aetscelera. . Quod autem aliqui, sensun Aillorum verborum, nec dimittet cum pec- eaueris, esse voluerunt, nec ob peccat tua quatumuis grauia te abi eletoe dux ιibi ac consans comes adhaerebit; alienum est a vero sensu verborum. Itaque significatur reuera ,inon impune fore popia

Io. si Angeli ducatum indocili animo &rebelli voluntate seu uatur: Hunc qui' pe rectorem ac ducem, non lenem modo & suavem, sed etiam sortem fore se a proinde castigaturum quos suauis tractatio in officio non continuerit. Apostolorum rectionem , ad eandem diuini regiminis amussim, lenitate

dc vigore commixtam, multa demoria in ps,. strant.S.Hilarius η eam mixturam praeclarε docuit a B.Paulo adhibitam exponens virgam serream , cuius mentio est psalmo a. Sic enim scripsit. s Ne ius tyrannicum significari arbitremur in virga, quae in virgae nucupatione propriei tas sit, ex notio, & veteri testamento, noscendum est. Beatus Paulus ad Co- rin-

457쪽

rinthios scribens, quos t im ex multia peccatis ad poenirentiam moderataa. atque utili adhortatione reu'cabat , ait. βuid 'ultis in virga vensu vos, an in charitate Ospiritu man erudinis

Nunquid Paulo ius praetorium erat, ut Virgam comminaretur L& cum ossicio

Lichoris ad Ecclesia Christi adesset ρ Noetique, ita opinandu est , sed quia omnis Dei sermo, quo eX errore ini verita tem Dei retrahimur, quo per comminationem terroremque iudicij ad inno- , centis & sanctae vitae viam regimur, virga est nuncupatus: per qua intra disciplinam diuini metus cohibiti , moderati , ac prudentis Rectoris monitu coermcemur, Beatus Apostolus conditionem eligendi aduentus sui, alijs quOSmonebat adiecit 3 virum mallent mmi in se-tueritate doctrinae atque obiurgationis ademe, an in spiritu lenitatis. Quod vinitrumque .secundum modestiς remorem, erat necessarium , ut obedieti senior, insi lentibus vero seuerior adueniret JIn eandem sententiam pr clare eum. HNI Rpostolii uversat S. Ambrevius. a sed

458쪽

as Sectio IV. Punctum L quod virgam , potentiae rectricis in Apostolo praecellentis θmbesum , ex variis aliis scripturis a s. Ambrosio pe

titum, perbelle in hanc rem quadret, ila mixturam suauitatis ac fortitudinis in Apostolico regimine egregie proponat,.

iuuat eum audire ex concione quam

in causa Episcopi & Monachorum ob incensam synagogam apud Theodosiudiuexatorum habuit, &ad Sorore Mariscellinam epistolae insertam transnilit.

In libro inquit) Prophetico , scripta

est, Sume tibi baculum nucinum . Et qua ratione hdc dixerit Dominus debemus considerare. Non otiosὸ etenim scripta

est, quandoquidem dc in Heptateucho legimus quod virga nucina Aaron sacerdotis; cum diu reposita suis set, effloruit. Nam videtur per virgam significari quod directa esse debeat Prophetica

vel sacerdotalis autoritas, ut non tan delectabilia Quam utilia persuadeat . Ideo vero nucinum baculum sumere iubetur Propheta,quia memoratae pomum arboriS amarum in cortice, dura in testa, intus est fructuosum, ut ad eius . . I simi-

459쪽

similirudinem Propheta quoque amara& dura praetendat; & de nunciare tristia non formidet.Similiter etiam Sacerdosa quia praeceptio eius. eisi ad tempus aliquibus amaras videtuL. & tanquam

virga Aaron, reposita diu in auribus di se

simulantium , tamen aliQuando cum,

aestimatur aruisse florescat . Unde &Apostolus ait aeuid υultis P In υirga

Ueniam ad υos, an in charitate,spirituque mansuetudinis' Prius enim virgam dixit,& tanquam virga nucina Percussit errantes , ut postea consolaretur eos spiritu mansuerudinis. Itaque quem virga Sethramentis abdicauit coelestibus,eundem mansuetudo restituit . Discipuloqubqtre talia praescripta dedit, dicens Ia rgue obsecra, increpa; duo dura,vnum te : sed dura, ut etiam ipsa molliret; quia sicut aegris redundanti felle corporibus , ciborum aut potus amaritudo dulcescit, & e contra, epularum suauitas amaritudini est: ita ubi animus est est se uti tis. voluptariae sotu adulationis aegrescit,& rurium correptionis temperatur amaritudinea J Commiscuit ergo. C i . E e insigni-

460쪽

insigniter Apostolus sortitudinemctionis, cum suauitate: Consert hac ex causa eundem Apostoliun S. Grego-a hom.11 rius η cum perito Medico, qui simul sa in Ezech. nas partes ad . unctas leniter palpat ι simul ferro traijcit malenaffectum & sanie scatens membrum us Insigniter quoque idem S. Grego'. rius, adducto principum Apostolorum exemplo philosophatur in rem nostra, scribens ad Patriarchas, orientales ..b Ctim me finquit' ad considerandum h lib. i: confero qualis in humilitate, qualisque epit'. 4. Rector esse debeat districtionissa perpe-β quoniam nece ite est ut bc ne agenti . bus sit per humilitatem socius, de contra delinquentium vitia per zelum iustitue erectus: quatenus & bonis in nullo se praeserat, & cum Prauorum culpa exigit, psoratus sui Potestatem agnois.seat s ut & honore suspenso . sequalem, se subditis bene viventibus leputet ,

contra peruersorum culpas ex zelo ristitiae excrescat. Hinc est namque quod Petrus Auctore Deo finctae Ecclesiae principatum teneno, a bene agent

- - Cornelio

SEARCH

MENU NAVIGATION