De bono regimine humano ad diuinum suaue simul ac forte, per mixturam lenitatis & accurationis exigendo. Dissertatio P. Theophili Raynaudi ex S. I. commonitorium ut sit moderatio quod dicitur, & agger aduersùs ictum fluuij

발행: 1648년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

a Sectio I. Punctum III

ad obedientiam instituuntur, dc assue. fiunt. Porro alios quidem per Omnia obseruare conuenit, quos nimirum illa

opinio quod putant se latere dum id

moliuntur, tanquam sapientiores inflauerit aliorum vero nonnullae fiunt actiones vitiosae, quas etia dissimulare oporteat, ne ad indolentiam irritentur, tandemque per omnia tales evadant qui nulla ratione in officio queant contineri, quippe qui pudorem ac verecundia, maximum illud obedientiae 'remedium detriuerint atque absterserint. Praeterea etiam irasci nonnullis in speciem oportet, quamuis reuera iratino simus;&negligere aliqua, tametsi non negligamus. Et alios quidem, moderatione di aequitate animi sanare, alios veto separatione; dc alios quidem timere, ab

alijs autem vinci quoque videri, quibus videlicet hoc expedit. Cum igitur tot eamque multiplicia sint genera,& morborum de auxiliorum, neque omnes ijsidem cedant sed etiam contra , ad deteriora nonnunquam peccata admittenda irritentur, quis quaeso aut omni ascires

62쪽

Vnde Sarai regiminis d cultates. 4s scire aut huic tanto muneri par esse queat.nisi diuinus spiritus animu ipsius illustrariis Sed quia impertu sibi probe:

Conuenire existimant, ideo tantum sumunt audaciae; neque eius difficultatem muneris apud animum perpendentes, neque vocem Domini audientes, quae adeo durum negotium esse demonstrae ut quis bene ei praesit , ut etiam dubitabunda oratione usus fuerit, dicensit quis putas est fidelis seristis dc prudens, que constituet Dominus super familia sua , ut det illis demensum 33 Hanc S. Isidori disputationem Ritherusius interpres ad

Episcopatum gratis restrinXit, contra ias fidem Graeci contextus,in qua ea restri ctio non Comparet. Itaque primum

illud caput originis difficultatum sacrae cuiusuis pr.esemirae, sufficienter est illustratum .

a iam veris summum nitorem , ad eximiam sanctimoniam quam in rect re animorum poscebat Nazianzenus, seque deposcunt patres omnes, & optime s. Gregorius. Nec immerito . Ridiculum enim, imo luctuosum est, eum

63쪽

.a Semo I. Punctam III. qui interius omni spurcitia sordeat det

quantumuis exterius alborem praeserat ac nitorem, intuS tamen putentibus cadauerti in reliqui)s faedescateat, ad aliorum purgationem accingi, quod profitentur,rectoreS quilibet animorum. Ista. igitur attente recogitan SNazianzenus, cum ad animorum rectionem abripea erat. . ni'. ret tir,suspiranS aiebat. Hςc medullas Iaa, etiam meas cliquant, & carnes conficiunt , nec me audacem esse sinunt, ac sublata facie incedere . Haec animum meum deijciunt,& mentem contrahut,& linguae vinculum inijciunt, faciuntq. Vt non depraesectura , nec de corrigendis, & gubernandis alijs cogitem, id

quod exuberantis cuiusdam facultatis est sed quomodo ipse venientem iram effugere , atque a viti rubigine non nihil meipsum abstrahere primum queam: purgarique priuS deinde purgare, pientia instrui, atque ita demum alios instruere, lux fieri, & alios illuminare , ad Deum appropinquare, & alios adducere, sanctifidari & postea sanctifi- Care, cum manibuS ducere, cum prudentia

64쪽

Vnde Sacri regiminis i cultates. 4 sdentia consilium dare. Ja Non dissiteor, dissicultates rectionis animarum, quas timorem sibi secisse assirmat Theologus, peridonea S ex aliquo capite esse, & sublimi illo ingenio

dignas . Videtur tamen aut remotiores

esse,aut adiacere potiuβ negotio de quo agimus, quam ad illius penetralia, &quasi viscera pertinere. Dispolitio nam que illa rectoris,ita se gerenti S ut iuXta is Tertullianum dicta factis deficientibus non erubescant, quantumque verbis, &oratione aedificat, tantum mala vitae conHrmatione minime euertat, aliquid est mere adiunctum muneri praefecti: de Cum extrinsecus plane se habeat ad re ctione, potest ea quavis desit lad pertui hare, vat ignoratione eorum qui reguntur, vel eorundem virtute, bonum ciba

de Qrdenti paropside no dedignata, vel

arterectoris probra sua callide tegetis,aceo externo probitatis tectorio obducentis internum vitium , Vt non prodatur , nec in visum hominum incurrat. Iam vero varietas illa quae cernitur in materia rectioni obiecta ue in animis inquam

circa

65쪽

is Sectio I. Punctum III. circa quos occupanda est rectoris industria, ad inserendam eis culturam 3 tametsi radix est ac regula obiectiva ad quam necesse est uniuersam rectionem admetirisad ipsam tamen rectionem ,

mrmaliter ut loquuntur ac constitutive non pertinet, 4 Quare ea potius difficultas in hoc negotio habenda est proxima,imo intima , quae ex primari3s bonae rectionis dotibus, suauitate & efficacitate rite teperatis & apte coniunctis ducitur: Sine illis namque rite nexis ornamentiS , tantum abest ut bona esse, ut potius ne consistere quidem rectio possit. At in is

eo nexu suauitatis simul & essicacitatis, summa plane est dissicultas, quam qui

Pervincere & superare potuerit, nae ille dignus rectoris munere ac nomine haberi debeat. Hoc esse sundamentum totius pacis ac persectionis quae potest 3 p r 3 ix ε religiosae familiae obtin pere,&praesidem qui hanc industriam sit nactus, omne reli . per- punctum serre, Ioannes Gerso , egregie desam conia admonuit. Nec dubito,quin hanc ma taxr. Σime ob causam, summum quoddam, donum

66쪽

Vnde Sarei regiminis di cultates. donum soli sapienti obtingens, iit bona α idonea rectio , quod de sentetia Asce- earum peritissimoru uniuersae aravpti pronunciauit Cassianus. ' Eodemque a l. x respexisse puto , qui dixerunt, regendi innit. C p 3. animas peritiam. esse artem artium &scientiarum scietiam, quod habent printer S. Gregorium Magnum supra adductum. Gregorius Na Zianzenus , b ac b in apol. Chrysostomus , ς & Nilus, 4 atque e hom. Is Gebertus .e Vere enim praecipua dissi- i': C r

cultas rectionis animorum , In hac tua' e epis ώ.

uitatis & essicacitatis conῆciatione reperitur: & qui vim sic temperatam adhibere norunt, ij demum utile S, ac eo quod praeserunt rectorum nomine digni, A deprehenduntur,& sunt reipsa s E contrario, non pauci animarum praesecti, dum alterutri duntax t e praedictis rectionis dotibus, suauitati inqua vel essicacitati addicunt operam, repre hensioni patent e ac coenebiorum bono statui &religiota vitae cladem inserunt, . quae viX Vnquam nisi ex regiminis inordinatione derivatur . ut ratiocinatur ' ' regis. S Gregorius, i &Plenius infra aperiam.

Quidam

67쪽

g Sectio I. Punctum III. Quidam ergo melliti adeo ac suaves sunt, Vt omnia prolabi ac pessiunim prouidi sinant: Sive enim benigni

ac mites audire assectant , siue ex naturae mollitie absque sorti & masculo animo langueant, eosdem se erga praefractos & contumaces, ac erga honos dc tractabiles exhibent , i hoc est lenes & cerem: Vnde efferatio existit eorum quos fortitudo rectionis contundere, &ad fanam mentem reducere potuisset. Efferationem autem in dies auctiorem , perbrevi status communis perturbatio , & cum subordinationis debitae clade, boni cuiusuis euersio consequitur .

Vix dici potest, quantam elumbis illa

& enervis procuratio concreditae praesectulae inserat perniciem, quantumque laxamentis aperiat ostium . Alij dum iaemcaciam solam spectant, & suauitatem 1 usto sortiores abijciunt, breui perturbant',& euertunt omnia,proque ani morum rectoribus, in procustas, & rupices petronesiue degenerant. Audi eosa opust. 21. graphice expingentem Petru Damiani,

ς-p at a dum novellima Abbatem in quo sero haec

68쪽

Vnde Sacri regiminis di cultares: 49 haec dominatiua impotentia prodi solet apertius, verbis illis repraesentat . Ipso die quo in praelatione constituitur, praesidentisque induit speciem,ita dominatis exprimit maiestatem it ut non nupet

electum, sed natum dicas Abbatem , α Fit repente seuerus in vultu, imperiosus in voce, ad corripiendum acer , ad iudicandum promptus. Ipse si offenderit, iam omnino satisfactionis est ignarus: dedignatur accumbere , nisi in octog na sella, ita praeparata , ac si senatoria curulis in curia . Pro suae voluntatis arbitrio,haec praecipit fieri, illa contestatorie interdicit, ligat, soluit, amouet, remouet: & in ijs omnibus nequaquam

a nobis senioribus,consilium quaerit,sed sibi ipsi sufficiens, velut propriae potestatis iura disponit. Devotis quidem, &subditis pollicetur gratiam, repugnanti bus autem Phalarica spirat animaduersione vindiistam : ut potius videatur in praesectorijs fascibus agere, quam Ecclesiasties humanitatis officio deseruire.

Nauseant fauces eius communia nobiscum alimenta percipere 3 necesse est D coquis

69쪽

so Sectio I. Punctum III.

Coquis plura atque diuersa uni ventri edulia praeparare. Nam grossiis cibus qui ex communi fratrum lebete depromitur, indignum pituitae teneri &delicatissimi hominis iudicatur . Nuperegressus dormitorium . quiescere nota

potest, nisi secretu, & singulare habeat cubiculum. Licet iuuenculus, licet Ualidus corpore; nescit incedere, si desit baculus quo se debeat sustentare. In his itaque & alijs pluribus, quae persequi longum esset, ita subito magister efficitur , ut in tota praesidendi regula , vel usantiquus quidam Pater, nihilo offendere se videatur. Quam docte, quam imperiose, nouit cuncta velut quadam maiestatis auctoritate praecipere , qu diutissime subditus nunqua sapuit suis Praeceptoribus obedire 3J6 Delinquunt ergo, qui vel sola suauitate, vel solae vicacitate ornandam censent praefecturam animorum. Viri

grauius & perniciosius, aegre diiudices , nec ad dum interest scire,dummodo Constet, utrinq. magnum rectioni pro brum . maynum subditis damnum in ferri .

70쪽

sarei regiminis in cultates. nferri. S.Gregorius' ab utrisque talibus rectoribus abesse Spiritum Sanctum , pdo a

grauiter contestatur, his praeter CCetera. monit. I Nonnunquam mansueti, quando prae- in x

sunt, vicinum, & quasi iuxta positum torporem desidiae patiuntur. Et plerumque nimia resolutione lenitatis, ultra quam necesse est vigorem districtionis

emolliunt. At antea iracundi, cum regiminum loca percipiunt, quo impellente ira in mentis vesaniam deuoluuntur,eo etiam subditorum vitaim, dissipata quietis tranquillitate confundunt . Quos cum furor agit in praecep S , ignorant quidquid irati iaciunt, ignorant quidquid patiuntur irati a semetipsis .

Nonnunquam,quod est grauius,irae suae stimulum,iustitiae zelum putant. Et cavitium, virtus creditur, sine metu culpa cumulatur, Saepe ergo mansueti dissolutionis torpescunt taedio. Saeph iracundi rectitudinis falluntur Zelo. Illorum itaque virtuti, vitium latenter adiungitur: his autem suum vitium, quasi virtus seruens videtur. Admonendi sunt

igitur illi,ut sugiant quod iuxta ipλs est, D a isti

SEARCH

MENU NAVIGATION