De bono regimine humano ad diuinum suaue simul ac forte, per mixturam lenitatis & accurationis exigendo. Dissertatio P. Theophili Raynaudi ex S. I. commonitorium ut sit moderatio quod dicitur, & agger aduersùs ictum fluuij

발행: 1648년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

ηΣ Sectio I. Punctum III.

isti quod in ipsis est. Attendant illi quoano habent,discernantisti quod habent Amplectantur mansiueti siollicitudin

damnent iracundi perturbatione Admonendi sunt mansiueti, ut habereta etiam aemuIationem iustitiae audeant. Admonendi sitnt iracundi , ut aemulationi, quam se habere existimant,mansuetudinem subiungant. Idcirco namque Spiritus Sanctus in CoIumba, & inagne monstratur quia videlicet omnes quos implet, & Columbae simplicitato mansiuetos, & igne ardentes zeli exhia het. Nequaquam ergo Sancto Spiritu plenus est, qui aut in tranquillitate

mansiuetudinis, feruorem aemulationis deserit; aut rursum in aemulationis ardore, virtutem mansitetudinis amittit.a

72쪽

Optimum medium aduersus disscultates propositas , aemulatio diuina

rectionis , suauis simul,

facis.1 Erissimh constitutum est, no alio magis ex capite pertur

hari praesecturam sacram, quam eX eo quod no concurrant in eam duo illa veluti attributa,suauitatis ac efficacitatis, quorum admixtione Optime e contratio ac felicissime cessura sit rectio. Ea vero mixtura, in diuina gubernatione. quippe persectissima, apertissime cerni tur . Quare nulla ratione aptius mein Iliisue consuli possit humano regimini, quam si ad diuinum conformetur. Qua porro aliam luculentiore ac persectiore ideam praefigere sibi possit humana rectio, quam diuinam 2 Nam humana quidem omnia, quantumuis plena atque persecta appareant,nunquam prCr- carent naeuo,sed rectio maxime. Vir- . . t D a tus

73쪽

s Sectio I. Punctum Irisus quaecumq. nostra , iuxta Philonemhbes 'ς nunqua reAlpes', sed semper clau- mutat. dicat, quo homo ille ingenio supra modum allegorico, Iacobi post luctam cum Angelo claudicationem accommodat. Solae diuinae persectiones, plenae ac perfectae sunt, & nullis desectibus sordent. ib va ii, Alibi h virtutes quaS vis nostras,stini nisisti,' is no nom ne docet; idcirco quod, lnatue sicut sexus sminininus prae virili est val- Theol.d. mancus 3c imperfectus, ita virtutes, β R ' ' & perfectiones quaecumq.nostrates,prς diuinis plenis ac persectis, sint admodudeficientes ac infirmae. Concinitqu νς 'pi Cyrillus Alexandrinus, ς rationem ve-δ'P-ςη' stigans cur Deus in lege Mosis Blasibi lprimogenita masculina vellet sacra fieri. non item Aeminina. Rationem enim huius praecepti inde petit, quod quae masculina sunt, diuinas perfectiones redoleant , & ad eas accedant propius. a Cum igitur quaecumque virtutes nostrates, foemininae sint appellationis, imperfectionem prosecto suam, vel ipso nomine praei uut, nec ulli ad imitanda proponi lecure OOsiunt, ob adiu nctu tria' des

74쪽

Aemulanda Dei rectio . s ς desectum . Praeterquam quod ubi uis ianobis persectioni ac bono vnius generis,

probra & mala alterius rationis semper comitantur, ita ut confirmet S.Chrysostomus, ε sicut nemo hic est inter nos a homil. adeo peruersus,quin aliqua honestatis, Li' & probitatis particula in eo micet; itae neminem reperiri adeo perfectum ac nitentem, quin alicunde deformetur ac sordeat. Nihil igitur facilius, quam ut cui propositum est imitatione exprimere virtutem ac persectionem quae inhumano quopiam exemplari deprelae ditur; cum persectione, in quam sertur, impersectionem quoque ad se trahat, de eces simul cum vino ebibat: quod improvide plerosque secisse legimus,qui in ijs quos imitatione exprimendos dele- erant, quae Vere aversanda &improanda suerant, sunt imitati. Eiusmodi est, quod Plutarchus de nonnullis Re- s. gibus narrat :b qui ad Alexandri Ma- tho. in 'gni normam fingentes sese, cum alia iaeo non probanda, tum nominatim abis surdam colli obtorsionem , & indecore elatam vocem aemulabantur. Nu

75쪽

Sectio I. Puncnm Igquam ab huiusmodi periculo immunis

est, qui hominem suscepit imitatione exprimendum . At is qui in Deum dirigit oculum, rubrica utitur infal-

ribili . a s Itaque impossibile est aptiorem

ac persectiorem humanae rectionis idea Proponere,quam diuinamsnec alia me lius ratione sapiens rector numeroS Omnes explebis muneris sui, quam si Dei Optimi Μaximi aemulum se in regendo praestet, ut quemadmodum humana potestas gubernatiua,stillicidium est diuinae illius plenissimae & abundanti sist-mae potestatis cui Omnia subiacent, itae humana gubernatio ad diuinam conformata , duas illas praecelletissimas gubernationis diuinae dotes complectatur, di in se ipse repraesentet, suauitatem aCefficacitatem. Ad huius rei illustrationem persectam, operae Pretium est de utraque illa rectionis preterogativa seorsim agere,& quantum in diuina gubernatione micet, animaduertere . Inde

ad utriusque copulationem fiet progreLsus, dc quanto rure Deum hac in parte

76쪽

suauitas diuina rectionis. spexprimere obstringatur fidelis quilibet, ac prudens animorum prauectus, doemonstrabitur nullo negotio.

De eurimenda moderatoribus ,suavi tate Dei in regendo. Vt eclutem herbaru satura oleo acetoque condiri necesse est , pra missa olei affusione, ad meliore , c exquisitiorem mixturam: Ita

quandoquidem iuxta proximε constituta , optimam rectionis humanae sormam, ex oleosas ut ita dicam) suauitate ; & veluti aciditate fortitudinis, in diuina rectione commixtis, repetere consilium est; ab expositione, dc debita expressione suauitatis di- idnae rectioiam, auspicabor. ΡUN-

77쪽

Sigillatim , de diuina rectionis

Damitate. 1 IGILL ATIM inquam,

a S et qui dς suauitate prout

fortitudini admista,postea seorsim erit disserendum Rectionem Dei lenissimam ac suauissima nI , manifeste ferunt illa de diuina sapientia cuncta regente, R ponit omnia suauiter. Hoc quid sit, non postum melius expo-b homil. nere,quam verbis Hugonis Victorini, bEi. stis qui in puerba sic philosophatur. Ni finem. hil excipitur a suauitate eius , omni disponit suaviter. Quae omnia ρ praua& recta, bona, dc mala, obnoxia, & ad , uersa . Omnia disponit suaviter : non solum bona,sed etiam m alat non sol una recta, sed etiam praua et non solum obnoxia, sed etiam aduersa. Omnia disponit suaviter. Q utin suaviter ρ Vultis scire quam suauiter disponit omnia , sine violentia aduersa subiicit: sine tumultuatione,praua girigit,& in pacatis

78쪽

sua uitas diuinae rectionis. s s simo regno suo quod iustitia intus tenet, mala quoque , & aduersantium vitiorumotus, sine coactione,secreto Ordine , sapientissimaque dispositione seruire facit. Tam suauiter enim omnia,etiam non suauia disponit,ut omnia quae contra eius voluntatem se erigunt, neque potenter extinguat ut nihil sint, neque violenter compellat, ut nihil possint: sed esse sinens,& posse annuens, currentia contra sitiam voluntatem manifeste permittit,& occulte conducit, ad implenda suam voluntatem , & cum mali volunt illa contra ipsam, sine ipsa volunt 3 cum autem possunt quod volunt, ab ipse possunt: cu vero faciunt quod postunt;

putant quidem in volunt lacere se quod ipsa no vult tamen & no aliud faciunt, nec facere queunt quam quod ipsa vult. Manifeste enim permittuntur, & occulte conducuntur,& suauiter disponutur:& pertingit usque ad eos sapientia ita sortiter, ut ipsos ad suam dispositionem restringat: &disponit suaviter, ne eos

ipsos contra eorum voluntatem com-

Dellat, sed & si quando exterius violea'

tiam

79쪽

εo Sectio II. Punctum I. tiam prauis voluntatibus adhibendis, siue plectendis adhibet, nunquam tamesuauitate suae dispositionis deserit: quia in se tranquilla permanens, Unde aduersiantium pacem male quietam turinhat, inde regnum Iustitiae suae solidius ad pacem componit. Propterea ergo pertingit a fine usque ad finem sortirer, α disponit omnia suauiter. J En quantus sapor diuinae in regendo suavitatis , paucis illis verbis Sapientis quae retuli,

contineatur.

a eap., α Rhuβ in eodem libro locus pia ne insignis,de diuinae rectionis mollitudine ac suauitate. Sic enim Deum affatur A utor. Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate iudicas, O cum magna reuerentia disponis nos. Subefit enim tibi , cum volueris, po e. Non existimo essemel vllu Hymettium, sapidius aut dulcius . Quantum enim est,ut Deus maiestatis & Rex gloriar,eo demittat sese, ut opificium suum & uuidem despicatissimum, tractare velit reuerenteri Non

aequo, Verborum ab ipso Spiritu Sancto dictatorum,emphasin .m ulto plus enim

80쪽

Suauitas diuinae rectionis. 6 est, quod habet sapiens diuinitus afflatus , Deum nos cum magna reuerentia disponere. Et quidem ut hominem Deus reuereri se profiteatur , creator creaturam,tantus opifex vile lutum, mirabile sane est, ac tale ut in stuporem vertere aequum aestimatorem possit . Quo ergo se vertet,si aduertat,non qua

licunque reuerentia,sed magna, disponi hominem a Deo, cui subest, cum volu rit, posse;hoc est,qui omnipotentissimus es , ac cu libebit, abripiet Quo placuerit

creatam voluntatem st

a Expressam symbolo sibili aurae ta-nuis diuina hanc regendi & agendi rationem , legere licet 3. Reg. is . Ibi Elias itissus ab Angelo,prodire e spelunca ilia. qua latebat, stans in monte, percipit spiritum grandem & sortem, subuertente

montes & conterentem petras prae vehementia . Et non in eo vehementi spiritu Dominus, neque in ea quam spiritus ille , concivit commotione. Obiemis est postea Eliς ignis vorans.Sed neque in igne Dominus. Tandem subsecuta tertio est,species sibili aurae tenuis

SEARCH

MENU NAVIGATION