Amphitheatrum æternæ prouidentiæ diuinomagicum. Christianophysicum, nec non astrologocatholicum. Aduersus veteres philosophos, atheos, Epicureos, Peripateticos, and Stoicos. Autore Iulio Cæsare Vanino, ...

발행: 1615년

분량: 375페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

I2 AMPHIT. PROVID. AETERNA,

illa est. Deus,ctii nihil futuram est, non prae videt sed videt simplicissime quod est pn sens.at ominia praesentia. Prouidentiam sane definire non possumtis: Mesarcitius sic potis. Vis Dei praesens sibi semper, caetera omnia antecedens. quam simplax est, & una, atque iccirco im mutabilis , quia si antecedit semper alia,non mutatur ab illis,sed mutat:si est sibi ipsi praesens,l simplex, non mutatur intus a se ipso. hinc etia intelligimus 3c si1btilissimE:Deum in id,quod holi est, suae prouidentiae anticipatione agere posse, Ut in ipsa creatione, cui terminus a quo nullus cum sit, subiectum sebest nullum. egit ergo Dei prouidentia in

non en quando fecit,ut sitens. ι .

EXERCITATIO IIII

Progat Dei prouidentiam a creatione mundi.

mndus proculdubio non est a se ipso

oductiis, quod enim est a se, semper existit, & nunquam incepit, nam quod Cinpit,aliquando non fuit. productus igitur a se non est:quippe produinim antecelli debet a

producente multominus est ab alio mundo procreatus, nani quaererem,an hic alter inet altero,d alius ab alto,quare daretur processias

32쪽

cessus in infinitum. necesse est igitur, ut cuncta producta sint ab aliqua causa , non Corporea, huiusce namque actio praesupponit subicctum,in quo recipiatur .ante orbem vero subiectum supponitur nullum, Cum ipsum sit omnium primum. a causa igitur incorporea, NI per Consequens peripateticu intelligente nam ex Arist omnis substantia incorporea necessario es: intelligens in hanc autem inCOrpoream, intelligentemque substantiam orbis essem icem, Deum communi nomine nuncupamus. tunc siC infero.

mundus productiis est a Deo substantia in telligente Dei igitur prouidentiς subiicitur. consecutio probatur, quia intellectio prouidentiae opus est. e Huic argumento respondeim aduersarhadob varie,ambigue,& per plexe,Vt Vertiginis spiritu agitati,vel labyrinthis & maeadris nescio quibus seducti a mete esse videantur. Primo docent, falso a nobis asseri, mundum a Deo Creatum, cum potius genitus sit iuxta Platonis sententiam in Timaeo.at quo

modo sinquit Iulius Caesar) genitus ab in

finito finitus esti aut quomodo composituS, materialis, subditus accidentibus pei partes corruptibilis, dc magna ex parte in potentia,

M sibi ipsi aequivocus ab actu purissimo,sim- . plicissi

33쪽

I 'AMPHIT. PROVID. AETER Nn.

plicissimo ξ potest ne haec seboles illius dici

patrisὶ haec Platonis inscitiataquam ex propheticis libris de Filio Dei vaticinantibus male ab ipso cointellectis dediicta, veniam tunc Vmbrarum temporis naeruisset,nisi generationem a diuersis substantiis, inter quas nulla esset proportio contra totius philo phiae consensionem fingere ausus esset. deinde pessimam, & inexcusabilem secutus est eoru opinionem, qui Chaos rerum principium arbitrabantur, quare in Timaeo docuit mundum per separationem genitit,modo,quo explicat Ouid.l. I .Mctamorph. Hanc Dem,stmelior istem mitura diremit, Nam carti terras terris abscidit undas,

Et liquiis fisso screuit ab aethere rium,

si Hsquam euoluat, caecoque exemit aceruo,

Dissociata locis concordi pace ligauit. Rationi quidem e diametro pugnans ses

tentia, nam Vt infinita alia pr. etermittam, quaero a Platonicis, mare ab initio fuerit nudulce,an salsum. non dulce, quia ut sic temporis successu factum esset salsum, cumque salsugo temporis accesse incrementum es sumat, consequens fieret in dies magis cu

dere salsum. quod falsissimum cst. neque enim nunc salsius quain olim fuit. nec ab initio

34쪽

initio fuit salsum, quia hoc mixtione duntaxat fit. per hos autem philosophos nullum fuit mare,terra,S aqua permixtummon igitur factum filii mare per separationem. itaque neque mundus. Secundo respondent ex Aristotelis pla, cito,niundum esse aeternum. at contra, nam

vel habet effect orem,vel non. si concedatur primum, ergo mundus non est aeternus, nullum enim quod faistum est cum effecto- .re suo coaevum est. quare hac ratione non

esset faetim , nunquam igitur factum, si aliquando factum non est. si detur secun- dum , sequitur mundum semper a se ipso disse. ridiculum autem cst, finitum quippiam esse omnium cntium primum. sanhfiniri est aliquid pati: patiens autem qui, dam posterius est alio quopiam. nullum igitur finitum primum. at mundus cst quid finitum, ut patet ; non igitur ab aeter no fuit a se ipso. Algazel consimili modo

argumentatus est aduersias Auermem : si mundus est finitus, non habet potestatem nisi finitam. ergo & corruptibilis. quare habuit initium. cui argumento ut satisfa Ceret Averrois, maximis se intricare dissicultatibus colaus est. respondet enim sic,

35쪽

quem modumόn co est etiam perpetua priuatio quietis, quia perpetuus inest habitus mouendi, sicuti declaratur in duodecimo primae philosophiae. Remanet igitur Alga-etelis argumentum, quod a Philopono accepi integrum, ac validum,sic. Ccesum est fio nitum,ergo no a se. igitur habet principium. Addam Aristotelem ipsum in secundo de Generat.in primo de Coelo,& alibi agnoscere Deum mundi causam efficientem. ergo S per Aristotelis principia,mundus aeternus non est.omne namque quod fit,sua cificiei te causa posterius cst. sed subtilius rem pendamus nos, qui primis Philosophiae s cris initiati, in Averrois verba iurare coacti sumus a Ioanne Bacconio Anglo Carmclutino , Averroistinim Principe meriti imo, olim praeceptore nostro. Averrois igitur in primo de Coelo Aristotelis mentem sic.cχ-plicat.Non dicit, inquit, non csse generabubile simpliciter: sed hoc modo,quem vulgo dicimus: quippe & e contrario, SI subiecto praeexistente. Nam qui putant Coelum esse primam causam, dicunt esse non generabile simpliciter. At non sic ij, qui dicunt ipsum

esse creatu a prima eausa. Ad hunc modum ille. Igitur vult apud Aristotelem esse creatum a prima causa: quem ait, non negare in

36쪽

eo generationem:sed nostratem hanc gene rationem,quae fit & in subiecto, & e contrario. id aliud diceret Christianus ξ etenim hac ratione e nihilo factum esse intellexit. nam quod est generatum,neque generatum est a contrario, neque in subiecto: necesse est,e nihilo generatum esse. hoc autem non nisi ab infinito fieri potest. ergo a Deo. solus enim infinitus est.ergo Deus effector mundi etiam apud Aristotelem. Quod vero ingerunt argumentum quasi inuichum,futurum fuisse, ut mutatione assiceretur Deus , si postquam 'on fecisset, s Ceret mundam , nullius est roboris, nam ex Aristotele in primo de Anima, si faber cum aedificat,non alteratur, qui tamen habet potentiam primam, dc secundam cum actu Coiunctam,quatominus Deus, qui aetiis est eius enim velle actio est, explico. mutatiosequitur ex nouitate, sed nihil est noui Deo in Creatione mundi, nec mutationis igitur. minor probatur, quia Deus est omnia, Momnia ei sunt in actu, quae nobis videntur in potentia, &quae nobis fuerunt noua, illi semper fuerunt: quare mundus ei non fuit in potentia antequam fieret, quia existentia mundi,quae nunc est semper apud Deum in in iit.

Dicer

37쪽

Dices, nihil igitur noui creauit Deus, cum orbem produxit in tempore. Respondent nostrates Theologi, rem habere essentiam, & existentiam. igitur in Creatione rebus,quar habebant cilentiam in mente diuina, addita est existentia. at falsissimum est, quia Deus nihil creasPt nisi accidens, nempe ipsam existentiam, quae essentiae accidens es . nihil sane addit cilekliae,quod eam faciat non essentiam, aut plus quam essentiam. hoc autem aduersatur definitioni creationis , est cnim constitiitio substantiae ex nihilo: quod si existentia est diuersa substatia ab csentia, iam essent duae substantiae.si accidens, Deus accidens creasset. si est eadem, nihil creassci. Averrois scitatorcs ex Aristotele unam putant. Diccndum igitur nobis cst, non esse a Deo additam existentiam essentiae, quae erat in men' te sua, ad hunc enim modum non creastat ex nihilo, sed ex se tanquam C InatCria,

quod est impium. sed prompsit formas

nouas , illis similes , non univocas simpliciter, sed analogas, quae non erant nisi in

eius Voluntate. quas fecit Ut existerent nouo modo contingenti: quare mutationζmronimus tinoem in subsistenti.

38쪽

Tertio respondent ex crassa Democritii Epicuri imaginatione, res omnes productas esse non ab aliqua mente, sed a fortuit

at0morum,seu minimorum corpusculorum concursione: sed sontrarin casum namque omnia si referas, ordinem tollis. at ordinem

in coelestibus & mirum, dc constantem esse manifestissimo constat experimento, quan- oquidem solares eclypses multo ante ab Astronomis praedicuntur. Quetutam responsionem desumunt e Alexandro, & Eudemo, Deum gubernare mundum,non tamen effecisse mundum. Ati, non fecit, ergo ab alio factum accepit vel mutuo, vel comodato, Vel vi vel emptione, vel deposito,vel Iocato, vel legitima successione,vel in vacuam venit possessionem, vel iussu tanquam minister, aut seruus a Iudice, vel ab hero quae omnia cum nugae sinr, non est asserendum mundum per se existere,aut Actitisse olim,priusquam a Deo regeretur. Vltimo respondent, Deum haec omnia creassh, sumniaque prouidentia disposuisse. Caeret , producta hac uniuersitate rerum, atque perfecta,ter strium curam a se remouisse, M ablegasse. Hem Z quid audio λ laborem forte,ac defatigationis molestias euitas Deus, aut aliis occupatus negotiis, partem

rerum

39쪽

EXERCITATIO QTARTA. 2 iterum reliquit, quia totu obire non poteratim xegimine res indigent duntaxat ut fiant; non ut effectae conseruentur ridiculuminehercle dictum.missum igitur faciamus

EXERCITATIO V.

Abbat Numinis prouidentiam ex motu Coelorum. Elestium corporum motus cum a naturali ipsorum inclinatione non sit, ex diuina erit ordinatione. atqui illorum motiones ad horum inferiorum regimen ordinantur. inferiora igitur diuinae ordin tioni,ac prouidentiae subiiciuntur: nam pro-

ter quod unum quodque tale, & illud magis , ut dicitur in auth. multo magis. C. de

Hieronymus Cardanus vir in literis tanius,M virtutis adeis spectatae, ut perpauca cidefuerint ad persectam scientiarii omnium eruditionem, in libr. II. de subtilit. cap. de Artibus sol ros . existimat falsam esse maiore propositione. quia sequeretur esse in natura corpus aliquod immobile naturaliter. At petita venia a subtilissimoviro,Coelos naturali motu non moueri demonstro. quod mouetur, mouetur Vt quiescat, non potest autem quiescere nisi in suo loco: non igitur

40쪽

mouebitur a suo loco, si propter eius adeptionem moturn iam est: si igitur Coeli pars mouetur puro motu naturali,in silo loco noest. M si est in suo loco, non mouebitur. at mouetur, ergo non est in suo loco.at in suo loco omnes sinat Cortapartes, quare n5 mO-

uerentur, Ut proprium locum occuparent. necesse est igitur alio moueri motu, quam puro motu naturali.

Ponatur Coeli pars in A. in quo si non quieς cit, non is est eius locus. ergo sit B. at in eo non quiescit. neque enim in C. sed it ad D. in quo necessario quiescet. non enim ibit ad A. unde discessit. appeteret enim Α. at non appetit,Vnde discessit. Praeterea si omnes partes sunt in loco. sunt autem, quia to-

SEARCH

MENU NAVIGATION