Amphitheatrum æternæ prouidentiæ diuinomagicum. Christianophysicum, nec non astrologocatholicum. Aduersus veteres philosophos, atheos, Epicureos, Peripateticos, and Stoicos. Autore Iulio Cæsare Vanino, ...

발행: 1615년

분량: 375페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

EXERCITATIO XL I X. 4 32 I

leuissimam obiicere pomini ratiunculam: voluntas diuina cum sit potentior quam humana & efficacior, praestare facillime potest quaecumque & nostra exequi voluntas valet. At ista potest in A tempore facere unum, & pro eodem A facere oppositum diuisiue tamen. Ergo tanto magis illa suprema & eminentissima Voluntas. Respondeo, maiorem veram csic respectu illarum actionum, quas nostra Voluntas ex sua persectione exercet, non ex imperfectione, nam voluntas nostra potest peccare,

diuina non potest:modb ad minore.Sed volutas humana potest in A.tepore facere:Vnuin eodem A.tempore facere oppositum, diuisiue tamen, utpote propter suam imperfectionem, quia Variabilis est, quare non CXL.

stens determinata potest determinari , dc determinata ad / unum potest det minari ad alterum. Ad conclus. Ergocidem potest efficere diuina voluntas. Negatur ; Omnis enim impe sectio a Deo remouenda quam longissime est. Dices, potest nostra voluntas pro A. instanti producere B. effectum, & eius oppositum,sed ad huc actum voluntatis,sc. ad producendum B.& eius oppositum, in eoden , instanti Deus concurrix , er si nostra Vo- voluntas

342쪽

ΑMPHIT. PROVID. AETERNAE,

luntas sic operando variatur, variabitur & Deus, qui actiones nostras sua concursione

concomitaturi

Respondeo: Deum Concurrere ad actus nostrae voluntatis, harum tamen fictionum determinationem non esse ex Deo, sed ex nostra voluntate, quam liberam esse voluit. Vnde si Iudas peccauit in A. tempore, non

ideo peccauit,quia Deus, sed quia ipsius Ilis

dae voluntas sic determinauit. Cum ergo non ex parte Dei, sed nostrae voluntatis se teneat determinatio, ex parte . eiusdem procedet variatio, haec enim ex dorerminatione oritur.

Nostra autem sententia asserens Deum . non posse pro eodem tempore producere Unum,& eius oppositum, intelligitur prout in nostrae conclusionis initio diximus) de his quorum Deus est caiisa totalis, & immediata, vel est causa determinationis,ira quod illa lagentia non determinentur ex se, sed ex natura,velut sunt actus n5 prouenientes a voluntate, M sic argumentum aduersus nos

Dico rcrtio,Deus ratione suae determina

tionis ineuitabiliter & de necessitate agit prout secum ipse constituit &: deci euit, quia immutabilia si ini Dei decreta, Ego Deus or

343쪽

Ex ERCITATIO XLI x. 32 et

legitur in sacra pagina. Obiicitur ι si Deus sic de necessitate age

Tet,mundum non initiasset. Respondeo negando illatum, nam Deus Ineuitabiliter,& de necessitate mundum initiauit, quia illius Creationem pro tali instanti ab aeterno decreuit, unde sequitur oppostum,& non propositVm,quoniam ex quo sic destinauit, non potuit ab aeterno orbem producere, Idcirco licet supposita determinatione necessarium fuerit mundum pro tali instanti exordiri,no tamen quocunque tempore, dentatuit enim ab aeterno illum pro-Creare,non tamen pro aeterno, sed de novo,& pro nouo Non igitur Deus de necessitate

absolue egit,agit, & aget, sed pro tempore

an quo determinauit ab aeterno agere.

Dices, si Deus de necessitate produxit

mundum pro instanti A. quoniam in eodem anstanti decreuit ab aeterno. Ergo falsum erit commune axioma Theologorum processio nem uniuersi quae est ad extra, contingen' rem esse. DRespondeo commune hoc Theologorum placitum verum csta non sumpta simul determinatione,alia, secus. quare ipsa uniuersi processio dicetur coptingens, quia absoluth non procedit a natura, ut disting itura vo-X-Σ lunta

344쪽

luntate: dicetur autem necessaria non sim

pliciter,sed ex suppositione diuinae determi

nationis.

Instabis illa determinatio voluntatis diu nae vel est simpliciter necessaria, vel non. Si est: simpliciter necessaria, cum ad illam determinationem de necessit te scquatur uniuersi productio per concessa, ergo absolutE; uniuersi productio est necessaria, nam inc5ditionali bona si antecedens es Himpliciter necessarium,& consequens etiam,& sic uni- . uersi productio est simpliciter necessaria, quod est contra responsionem. Si vero asseratur contingens in Deo esses determinatio, potest non esse in Deo: sed quod de facto est in aliquo,& pQtest non esse,absque sui vari tione immutationeque fieri nequit, is vr Deus variabitur quod est perridiculum.. Respondeo,postquam a Deo facta est determinatio, non p0se illa amplius non esse, vertim priusquam esset, poterat non esse, fieri altera determinatio, quare non sequia itur Deum mutari,seu variari, mutatio na que & variatio fieri dicitur, quando modo it habet unam,& modo no habet. Vna autem. i determinatio apud Deum habita semper

remanet.

At istud videtur ex toto falsum, nam in

345쪽

EXERCITATIO X L I X. Las

aeternitate nihil prius,nihil posterius,ctim sit tota simul iuxta definitione a Boetio tradutam. nostra aute responsio asserit ante hanc determinatione potuisse Deli habere aliasii. Amplius. Si Deus prius potuit determinare quam determinauit, ergo prius erat in Deo indeterminatio: sed haec imperfectio nem arguit, Ergo Deus seret obdoxius im- perfectioni. Ad haec ex allata responsione, licet Deus habita una determinatione non possit eam relinquere, prius tamen quam iliarii haberet, potest habere illam, & oppositam, hoc autem sine variatione intelligi non potest. Si enim possiim sedere & noli sedere,

Videtur in mea natura non esse determin otio,& per consequens adesse varietas. Congrinatur. Si Deus potuit aliud determinare quam determinauit, aut erat prius determinatus quam vellet determinatione,aut non.

Si erat determinatus utpote ad A, n5 potuit se determinare ad oppositum, nisi mutasset priore determinatione,quod est impossibile: si vero prius erat indeterminat', & posteasedeterminauit igitur ex indeterminato factus est determinatus,quod etia est impossibile. Ista omnia hanc a me responsionem accipiunt: ex quo determinatio a voluntate di-

346쪽

326 AMPHIT. PRO V1 D. AETERNAE,

. αina procedere,& causa in sensu idelico in tellecta praecedit causatum, nihil refert pro illo priori naturae intelligere Deum uti ha

bentem voluntatem indeterminatam. V rum quia ex parte rei voluntas tamquam

potest esse indeterminata, M ipse accipit a nemine hanc determinatione,sed a se,quod de nullo agente creato dici potest,quoniam tota essentia rei in esse M in operari dependet a creatore, ideo hoc nullam arguit imperfectionem in Deo, sic enim dicimus sine diuinae Maiestatis laesione monem intellectus diuini praecedere actionem Volun

tatis

Et patet etiam inphysicis. homo namque pro aliquo priori intelligitur ut animal , S

non ut rationale. secundum rem tamen non

potest ecth animal, & non rationale: ita MDeus,potest concipi a nobis,ut in aliquo in

determinatus.

Mihi haec scribenti occurrit dubitatio, An. Deus possit facere aliqua quae tamen non faciet:Et licet communiter DD.affirmative respondeant,videtur timen quod non: quia si Deus nihil facit quod tanicia non detem minet facere, hihil etiam potest facere , nisi possit & illud determinate facere : alioquin enim a Deo fieret, de quo ipse Deus non haberet

347쪽

Ex ER cITATIO XL ix. 32 haberet determinationem, quandoquidem potest fieri aliquid ex concessis absque determinatione : si igitur potest Deus habere determinationeni, quam non habet Deus, non est actus purissimus, quoniam non habet quicquid potest habere.

Quod autem illam non habeat , patet, quia ex hypothesi hoc nunquam fiet, igitur Deus non determinauit hoc fieri. ex opposito enim sequitur oppositum, si namque determinasset , fieret: non igitur Deus habet illam determinationem. are Arist. hasce fortasse secum reputans difficultates,

absolute dixit, in Deo non differre esse M posse, neque quoad essentiam , neque quoad facultatem agendi,quod facit potest,& quod potest facit,aliter in Deum caderet impersectio , quemadmodum deductu est. Dicit Pomponatius: potest Deus aliquid

facere quod tamen non faciet non sumpta simul determinatione , non enim diuinae potentiae repugnat alios efficere mundos, id com mi vocabulo dicitur de potetia absoluta,sed sumpta simul determinatione nequaquam, quod dici solet de potentia ordinaria quae est vera, M realis potetia,absoluta vero potius est quaedam non repi nantia Non verecundatus est tantus philoso-

348쪽

328 AMPHIT. PROVID. AETERNAE,

phus Scholasticorum distinctiuncula amplecti, quare nec ego, qui tantum opera in Philoibi hiae partibus non consumpsi,reiicere eam deberem , maxime vero cum

Pomponatij partes me sequi plerique existiment, Verumtamen amicus Pomponatius,

magis aute amica veritas, quare falsissimam dico dillinctionem illam de potestate Dei ordinaria&absoluta. Probo ab ipsius fundamenti deiectione. . Scholastici enim cum antinaduerterent Dei potentiam infinitam csse,cius tamen opera finita, quando ipsum quoque coelum finitum est, duplicem ei potentiam attribuerunt. Alteram quam Vocant ordinariam: alteram quam nominant

absolutam. una tamen in ipsi, est : Ordinaria namque est ab lutae pars, & omnino qui quam in Deo ponere quod non sit absoli tum,SI quod non sit ipse Deus, impium est: neque ordine disponitur, aut distinguitur eius potentia , sed ipse ordinis autor est, cuius ordinis necessitas omnis ab eo pendet , ipse rebus ordinem praefixit per sapientiam & bonitatem, neque enim bonum erat Coelos alio motu ferri: potuit quidem, potest,& poterit creare mundos alios, sed non fuit optoum. At summum bonum semper quod optimum est vult, quod per sapientiam

349쪽

EXERCITATIO L. 329tiam cognoscit. non igitur agit 'per finitam

potestatem,non enim sequitur, Actio finita, ergo & potestas: propterea quod aeternς cossentiae & potentiae continuatio superest ipsi iam factae operae,partes tamen habet intellia gibiles, quae per intellectum adaequantur sinitis actionibus, sed aliae succedunt in infinitum. Hoc adscripsi, quia nonnulli semia philosophi noui dixerunt supra coelum Vltimum esse creatum infinitum, quasi a Deo: infinito non possit procedere actio finita,

EXERCITATIO L.

Γ pondet obiectis. X dictis facillime dis luuntur argumenta pro Stoicis adducta. Ad primum. Si Deus agit contingenter, ergo indeterminath, per consequens imperfectE. Rcsp5deo negando consecutione: Deus enim non agit contingenter , ita Vt pro eodem tempore possit agere, S non agere, sed tantummodo secundum diuersa tempora. Verum secundum illa tempora, in quibus aget S non aget, ineuitabiliter quare determinatissimh, ut ita dicam, veluti Sol faciet diem &noctem in diuersis temporibus, ineuitabiliter tamen supposito hoc ordine uniuersi: ita M Deus, cum tali

X s enim

350쪽

AMPHIT, PROVID. AETERNAE,

enim contingentia stat ineuitabilitas i mae nifestum est. . Vel explico sic.Deus contingenter agit, Q. est ,non repugnat ipsum non agere, necessa- rio tamen agit ex hypothesi quod de euit agere. Ad secuudum, in quo quaerebatur , an Deus omnium rerum praesentium dc futurarum habuerit ab aeterno determinati ο- nom.Dico habuisse,nec aliter erunt,nec esse . poterunt,quam ipse ab aeterno decreuit.Ill tionem,ergo omnia ineuitabiliter, & ex ne- Cessitate erunt, concedo omnia futura necessaria,prout sunt a Deo determinata, quia substantia rei eiusque accidentia sunt per omnia iuxta diuinam determinationem,sed quia Deus ab aeterno definiuit,ut aliqua ineuitabiliter, dc ex necessitate, aliqua contingenter, & ineuitabiliter eueniant, ideo at qua ineuitabiliter,& necessario, aliqua coamtingenter δί libere euenient. Dices, ab aeterno Deus determinauit C tum futurum in anno proximo: suppon mus quod ita eveniat.

Respondeo hanc propolitionem essu de

futuro:quare Deus de Caio futuro an anno sequeuti non determinauit, nisi contingenter futurum in tali tempore , non autem ab

SEARCH

MENU NAVIGATION