Amphitheatrum æternæ prouidentiæ diuinomagicum. Christianophysicum, nec non astrologocatholicum. Aduersus veteres philosophos, atheos, Epicureos, Peripateticos, and Stoicos. Autore Iulio Cæsare Vanino, ...

발행: 1615년

분량: 375페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

EXERCITAT Io x LVI. 3i Inon in peccatum,sed in actionem circa pec- Catum ordinatur, Ut virtus dicatur qua con

sistit circa dissicile. Ad ultimam probationem: Ad pulchritudinem,ac uniuersi ordinem necessariae sunt praeclarae virtutes,ergo & peccata. Nego co- sequentiam. Ad probationem: Virtutes non possunt absque praecedentibus peccatis obtineri,ut probatur exemplo Martyrij, & p tientiae, quae Tyrannorum saeuitiam, inimicorumque iniurias praesupponunt, Respondeo: totum id esse a veritate ali num,licet enim Martyrium secudum actum praesupponat peccatum, virtus tamen Ma

tyrij minimE:potest enim haberi ab eo, qui non est actu Martyr, dummodo paratus sit absque poenarum formidine in c5spectu cuiusque Tyranni Christi nomen instino animo confiteri: c5similiter si quis nulli remitrat aut indulgeat quod a nullo laesus sit, si fi mi fuerit propositi, si laedendus aliquado sit,

facile se-tranquille passurum, verae patientiae virtute ipse praeditus est, & fortasse m gis quam qui acceptam iniuriam condonat, potest enim iste non laesus maiori cum charitate indulgentiae actum elicere;Quare tantum abest ut cessantibus peccatis cesset vi

332쪽

3I2 AMPHIT. PROVID. AETERNAE,

tus,ut longe persectior potius existat & cu

mutatior.

EXERCITATIO XLVII. Subtilissimam proponit ac dissoluti di sicubatem.

A est,quia Christianorum opinio cum Stoicorum sententia consentire,vel iula deterior esse prima facie videtur.' Consentit quidem: Nos enim Christiani dicimus Deum concurrere ad peccata permissiue:tunc sic, Deus permittendo peccata vel facit quid melius, vel deteriusmondeterius,quonia hoc Deo summo bono no comvenit,igitur melius:sed si melius efficit Deus Cum peccata permittit, εἴ sic permittendo omnes fere homines labutur in scelera,ergo melius est omnes poene homines esse scel

ratos,atque facinorosos. Quare consentit Acoincidit cum Stoica opinione assercte, mala expedire pro bono uniuersi. Secudo coincidit,quia dicitur z.Physabsentia Nautae causa est submersionis Nauis,& ad genus causae efficietis reducitur,neque culpandus ob id quia effective navim subuertit,verum etiam, quia naufragiu ubi prinuidit,& potuit,non prohibuit. Dete

333쪽

EXERCITATIO XLvII. 3, 3

Deterior autem nostra opinio quibusdam Atheis videtur, quia potens prohibere naufragium, hon prohibens,peior existimatur quam qui submersit, vel in ipsum naufragia impulit,hic namque palam, ille vero clam dc dolose egit. Secundo,Deus secundum Stoicos no potest efficere,mala ne grassentur in orbe, cum uniuersi natura silc exigat: At secundum nos Christianos potest: Deus praestare ne sint peccata, & tamen non praestat, quod longo maiorem redarguit malignitate, nam ut d citur in secundo Metaph. qui claudicat tibiam habens extortam excusabilior est eo, qui claudicar voluntate. Respondeo negando has duas opiniones inter se coincidere. Stoica namque opinio asserit Deum efficere, Christiana vero permittere peccata:efficere autem permittere non coincidunt,quia sola permissio no est sufficiens causa inelius. Nec obstat prima ratio:dicimus enim melius esse ut Deus peccata permittat, quia sic homo remanet liber in operando, quod est optimum. Ad illationem, Deo peccata per' mittente omnes poenis homines labuntur,d

co homines Iabi non quia Deus permittit,

334쪽

314 AMPHIT. PROVID. AETERNAE,

sed quia nostra voluntas sequitur sensum dc delectabile. Naucleri autem exemplum non facit ad propositum,ipsi namque cura Nauis deman- . data est, quare tenetur illius submersionem praecauere, si secus facit, merito in ipsum omnis culpa confertur: Deus autem nullo modo icnetur peccata arcere dc propulsare, tum quia ab omni obligationis vinculo solutus est,tum quia posuit hominem in manu

consilii sui.

Adhaec,Dei permissio non essicit peccata, Naucleri vero negligentia in tepestate etiam leuissima nauseagii occasionem praebet. Adde quod Nauclerus si negligat navim intempestatis discrimine, faciles fluctibus d cumanis in nauim aditus parat: At Deus piissimus ille omnius nostru parens etsi aequis simis de causis sibi soli notis peccata perini . tat,ad illa evitanda sufficientia subministrat

nobis & praestatadiumenta. Multo vero minus nostra Stoicorum opi nione deterior est , Deus enim abducit homines a peccatis,non vero ad ea inducit: r mouere autem M a peccatis prohibere, tantem abest ut deterius sit, ut etiam longis ah-

Ad primum argumentum asserens dolo-

335쪽

EXERCITATIO XLVII.

sum esse Deum, cum possit homines tutari a peccatis,neque tamen defendat. Respondeo gando cousecutionem,quippe ad hoc non tenetur,imo misericors potius dicendus est, cum ex inexhausto benignitatis suae fonte, qui nullis certis legibus aut abudat, auteXa rescit, per humaniter in nos superabundantem gratiam derivet atque deflectat. Ad secundum dico: si Deus secundum Stoicos est veluti claudicans, naturaliter in Deo esse desectum: nostra autem sententia non inducit Deum claudicantem neque si cundum naturae ipsius p oprietatem,nequς secundum voluntatis inclinationem,Vt fac, te ex supradictis colligi potest .

EXERCITATIO X LVIII

Aduersus Stoicos . . . insuper coelo aberrarunt Stoici, i dum diuinam quidem prouidentiam lubentes professi sunt,sed regere tamen om ' nia , & prospicere rebus humanis Dcum non pro arbitratu suo, sed ex necessitudine

existimaueriint.

Quibus adducti fuerint rationibus, nullsebi lego: ut aute Veritas disputata elu scar, iii ipsorum gratia sic mihi liceat ratiocinati. '

Primo

336쪽

316 AMPHIT. PRO VID. AETERNAE,

Primo,si Deus contingenter ageret,ind terminate ageret, sed agere indeterminate dicit imperfectionem agentis. Ergo Deus non agit contingenter, quippe removenda omnis est a Deo imperfectio. Maior probaturisi Necessarium est quod non potest no esse: ergo necessario agere z non posse non agere,contingenter igitur agere est indeterminate agere : si quidem contingens est quid indeterminatum. Minor patet:esse namque aliquem de maliqua essicienda indeterminatum ex ali'. quo desectu prouenit, vel quia no sapienter constituit, vel non recte quomodo in effestum res deducenda percipit, quae diuinae

Sapientiae repugnant.

Secundo: Aut Deus ab aeterno determin uit,quaecumq; fecit,facit, faciet, aut non:

secundum concedi nullo modo potest, hoc enim modo foret aliquid,vel foliuet , vel si

turum esset, quod ex Dei volutate determiruminatiodeque factam non esset,vel non fieret ; si detur primum, Deum sic. omnia ab. aeterno disposuisse,tunc quaeritur, aut igitur quae futura, M a Deo determinata sunt,p terunt aliter esse quam erunt , aut non. si concedatur secudum, omnia fatali quadam necessaria consecutione evenient iuxta

337쪽

EXERCITATIO Lx Vi I. 377 Stoicorum errorem de seruo arbitrio: si adsmittatur primum,ventura scilicet aliter esse posse quam erunt, Deum mutari necesse est.

Hoc aute probo,no possunt aliter esse quisierunt nisi ad modum illu a Deo determinetur.aed ex hypothesi ia Deus determinauit oppositum. Ergo si illud fieri debet,alia

in Deo fieri constitutione oportet. Hoc etiamanifestatur sic.licet dicere aliter erit, ergo

aliter Deus disponet, bene ergo sequetur, potest aliter esse, igitur potest Deus aliter disponere quia ab esse ad posse valet cons quentia.quare si Deus ab aeterno decreuit sic fore,& possibile est non sic fore.Non autem possibile est non sic fore,nisi Deus determinet sic non fore,Ergo Deus potest suam de

terminationem mutare. x

Tertio: si Deus agit contingenter, ergo potest agere, & non agere, siquidem hoc est de formali ratione contingentis, si igitur

Vnum illorum aget, aut nunc est determunatus,vel non:si non est, & determinabitur, Ergo mutabitur ex indeterminato, in dete minatu:si vero nuc est determinatus ad Vnu,

& potest etiam alterii agere. Cu non possit hoc aliud agere, nisi ad illud se determinet, igitur potest ad illud altem se determinare, , Sed una determinatio non stat cum altera,

338쪽

318 AMPHIT. PROVID. AETERNAE,

quia actus sunt impossibiles, ergo potest amittere hac determinationem,& aliam acquirere , dic sic potest variari , sed hoc est impossibile,ergo & impossibile est Deum agere contingenter.

Aristoteles quoque docuit Deum de Recessitate agere, ea ratione ductus: quia non potest de nouo incipere mouere nisi prumum motum piaecederet motus,& cum ante uniuersum non esset nisi Deus , si ipse est effectorvi totius molitor,mutatio fuisset in ipso.

EXERCITATIO XLIX. Iuli Caesarissententiam adducit. Solastici post infinita propemodum

quaesti'num inuolucra sic explicare hanc solent;Deus de necessitate Operatur ad intras, contingenter ad extra. De illa nos hic nou disserimus, agimus enim adue sus veteres plassosophos quibus, illa omniano fuit ignota. De hac instituitur questio; Ad cuius enucleationem antequam accC- damus , apud subtiliora ingenia deprecor, ignoscant nobis hanc scholasticam locutionem , Deus agit ad extra, cum enim Deus ubique sit, proprie agere ad extra non videtur,ignoscant inquam,quia alia, disti guere

339쪽

EXERCITATIO XLVI. 3Ι9guere haud possemus a nostra creatione ineffabilem diuinarum personarum, Cum Filij ab aeterno generationem , tum Spiritus Sanisti ante omnia saecula productionem. His positis ad quaestionem accedamus. Christianorum sententia, Deum liberE, M

contingenter agere ad extra, cum enim ex

verbo Iei conflet mundum habuisse initium & habiturii esse finem, Christiana veritate compellimuridicere, Deum libere dc Contingenter operari ad extra, alioquin hossidet articulos destruemus. Nam si Deus

non contingenter agit , igitur necessario, Cumque mouet coelum,nccessario illud mouet, non potest igitur non mouere coelum, non igitur cessabunt coeli a suo motu, &quemadmodum de necessitate mouet cor-lum,ita de necessitate motati,non igitur motus incepit,neque .lcsinet esse. dc per consequens hic ordo uniuersi non variabitur. Pro cuius perdificilis quaestionis enu

cicatione.

Dico primo, Deus agit ad extra contingenter, ita ut pro Vno tempore possit immediate producere unum oppositu, pro alio tempore alteru:quare mundum initiauit, SI mundum finiet ut sacra testatur pagina. HU- ius conclusionis veritas demonstrarur quia

340쪽

32o AMPHIT. PROVID. AETERNAE,

demonstretur eo,quia cum duo opposita diauctas temporibus possit efficere humana voluntas,quanto magis diuina.

Dico secundo subiiciens hoc idem sicuti caetera omnia infallibili Sacrosanctς Roma

nae Ecclesiae iudicio) Deum non agere Coi tingenter ad extra,ita ut pro eodem tempore possit diuisiue utrumque oppositorum producere. Moveor hac ratione, si potest Deus pro A. tempore producere Titium,&pro eoaem A. tempore Titium non producere , ita Vt ipse sit utriusque causa adaequata, nullo alio concurrente,vel iam est deter minatus ad unum istorum oppositorum,aut non:si non,cum in A. tempore de necessit te Vna pars erit illorum oppositorum,S non

erit, nisi Dei adsit determinatio. Ergo Deus mutabitur de indeterminato in determina tum : si vero iam cst determinatus, dc potest aliter esse hoc esse non potest nisi sit alia d terminatio. Cum autem illa non sit compo- sibilis ita ut loquar huic quae est,ista desinet esse,& illa incipiet, quare in Deo crit mUt tio , quod destandum potius quam asserendum.

Non sum nescius complures nostrae sententiae refiagaturos, sed inde ad annos bis mille usque non nisi hanc unam ipsamque

leuissi

SEARCH

MENU NAVIGATION