Philosophia practica universalis, methodo scientifica pertractata, pars prior posterior ... Autore Christiano Wolfio .. Pars prior, theoriam complectens, qua omnis actionum humanarum differentia, omnisque juris ac obligationum omnium, principia, a pr

발행: 1744년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

Gradus fi-bertatis inamombus

deliberaris

4 6 Fars I. cap. n.

arula. Desectus enim consultanti tribuendi sunt, minime autem consultationi per se insunt. Quae vero rei per se non insunt', eorum nec in iis desui endis habetur ratio. .Supponi mus hic consuliationem omnem rite sese habere. β. 6 Os.

Actio desis rata magis libera es, quam in deliberara , o quo magis deliberata fuerit, eo magis D sera es. Etenim si actio fuerit deliberata, ante disquirimus, quid sit agendum, quid non agendum, quam agamus, vel non agamus I. 6oi. , consequenter quid eligamus, sed ad quodnam voluntatem vel noluntatem determinemus, perpendimus. Contra si indeliberata suerit actio , non ante disquirimus, quid sit agendum, quid non agendum, quam agam , Vel non agamus s. 6o 3.), adeoque quid eligamus, sieu ad quodnam voluntatem vel noluntatem dcterminemus, non perpendimus. Quoniam itaque libertas in eo consistit, quod ex pluribus possibilibus spolite eligamus, quod nobis placeto. 94 i. re si empiriὸς libertate nostra magis utimur, si deliberata silerit actio, quam si in deliberata fuerit, conseque ter deliberata magis libera quam indeliberata duod

Quoniam actio deliberata variat pro diversitate consultationis praeviar s. 6o4. , magis deliberata erit, quo plures consiustationes fuerint adhibitae, consequenter , fi non solum de actione in se spectata disquisivcrimus, utrum capotius committenda, an omittenda sit; verum ctiam in modum agendi inquisiverimus, tam sub circumstantiis genera-ἐibus, quam particularibus cf. 6oet. . Quamobrem magis perpendimus , quid eligamus , si magis deliberata fuerit actio , quam si minus deliberata sit. Cum itaque actio libera fit, quatenus ex pluribus possibilibus eligimus, quod placet libertate nostra magis utimur, si magis

472쪽

m Impuratione morali, Dolo re Culpa. 4 '

magis deliberata fuerit actio, quam si minus deliberata sit, consequenter quo magis. deliberata, ea fuerit, eo magis libera est. quod erat alterum.

Posterius etiam ostenditur hoc modo. Actio libera est, quatenus deliberata per demonstrata u. t. Quamobrem. quo magis fuerit deliberata, eo magis quoque crit libera.

Actiones hominum non modo compostae sitnt, quatenus plures actiones animae actionibus externis junguntur, quem- . . admodum ex iis- intelligitur , quin superius de requisiti, humanae actionis demonstravimus 3 po. za. πρ .); verum etiam quatenus ex pluribus actionibus sim pii cibus eo fiant. Quoniam quo magis deliberata fuerit actio, eo plures actiones simplices, quae ad compositam requiruntur, expendimus; libertas quoque in actionem deliberatam magis influi quam in indeliberatam & magis in eam quae magis, quam quae minus deliberata est. Unde merito deliberata magis li- hera censetur, quam indeliberata, & magis deliberata magis libera, quam quae minus deliberata est. Accedit quod delia Beratam actionem distinosus cognoscamus , quam indoliberatam, & magis deliberaram distinctius, quam eam, quae minus deliberata est, ut adeo iudicium de eo, quod agere volumus, vel nolumus, m nime prascipitemus. Unde denuo agnoscimus, nos pleniore Iibertatis usu agere se si deliberata, fuerit

actio, quam fi indeliberata fuerit, & si magis, quam ubi mi

nus deliberata siet 6, 93α P h. empiri, Den que consultatio, non absolvitur rusi in tempore , , ut adeo facilius mentem in contrarium flectere valeremus, squidem luberet. Atque exm hoc ipso quoque intelligitur, quod liberior sit in actione deli. berata, quam indeliberata, R in actione magis deliberata quam ea, quae minus deliberata est, libertatis usus. Quodsi quis hactenus dicta ad exemplum superius de fimo applicam voluerit , 6 ciet ), & iri singulis perpenderit, quomodo libertas in ea influar, ope principiorum, quae de actionibus liberis seu earum a libertate dependentia demonstravimus s3. I 6. Exseqq. is diversum libertatis usum in actionibus humanis, prouit magis, vel minus deliberatae sunt, quam distinctissime per-

473쪽

Pars I. cap. VI.

cipiet. Quo quis in Psychologia silerit felicius versatus; eo

quoque intimius dependentiam actionis deliberatae a libertate animae perspiciet.

. 6o6.ων aerio suom os liber/ fuerit actio, eo quoque magis im- una magis putatur. Actio enim homini imputatur, quatenus libera impureiur est 3.s3z. . Quainobrem eo magis imputanda est actio, altera. quo magis libera fuerit.

Dantur imputationis gradus ; sed hi non ab eodem dependent principio. Quoniam vero fundamentum imputationis est libertas, quippe quae facit ut amo imputabilis homini actu imputetur, haec autem diversos admittit gradus; imputatio quoque a libertate diversos gradus recipit. Propositio prae. sens non abhorret a notione communi. Omnes enim vulgo agnoscunt, actiones ideo imputandas esse, quia liberae sunt. Quoniam ramen quotidie videmus, quod actionem specie ean- , dem uni magis imputent, quam alteri; necesse est; ut vulgo agnoscatur, unum magis libere egisse, quam alterum, ac ideo uni magis imputandam esse actionem, quam alteri. Quodsi ad exempla quotidie obvia animum ad vereas ct in rationem. diversae imputationis actionis ejusdem inquiras di facile deprehendis, quod vulgo judicent omnes, ea magis liberam e 1icere actionem, quae eam magis deliberatam faciunt. g. 6OT . .

Oradus ira, Actiones deliberat magis imputanrur, quam indeli-ρisitionis beratae, O quo magis deliberata fuerις actιο, eo magis impu-MDonam latur. Deliberata enim actio magis libera est, quam inde-

d. liberara- liberata, & quo magis deliberata, eo magis libera est rum. 6O30. EnimVero quo magis libera suerit actio, eo magis imputatur I. 6o6. . Actiones itaque deliberatae magis imputantur, quam indeliberatae, & quo magis deliberata se

rit actio, co magis imputatur. Dantur adeo gradus imputationis actionum deliberatarum, quos a gradibus libertatis in consultando recipit. In eos jam inquirere nostri non est instituti. Pertinet hoc ad cognitionem

animae

474쪽

De Imputatione morali Dolo re Culpa. 449

animae mathematicam, quam Poeb etria sibi vindicat, hactenus desiderata, suo tempore in apricum producenda, quando nostro more philosophantes Mathesin cum philosophia copulaturi sunt. Ne vero asseruisse videamur, quae a veritate

aliena sunt; id ipsum de libertate & imputatione ab eadem pendente in sequente demonstrare lubet propositione. s. 6O8.

possibilis es cognitio mallematica ubertaris anima V ognitio tio

imputationis actionum, in specie det beratarum. Etenim aeuo b/rialis

deliberata magis libera est, quam indeliberata, & quo ma- animae ct gis deliberata tuerit, eo magis libera . 6O3.). Quo magis imputaria- libera tuerit actio & quo magis deliberata, eo magis impu-msmais latur g. 6o6. 6or ). Recipit adeo tam libertas, quam im-matica putatio tanquam qualitas 4. 4 7. tol. gradus 746. O quod detur. tol. . Quamobrem cum gradibus competat magnitudo g. 7 3 i. Ontol. ope figurarum & numerorum exacte atque distinete intelligibilis g. 7s 4. Omol. ; cognitio autem rerum mathemati ea in cognitione quantitatis earundem consistat 3. 34. Drue. Praelim. D cognitionem mathematicam libertatis animae & imputationis actionum, in specie deliberatarum, possibilem este evidens est.

Nemo non videt, demonstrationem propostionis praesentis ad alias quoque animae qualitates applicari posse, ut adeori hometriae realitas in dubium revocari minime queat. Supponit ea distinctam qualitatum animae cognitionem. De hac igitur ante laborandum, quam ad Psychometriam animum appellere ruto datur. Maxima dissicultas consistit in reperienda istarum qualitatum mensura, qua data nemo non Mathema. tum gnarus cetera facile inveniet. Usui hic esse poterat m-ιhein vere Mnrversalir, in qua generales maxime Omnium mensurae constituendae & Ontologia ad cognitionem mathematicam reducenda. Sed ea non minus desideratur, quam Psychometria. Nisi quis ausu infelici negotium arduum aggredi voluerit; idem non minus Philosophus nostra methodo philosophans, quam Mathematicus in cognitione naturae math

475쪽

4so Pars I. Cap. VI.

niatica ver satus esse debet. Neque enim putandum est, ardua levi negotio confici posse. Absit autem, ut quis sibi persuadeat istiusmodi subtilitatibus nos carere posse : neque enim sne iis latisfacies justinae, veluti in criminalibus, ubi arbitrium judicis, cui multa relicta sunt & relinqui debuerunt, vagum tam discrepantes de eodem facto parit sententias. Nullus ego dubito sore, ut dictis facile assentiantur, qui non min rem operam in Metaphysica, quam Mathesi collocarunt. ι Quodu ceteris dixisse videar, quae non satis intelliguntur; hisbi imputent, non mihi, quod, quae clarius dici non possum, non intel ligant, aequos se praebituri in imputando, ubi de imputatione agitur. Sunt enim bene multa inscientiis , quae non promiscue Omnibus, sed intelligentibus dicuntur. Utinam haec ad animum revocarent, qui cum sint in philosophia tyrones , in omni Mathes prorsus hospites ac peregrini, dictatoria autoritate de iis, quae non intelligunt, nee satis intelligere possunt, sententiam decretoriam serunt, quasi judices competentes, eis omnium maxime incompetentes, propterea quod dignitate, qua eminent, omni scientiam sibi videntur consecutit Si vere sapere nolint sero enim sapiunt Phryges , nec aegre serant, si eorum judicium tanquam temerarium corb

. 6Ο9Mudρνκ Puo minus ratιonis gentι fuerit, ut ea feceris, πηῶcipiamgra. in atrarum mao vel bona fax pram redundat; tanto magis Gum -- impuratur actio. Quo minus enim rationis fuerit agenti, putationis ut ca faceret, unde in alterum mali vel boni quidpiam ex rationis redundat; eo facilius erat, ut contrariam ederet actionem.

defectu. Enimvero cum libertas consistat in facultate ex pluribus possibilibus sponte eligendi, quod placet 49 i. Is L -- D. , eo magis libere quid fecisse censetur, quo minus ipsi

fuerit rationis, cur faceret. Quamobrem cum actiones eo

magis impurentur, quo magis liberae sunt g. 6o6.); quominus rarionis agenti fuerit, ut ea fecerit, unde in alterum mali vel boni quidpiam redundat, eo magis actio imputanda.

476쪽

De imputatione morali, Dosi s Culpa. 43r

Si propostionem hane inter notiones communes retuleis ris, a vero non aberraveris. Exempla enim obvia imputationis docent, magis imputari actionem . si cui minus rati nis fuerit, cur hoc secerit, quam si plus rationis habuisse videtur. Probe autem tenendum est , nobis hic nondum esse quaestionem de actionis moralitate: qua supposta propria dantur pro diversitate factorum impurationis principia generalibus utique clariora, praesertim iis, qui ab his, quae abstracta sunt, alienum habent animum. Ponamus e. . te in hominem tibi prorsus ignotum conserre beneficium. Nemo non id ipsum magis tibi imputabit, quam si idem contuleris in alium de te ante optime meritum. Similiter si male iacias ei, a quo nunquam sueris laesus, magis imputatur, quam si malum malo rependis, praesertim minus majori. Imputantur agenti actiones, quatenus liberae sunt c, s 32. : magis adeo im-Putantur , quo magis liberae censentur. Quamobrem cum vulgo magis imputetur actio, si agenti minus rationis fuerit. cur eam ediderit; necesse utique est, ut ea magis libera cem statur. Non minus itaque demonstetatio, quam ipsa propo-stio notionum communium terminis continetur: si ita, quod communis notio generalibus terminis distincte enuntiata non. agnoscatur promiscue ab omnibus. Habent enim id, si non omnes, pleraeque saltem inter se commune.

f. 6I . Si agenti non defuerit ratio, cur corrariam potius Gradus in ederet actιonem ; ea ipsi magis imputa ur. Si enim agent urationis non desuerit ratio, cur contrariam potius ederet action Em, ex ratione

impedimentum non agendi adfuisse intelligitur I. 726. On- Λ contrari-DLL Quamobrem cum hoc tollendum sucrit, antequam amprostan voluntatem ad agendum determinet; actio non minus in se te. spectata, quam quoad lublationem impedimenti libera est g. 94a. Irach. em'r J, consequenter magis libera censeri debet, quam ii impedimentum missum adsuisset. Magis imputa

tur actio, quo magis libera . 6o6. . Actio igitur agenti Lil a magis

477쪽

4sa Pars I. Cap. VI.

magis imputatur, si ipsi non desuerit ratio, cur contrariam

potius ederet. Nec haec propositio a notione communi distat. Quodsenim quis male faciat et , a quo beneficiis multis cumulatus suit, actio eidem magis imputari solet, quam s male fecerit ei, a quo nullo beneficio mactatus unquam fuit. Et vicissim magis imputatur actio, si quis in hominem inimicum , quam . si in sibi ignotum contulerit beneficium. Non aliam subesse

rationem majoris imputationis nemo non agnoscit, quam quod agenti non desuerit ratio, cur contrarium faceret: id quod experiri datur, ubi rationem majoris imputationis re- ruisiveris. In casu primo ultro provocantem audies ad benecta in agentem ab eo collata, cui male fecit; in altero autem ad inimicitiam, consequenter in utroque ad impedimentum, quod obstare poterat, quo minus fieret, quod factum. Unde denuo apparet, ipsam quoque demonstrationem propositionis . praesentis intra notionum communium ambitum contineri. Plura notionibus communibus insunt in omni scientiarum genere, quam quis sibi persuaserit, qui non sufficiens acumen ad eas rimandas asseri , vel eas attentione sua non dignatur. Nostrum igitur esse existimamus & aliorum provocare acu-' men , & aliorum excitare attentionem, ne in proficiendo sibimetipsi obsint.

Gradus ιm- . Si quis certo sine aberi male vel benefacit, ad quem purationis obtinendum minus malam vel minus bonum suffec4set, quam ex excessis quo er actionem 1 ius ponitur; actio tua magis imputatur. mali Oel Etenim si quis certo fine alteri male vel bene facit, ad quem Mi. obtinendum minus malum vel minus bonum suffecisset, quam quod per actionem ipsius ponitur; quoad excessum nulla ipsi fuit agendi ratio. Quamobrem cum actio agenti tanto magis imputetur, quo minus rationis eidem fuerit, ut ea faceret, unde in alterum mali vel boni quidpiam redundat

s. 6o9. ; quin adito magis imputanda sit agenti, qui cum certo fine alteri male vel bene iaciat, majus maIum vel bo

478쪽

De Imputatione morali, Dolo S ci a. 433

num eligit, quam ad eum consequendum sussicit dubita

dum non est. Quod jam saepius incuIcavimus , hic inprimis notandum est, nobis jam non esse quaestionem de moralitate actionis, neque etiam de eo, ad quod imputatur actio ; sed de eo tam tum , num & quantum ea imputanda veniat. Ponamus TLtium invisere Cajum, quod tibi maxime displicet. Ponamus ulterius eundem id lubentissime fuisse omisturum, siquidem ipsi hoc interdixisses sub comminatione amicitiae non amplius eum ipso colendae: immo nec Cajum invisurum in posterum, modo ipsi ititerdicas, ne hoc faciat. Te vero injuriam, quam tibi illatam existimas, vindicaturum non modo famam ejus apud ipsus Patronos lacessere , verum etiam impedire, quominus matrimonium cum cognata tibi virgine contrahere possit, in quo negotio ipsum & juvare poteras, & auxilium omne promiseras ; nemo non hancce vindictam tibi magis imputabit, quam interdictum de non invisendo Cajo. Majorem imputationem colligas ex majore reprehensione, quam incurrit, qui hoc facit, & ex indignatione eorum , qui succensent, quod hoc secerit; quemadmodum ex adverso minorem imputationem inferimus ex eo, quod factum alterius

excusatur.

g. 622. suo majus lonum vel malum ex actione consis itur p gradus imis eo magis ea imputatur. Etenim actiones ideo imputabiles p.ra jam

sunt, quia ex ipsis per se sequitur aliquid boni vel mali I. ex eja

39 et . . Quo igitur majus bonum vel malum exactione con- , -lsequitur, eo utique magis imputanda eadem veniti mali.

Inde est, quod ad eo donandum alteri sint dissiciliores, ut magno malo affecti sunt, addita hac ratione, ubi ad conisonandum adhortantur, quod nimis ingens si malum, quo alter ipsos affecerit.

479쪽

Pars I. cap. VI.

gatio, passiva scilicet, utpote de qua hic sermo est, tum stnecessitas moralis sic & non aliter agendi 3. 338. ; quatenus obligationi quis satisfacit, eatenus penes ipsum non stetit, facere aliter, constquenter actio quoad ea, quae inde sequuntur, non censetur libera j. 49 I. Ich. empir. 1. Quamobrem cum actiones nemini imputentur , nisi quatenus ibherae sunt s. 3 28. ; si quis obligationi suae satisfacit, actio, eΣ qua sequuntur mala, eidem quoad haec imputari nequit.

Nimirum si eui actio imputatur, is causa libera declaratur honi vel mali, quod ex actione ipsius consequitur I. sar. . Enimvero qui obligationi satisfacit, eum id facere necessie est, adeoque per ipsum minime stetit, ut declinarui malum, quod ex actione ejus consequitur. Ecquis ergo ipsum diceret ca . sam liberam istius mali ' E. gr. Testis ad dicendam veritatem in judicio obligatus est. Quodsi adversus amicum sibi test, monium deponit, obligationi suae satisfacit. Ponamus jam

hoc testimonio eundem gravari, ut in plenam incurrat. Ne verum dixerit. hoc respectu imputari nequit. Etenim ne gravaret alterum, penes ipsum minime stetit, cum necesse esset, ut diceret veritatem f. II 8 . , obligatine libertatem natursem celandi veritatem, ne gravetur amicus, restringente. Unde est, quod amico actionem imputanti respondet, quod veritatem dicere oportuerit, manifesto indicio, quod se adversus imputationem tueatur non integro libertatis naturalis seu physicae usu.

g. 614. quarenas si quis Obligarioni suae satisfacie, actio ipsi impugnis imparetur Τηod ea, ob qua ad eam edendam obtigatur, squoad ea, quae atiio, qua vi legis inine consequuntur. Etenim si quis obligationi suae obluationi satisfacit, cum etiam non satisfacere posset; Iibere eidems insit. satisfacit 49 . emch. empir. . Quamobrem si ea, ob quae

ad eam edendam obligatur, consequuntur causa eorum

libera censetur s. sa 6. , consequenter quoad ea actio ipsi imputatur s3. 3 a 72uod erat unum. Eodem

480쪽

De Imputatione morali, Dolo F Calpa. 473

Eodem vero modo intelligitur, quod etiam sit causa libera eorum, quae vi legis ex actione, ad quam obligatur,

consequuntur. Γuod erat alteram. Ita in exemplo, quo propositionem praecedentem illum vimus, testis de veritate facti deponens in judicio, obligationi suae satisfacit. Obligatur autem ad dicenaum verum, ut judex de veritate facti informetur. Testimonium verum ipsi imputatur quoad informationem judicis. Testis enim utique in causa est, quod iudici constet de veritate facti. Et quoniam libere dixit veritatem, quam celare poterat, squidem obligationi suae satisfacere noluisset; informationis judicis de veritate facti causa libera est. Ergo quoad hane actio ipsimputatur. Quodsi vero amicus, qui testimonio ejus gravatus fuit, urget malum inde se prosectum, nimirum condemnati nem in poenam ἰ tunc demum se tuetur necessitate agendi, quatenus scilicet penes se non stetit avertere, quod alteri malum est. Quodsi lege praemium quoddam decernitur agenti, hoe vi legis actionem liberam consequitur g. 29s . . Agens adeo recte habetur causa libera praemii accepti F. 5 a 6. ,ade que actio quoad praemium acceptum ipsi imputatur.

s. 6Is. I qais obligarioi μα non fatis cir , actio Coti imm quatenus putatur quoad ea, ob qua ad non Vendum obligatur, cy quossaei antis ea, qua is legis inde consequuntur. Ostenditur eodem mo' actio obli do, quo propositionem praecedentem demonstraVimus. gari comIta in exemplo anteriore testis obligationi suae de dicendo iraria. vero non satisfacit, s falsum perhibet testimonium. Obligatur vero ad non dicendum falsum testimonium, ne judex male informatus vel nocentem non puniat, Vel Innocentem damnet. Testimonium adeo salsum imputatur testi, tum quoad falsam judicis informationem; tum quatenus. delictum mansi impunitum, vel quatenus innocens ruit condemnatus. Posterius clarius adhuc patebit, ubi de facti alieni imputatione egerimus: unde etiam plenius constabit, cur in casu oppositio rei condemnatio testi vera dicenti imputari nequeat. Quae enim asino judicis pendent, eorum non isi ratio haberi potest, ubi de Diqitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION