Philosophia practica universalis, methodo scientifica pertractata, pars prior posterior ... Autore Christiano Wolfio .. Pars prior, theoriam complectens, qua omnis actionum humanarum differentia, omnisque juris ac obligationum omnium, principia, a pr

발행: 1744년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

De Imputatione morali, Dolo s Culpa. III

perpendi velim, cum lucem sorsan inexpectatam assundat iis, quae hactenus in doctrina de impuratione obscuriora & intrineatiora visi. Patebit autem ex subsequentibus, cui usui se hoc principium. 696.

Defectus rectitudinis actionis vincibilis dicitur in

genere culpa Reeeptus hie fgnificatus est tam in Iure Romano, qu m culpa inge. apud Scriptores Latinos. Neque enim insolitum est, ut ob nere riuid

desectum vocabulorum nomen generis tribuatur etiam spe-s yciei. Ceterum hic culpam in genere sumimus in omni sua 'latitudine, non attento significatu strictiori, quem usus serrProbare videtur, etsi is sub latiori comprehendatur, quemadmodum suo loco constabit. In ea enim latitudine, quam nos regi naturati tribuimus, & tribuere tenemur, ubi eam ex ipsa hominis rerumque essentia atque natura deriVamuS 3. I 3 . , . actionum quoque rectitudo & defectus ab eadem ampliores.

nancistuntur limites..

. 69 T. Hinc Uio culpabilis dicitur, sive positiva, sive pri- Assio cunuativa fuerit, quae defectu quodam rectitudinis vincibili la-ρalui horat. Vocatur etiam Factum culpabile & , si privativa sue- quaenam rit actio Non factum culpabile. aecatur.

Unde si horologiopaeus eoinruit horologium desectu quindam laborans, quem evitare poterat; factum ejus culpabile dicetur non minus', ac si quis alterius corpori cupidine vindictae ductus vulnus infligit. Non recte agit artifex, dum construit horologium defectu quodam laborans, cum melius construere posset, modo, diligentiam suam in se desiderari non Pateretur, agendo contra ipsam naturae legem, quemadmodum ex iis constabit . quae suo loco demonstrabuntur. Nec recte agit, qui cupidine vindictae vuInus infligit alterius corpori, agendo contra legem naturae, quae omnem animum vindictae cupidum damnat & alios laedi a nobis vetat-

542쪽

suaeram

actio sit in culpabilis. siuando

omni culpi

uacuus.

si 8 Pars I. cap. VI.

. 698. dio recta es inculpabilis. In actione enim recta nihil desideratur ex parte intellectus, voluntatis ac noluntatis atque facultatis locomotivae l. 79. . Quamobrem cum desectus rectitudinis in eo consistat, quod in actione libera ex parte intellectus, vel voluntatis ac ac noluntatis, vel denique locomotivae desideratur g. 8iJi actio recta nullo promius desectu rectitudinis laborat. Quoniam itaque tum demum culpabilis est actio, quae desectu quodam rectitudinis vincibili laborat g. 69r.); actio recta est inculpabilis.

Videmus adeo omnimodam demum actionis rectitudinem eandem essicere inculpabilem, ut nihil in ea agenti imputari, nec quicquam in eadem jure reprehendi aut laxari possit; minime autem sussicere actus positivi externi cum lege consor. mitatem aut privativi difformitatem. Fieri enim potest, ut actus externus legi conveniat, aut qui omittitur, disconveniat; hoc tamen non obstante sit culpabilis, quatenus scilicet aliqua ex parte deficit a rectitudine, veluti cum hypocrita det eleemosynam, ut videatur ab hominibus, non vero ut sublevet mi. seriam egentis: ubi actio a rectitudine deficit quoad voluntarem f. 8o. . Ita etiam ab omni prorsus culpa immunis est horologiopaeus, quando ea arte construit horologium, ut tam exactum st; quantum ab arte expectari potest. Et hinc liquet, quando ab omni culpae sensu vacuum habeamus animum ἔquod cum nobis usui sit in sequentibus, per modum corollarii subjicere lubet.

g. 699. Quoniam actio recta est inculpabilis *. 698.), adeoque si actiones nostrae rectae fuerit, nullius culpae nobis sumus conscii I. 697. 696 P; si actiones agenris fuerit rectae, ab

omni sensu culpae vacuum is habet animum. Sumitur hic vocabulum culpae in significatu generali, cumque haec propositio maximi sir momenti in praxi morali,& maximum ad felicitatem praesidium in eo situm si, ut ab

543쪽

De Imputatione morali, Dolo re culpa. si9

omni culpa vacuum possideamus animum, quemadmodum

suo tempore abunde constabit; significatum culpae in genere se dictae retinere debuimus. . TOO.

Culpa in genere sic inm ageηti imputatur. Cum Imputatio enim culpa sit in genere defectus rectitudinis actionis vinci- culpae in bilis g. 696. , penes agentem stat, ut eum evitet, seu ne genere Aactio a rectitudine deficiat g. 69a . . Enimvero actio agenti dicta. imputatur, quatenus deficit a rectitudine, ubi penes eum stetit, ne ab eadem deficeret 3. 69r.), consequenter desectus rectitudinis vincibilis imputatur. Quare culpa in genere sic dicta agenti imputatur.

Ita artifici perito imputatur, quod horologium minus a curate construxerit. Similiter pastori ecclesiae imputatur, si

sermones sacros componat ad ostentationem. . Tox. .

Defectus actionis a rectitudine quoad voluntatem Dotis quid& noluntatem dicitur Dolus. H.

Sumimus vocabulum doli in omni sua latitudine, quam in jure naturali tanquam species culpae in genere sic dictae habere potest. Unde hic repetenda sunt, quae paulo ante ad

desinitionem culpae in genere annotavimus. Non tamen ideo tradimus, quae Juri Romano contraria sunt. Quae enim Joi Romani de dolo malo inculcant; ea ex hac nostra definitione apodictice consequuntur. Nostrum institutum non seri, ut certi usus gratia significatum vocabulorum restringamus, ubi receptus ampliationem notionis admittit, nec aliud suppetit vocabulum , quo notionem a particularibus liberatam, quae ad demonstrationes nil faciunt, indigitare possimus. Sed demus exemplum. Si artifex peritus studio construit horologium minus exactum, quod existimet conductorem non intelligere, quale esse debeat horologium accurate constructum, vel quia novit, se eodem pretio idem vendere posse, quo Vendere pinterat, fi accurate construisset; dolose agit. Quo minus enim Diuitigod by Corale

544쪽

accurate construat horologium 4 quemadmodum debebat, a voluntate ipsius pendet, consequenter actio deficit ex parte voluntatis,minime autem ex parte intellectus, vel facultatis loco motivae. Similiter si quis ea intentione aggreditur alterum, ut eum interficiat; dolose eum interficit. Vult enim interficere eis norit sibi nullum esse jus eum interficiendi, sed sese potius obligatum esse ad actionem hanc omittendam. Deficit eo actio a rectitudine quoad voluntatem, dum vult, quod velle minime debebat. Omnes admittunt in hoc easu dolose agere homicidam, nec aliam reddunt rationem, quam quod sciens ac volens hoc fecerit, consequenter dolum tribuunt

homicidae, quia actio ipsus deficit a rectitudine quoad voluntatem, cum voluerit, quod per legem rectitudinis normam velle non debebat. Uides adeo desinitionem doli, quam deis dimus , consentientia cum jure civili in casu particulari parere judicia, neque uostram definitionem eidem contrariam esse. Icii dolum spectant in illis actionibus, cum quibus ipsis negotium ; philosophi in omnibus, in quibus loeum habere po-' test, quontim ipsis cum omnibus actionibus liberis negotium est, qualescunque tandem fuerint. . To a.

Actio dolosa Actio MIona appellatur, quae fit per dolum, sive ea quaenam. positiva fuerit, sive privativa. Unde & Factum atque Non factum vocatur. Dotus autem committi dicitur ab eo ς qui dolose agit, vel non agit.

Ita actio dolosa est poetae, qui miseros Versus pangit pro mercede, propterea quod novit conductorem judicare non posse, utrum carmen sit bonum, nec ne. Et dum hoc agit, dolum committit. Similiter actio privativa dolosa est, si quis aquis submergendus opem tuam implorat, quam ei serre

recusas eo animo , ut lubmergatur. Et dum eo es animo, ubi auxilium ferre non vis, dolus a te committitur. Nimirum non minus actio privativa, quoad noluntatem, quam positiva, quoad voluntatem a rectitudine deficere potest, a

que adeo dolus inficit tam privativas, quam postivas hominum actiones. Absit autem ut dolum cum fraude EY actionem dolosam Diqitigod by Coei'

545쪽

De imputatione morali, Dolo re Culpa. saI

dolosum cum kaudulenta confundas. Disserentia, quae intercedit inter dolum & seaudem explicabitur suo loco : fit ita quod inconstantia loquendi dolus cum isaude haud raro com fundatur , praesertam in communi sermone. . TO3.

Omnis actio dolosa mala es. Etenim actio dolose suasi, si a ex dolo proficiscitur Ioa . . Quamobrem cum per do- actu Δί Ium quid facientis actio tam privatiVa, quam positiva are-Ia.ctitudine quoad voluntate & noluntatem deficiat L 7or. , ab eadem vero deficit, si mala committitur, quo in cassi actio positiva mala est, vel bona omittitur, quo in casu privativa mala cst j. 7 3.7 4.); evidens est, omnem actionemd Iosam, sive ea politiva, sive privativa fuerit, esse malam.

Ita mala est actio dolosa poetae, qui versus miseros pandit pro mercede, nec minus mala est privativa actio dolosa ejus, qui aquis submergendo non fert opem, quam ferre poterat in eo, quem modo diximus nor. 3.7 a. , casu. Etenim nemo - non fatetur, bonam esse actionem auxilium alteri serentis, ura mortis periculo eum liberet: erit adeo opposta actio mala. Nemo non fatetur, bonam actionem esse poetae, si bonum condit carmen, cum eo fine operam ejus conducat alter, qui mercedem solvit. Opposita igitur actio erit mala. Non licet

excipere, quod actio dolosa subinde possit esse bona , veluti

dum hypocrita dat eleemosynam, ut videatur ab hominibus, cum ex hac actione non sequatur, quod alteri malum est v, rum potius quod bonum est egeno, qui eleemosynam accipit. Enimvero sit ita, ut actio agentis reseratur ad alios. Nonne

qui eleemosynam dat, ut videatur aliis, qui non est, alios in erroneum de se judicium seducere vult ' Ecquis vero est, quin neget, alios in errorem seducere esse malum, definitione mali repugnante sy. 36s. 367. αγε. p . . Quamobrem si vel maxime dolum in actionibus nonnisi iis confideres, ex quibus damnum aliquod in alios redundat ; actio hypocritae hoc etiam respectu erit inter eos reserenda, quibus damnum datur aliis, immo quibus damnum datur per injuriam, quatenus ea repugnat justitiae universali eo sentu, quem in Horis

546쪽

Pars I. cap. VI.

Subsecivis explicavimus & suo tempore suoque loco clarius exposituri sumus. Non jam urgere lubet, quod, qui hypocrisin animadvertunt, molestiam inde percipiant, nemine ph, Iosophorum in dubium vocante, quod aliis molestiam creare malum stis. TO4. A, Blus Dolus locum haber tum in actionibus , quae agentem et1.2m com- ipsum rejiciunt, tum ιn tu, quae respicιuut alios, seu Dolus

mittarur coωmittιtur ab agente non modo aduersus alios , verum etiam

adversus aduersus seu um. Dolus enim est desectus actionis omnis si um. a rectitudine quoad voluntatem I et oi J , omnisque dolosa actio mala est q. ro 3., Quoniam igitur non minus actio, quae nobis mala est, quam quae mala est alteri, deficere potest a Voluntate & noluntate 3 7 3. 7 4 ita ut quod nobis vel alteri ni alum est, appetamus sub ratione boni cujusdam, & quod nobis vcl alteri bonum est aversemur iub ratione mali 3. 896. PEIch. empir. : cVidens est, dolo locum non esse non modo in istis actionibus, quae respiciunt alios, seu aliis malum quoddam afferunt sive positivum, sive privativum; verum etiam in hisce, quae nosmetipsos respiciunt, seu nos mali cujusdam participes reddunt, aut bono quodam carere jubent. Unde cum dolus committatur ab eo, qui dolose agit I. Ioa . , dolus ab agente

committitur non modo adVersius alios, Verum etiam adversus seipsum.

Iuris civilis principia sunt: Alterum non laedere & suum cuique tribuere L imis de just. iure. In eo igitur spectatur dolus in iis actionibus, quibus laeditur alter, nec suum ipsi tribuitur, quatenus scilicet alteri vel damnum datur, quod re parandum est, vel in alterum delinquitur, ut poena vindicandum si delictum. Quamobrem forsan non deerunt, qui sibi persuadent, dolum spectari non posse in actionibus , quae ipsum respiciunt agentem, qnomam reparatio damni locum

minime habeti ubi quis damnum sibimetipsi infert, nec

547쪽

De Impulatione morali, Dolo es Culpa. In

facile quis punitur, quia delinquit in seipsum. Enimvero ex

speciali tractatione constabit,& ex theoria juris naturalis de legibus civilibus elucescet, legum naturalium ac nascentis inde juris multo ampliores esse limites, quam legum civilιum ac nascentis inde juris civilis. In jure naturali haud infrequenter non inutili iuris fictione hominem consideramus tanquam personam diversam a seipso, quatenus anima constat ex parte superiori ae inferiori, ita ut facultates inseriores subjiciantur facultatibus superioribus ab hisce juxta normam legum natu ralium regendae, facultatibus inferioribus ac superioribus haud raro sibimet contrariis Unde homo non minus semetis

ipsum laedere potest quam alterum , nec minus sibimetipsi suum tribuere potest quam alteri, injustus non minus erga is ipsum, quam in alios. Quamobrem non minus in seipsum. ruam in alios dolum committit, ubi novit hoc sibi esse ma-um, hoc tamen non obstante boni cujusdam apparentis gratia facit, unde ipsum enascitur. Sane parentes, qui actiones liberorum moderantur, & poenis emandatricibus corrigere student , quae castigationum nomine vulgo veniunt, dolum

a culpa in specie sic dicta, de qua mox dicemus, satis accurate distinguunt, etiam ubi sibimetipsi damnum quoddam inserunt aut in seipsos delinquunt. Taceo quod homo ad conscientiam actiones suas exigens etiam in iis imputandis, quae seipsum respiciunt, dolum a culpa in specie se dicta distinguat, nec dubitandum sit, quin idem faciat Deus. Est vero etiam subininde doli in seipsum commissi habenda ratio in imputandis delictis, & soro humano, ubi quis in alterum deliquit nonsne praesentissimo damno proprio, cum hoc in easu delictum

dolo in seipsum commisso aggravari nemo non intelligat, utpote animum laedendi alterum obfirmatum aperte nimis loquente. Quae ex notionibus distinctis & determinatis deducuntur , vocabulis ad significatum fixum revocatis, veritati consentanea sunt. Dubitandum vero non est, veritati suum constare usum , etsi is semper non appareat, nec unicuivis statim in oculos incurrat, aliis praesertim eorum aciem in se trahentibus, quo minus is videatur. Non desunt in ipsa Mathesi exempla, ubi signifieatus restrictior vocabulorum amo Pliatur, nemine reprehendente , ut theoriae reddantur amo

548쪽

pliores. Sed dicta abunde sussiciunt, ut illis fidem hisce siee

re minime teneamur. :i

Actio dolos commitritur a siciente I volente. Acilio dolosa est, ubi quid per dolum fit ab agente g. 7oa. . Qua inobrem cum ea a rectitudine deficiat quoad voluntatem, non vero quoad intellectum s. roi.); verum est de actione agentis judicium, scilicet quod actio mala sit q. ro 3 , adeoque agens scit ex ea sequi quidpiam, quod vel sibi, vel aliis malum est g. 7o4. Phil. μ affusiυ. & I. IO6. L g. ,& agens idem vult j. 73. 7 . , sive directe, sive indirecte, I. 6 et 3 , vero volitionis actu f. 6a . , & utroque in casu

agenti imputando g. 618.6a s. . Patet itaque actionem dolosam committi a sciente ac volente.

In exemplis res adeo manifesta est, ut in dubium non revocetur. Ita si maritus uxori , cuius pertaesus , venenum miscet, ut eam e medio tollat; dolose agit. Enimvero novit hac actione sua uxorem e medio sublatum iri, & vult ut eae medio tollatur, ac ut hoc fiat venenum miscet. Uxor adeo Vita privatur a marito sciente ac volente actione per dolum edita. Similiter si aquis submergendus tuam implorat opem, ut servetur, tu vero eidem opem non sers, quam ferre pinteras, quia Vis ut submergatur; actionem dolosam privativam. esse auxilium, quod ferre poteras , alteri denegatum supra monuimus snor. 6. 7oa. . Enimvero nosti alterum aquis su mersum iri, nis eidem succurras; sed non vis serre opem, tuta vis ut submergatur. Actio igitur privativa dolosa est cientis ac volentis. Similiter vides incendiarium alterius aedibus ignem substruxisse. Nosti suboriturum incendium, quo aedes in cineres redigentnr. Vis, ut hoc fiat, adeoque retices, cum factum incendiarii manifestare posses, ut eventu destitueretur. Reticentia actio privativa est, utique dolosa, cum ortum trahat ex defectu noluntatis. Patet vero eam esse scientis ac volentis. ExempIa adeo , in quibus nemo non dolum agnoscit, aperte loquuntur, actiones dolosas, tam pri

549쪽

De Imputatione morali, Dolo ct Culpa. In

ocivas, quam positivas esse scientis ac volentis. Nine & juria civilis interpretes ad dolum requirunt & scientiam, & animum laedendi, ut adeo dolus per haec duo requista probetur. Cur vero animus laedendi neminem offendere debeat, ubi dolus etiam in se ab agente committi dicitur; ex iis intelligitur, quae paulo ante inor. 3. Zo4.d, prolixe inculcavimus.

. To6. Actia dolona renaei ad imperfectionem vel agentis, vel Emedias a. alterius, avi ad imperfectionem satus sive externi, sue interni c sonis a. vel agentis, vel alterius. Etenim actio dolosa omnis mala tos est j. 7 os . . Quoniam malum est, quod imperfectiorem reddit hominem statuinque ejusdem sive internum, sive externum s. 363. Poch. empis.); actione omni dolosa vel ipsie agens, vel alius quidam, aut illius vel hujus status sive e ternus, sive internus imperfectior essicitur, seu quod perinde est, actio dolosa ad impersectionem vel agentis, vel alterius, aut imperfectionem status sive externi, sive interni vel agentis, vel alterius tendit.

Vides adeo in jure naturali actionem dolosam multo latius patere, quam in jure civili. In hoc actiones dolosae plerumque non considerantur, nisi quatenus status externus alterius Mettur imperfectior vel corpus alterius Iaeditur aut imperse.ctius redditur, & ne sic quidem ira omni sua latitudine considerantur, sed restringuntur ad damna vi legum civilium resar. cienda & ad poenas delictorum, quibus lege civili poena decernitur. Quantum Vero valeat haec restrictio, intelligetur suo loco, ubi legum civilium theoriam naturalem trademus, hacte nus non satis expensam. Leges civiles non curant minima: ast leges naturae minimorum quorumvis rationem habent. Caven. dum adeo, ne modulo juris civilis jus naturae metiri velimus.7O7.

Quoniam quae animam aut statum ejus imperfectio- peetatius rem faciunt, mala animi sunt; quae corpus & ejus statum explicatur. impersectiorem faciunt, mala corporis, quae denique statum

550쪽

externum imperfectiorem faciunt, mala fortunae fiant s67. PYIch. empirri dolose aulcm actio ad impersectionem agentis vel alterius , aut status sive externi, sive interni agentis aut alterius tendit . 7o6. ; ex actione dolosa vel quoad agentem , vel quoad alium sequItur malum aisquod animi, vel corporas, vel fortunae.

nam sint mala animae, quaenam corporis , quaenam sortunae, suo constabit loco. Ut vero amplitudo actionis do. Iosae, qualis in jure naturae spectatur, appareat, unum alterumque exemplum in medium asserre lubet. Si sciens ac volens alterum in errorem seducis, cum error sit malum animi, dolose agis. Si sciens ac volens scientiam acquirere negligis, adeoque in ignorantia rerum tibi scitu necessariarum vel utilium versaris , cum ignorantia si malum animi, dolose agis.

Si sciens ac volens alterum vulneras, cum vulnus malum corinporis fit; dolose agis. Si sciens ac Valens comedis cibum sanitati obnoxium, voluptatem ex eo percipiendam praeferens sanitati, quoniam sanitas bonum corporis, adeoque ejus privatio malum corporis est, dolose agis. Si sciens ac volens famae alterius detrahis, cum fama ad fortunae bona, adeoque macula eidem inusta ad mala fortunae pertineat, dolose agis. Si sciens ac volens ea iacis, quae famae tuae maculam inurunt, dolose agis. Si sciens ac volens inimicitias alteri conflare studes, cum inimicitia sit in numero malorum fortunae, dolose agis. Si ea facis, quibus amicorum & patronorum animus a te alienatur, dolose agis. Si sciens ac volens perdis rem alterius, cum opes ad bona sortunae reserendae sint, dolose agis. Si denique sciens ac volens paupertatem incurris, cum paupertas sortunae malum sit, dolose agis. Vides adeo quam late pateat dolus tum in temetipsum , tum in alios commissus. Comprehenduntur haec omnia notione doli hactenus explicari, nec ulla suadet ratio, ut in Iure naturae notio fiat restrictior,etsi

in civili non desint rationes suo loco explanandae, ob quas ea restringit . s. 7O8. Disiti es by GO

SEARCH

MENU NAVIGATION