Scientia Sinensis Latine exposita. ...

발행: 1687년

분량: 570페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

xcij PRO EMIA L. DECLARATIO

agit de Romana Urbe, eamque vocat Apostolicam, Sanctam, Orbis Christiani dominam 1 ab ea item manare doctrinam orthodoxam conferri Ecclesiasticas dignitates ; aliaque hujuscemodi: Si inquam' diceremus , non alia de Urbe loqui quam ea, quae oculis mulorum aeque ut hominum conspicua est; nonne profectb diceremus aliena loqui, & mente captum esse vel certe nos ipsi , si forte negar mus, aliena loqui, ac de statumentis discessisse videremur 3 Atqui non modo semocius, sed Sinae passim omnes, neque olim tantum, sed etiam hac aetate nostra, intelligens, piinn, propitium vocant caelum; Parentis , Dominaque nomen ei tribuunt. Ad haec , lumen rectae rationis ab illo mortalibus infundi dicunt; ab illo descendere probo rum praemia, poenasque improborum; ab illo descendere & legari Sapientes & Regnorum Magistros; coronas denique & imperia ab illo Principibus conferri & auferri transferrique. Rud 3 quod sera monem quoque&sensus eidem metaphorice adscribant. Itaque non desunt, qui, si iniquius secum agi putent, impier indignabundi con-Juerantur, ergone coelum oculos non habet 3 Quibus nimirum vi eat a quo & quam injustε laedantur, ut debitas injuste laedenti poenas infligat 3 Ad extremum eidem attribuunt cor, iram, commis rationem, laetitiam, amorem. Nunc igitur si non adscenderent ipsi multo altius, quam quo corporeis oculis possimi perungere, nonne merito viderentur aliena loqui, dum mortuae isti machinae vitam, caecae mutaeque videndi & loquendi facultatem , quin & in Regesipibs ac Regna jus atque Imperium mere gratis ridiculeque tria

Sinenses vero ubi de incorporeo caelo , corporeoque sermo est , verbis utuntur ac sententiis adeo diversis, ut haec ipsa discrimen in gcns utriusque caeli non minus declarent, quam cum Imperatoris sui aulam ab aula distinguunt,quoties modo a structura,elegantia,firmitate, modo a potentia & aequitate commendant. Sic ubi Philosephus in libro fiam uo de perpetua & aequabili successsione quatuor tempestatum anni; de Solis ac Lunae accessu recessuque & cursi tam imperturbato; de magnitudine coeli tegentis omnia, omniaque complexu suo foventis; de concursu hujus cum ipsa terra ad rerum productionem & conservationem ; aliaque huiuscemodii utique nulli dubium esse potest, quin de corporeo conspicuoque caelo agat. At vero ubi de illo agitur caelo , a quo mens omnis & ratio profluxit, ubi sermo est de mandato illo nutuque caeli & providentia, ex qua nos nullo non tempore pendere totos oporteat; ubi dicit hanc notabis pro regula nostrarum actionum esse oportere: hanc eludi fallive nequaquam posset ab hac divitias & honores dispensari ab hac una cum ipsa natura rationali, conferri dona divitiis potiora , pr dentiam, fortitudinem, justitiam, pietatem et ab hac., quisquis opibus Disitigod by Coos le

102쪽

bus cumulandis vacetiinpensus , infeliciter aberrare: ejusdem beneficio Magistratus dc imperia obvenire, atque thaec ab una eademque Familia per multaS aetates conservari; tunc profecto de invisibili illa& arcana majestate hquce caelis praesidet, omnino agere existimandum est. Maneat itaque sua duabus illis vocibus xim ti authoritas ,& propria significatio sive brevitatis gratia & more loquendi hic usitato per acceptionem tropicam eum iub nomine caeli compellet , sive propriis tuis utatur vocibus Xum ti Ihpremi, inquam, coelorum Imperatoris.

Et hoc quidem primum est & antiquissimum Sinarum nomen, quo audito gens haec concipit id, quo nihil majus & excellentius novit , estque in usu apud eam tectam, quae prae reliquis omnibus censetur melior, & conformior est cum Maturali lege , & eatenus etiam cum Christiana vcritate, adeoque faciliorem hic de vero Deo conceptum gignit. Quemadmodum vero est antiquis limum, ita&multis saeculis ibium est ac supremum nomen Dei, cui iolus Imperator tanquam filius adoptivus & vicarius in terris sacra faciebat, ut ollem dere e id se lentire de xam ii, quod de te sui iii bditi sentiunt; scilicet supremum se & unicum esse Imperii stat Sinensis a Deo electum, uti Deus coelorum & terrae supremus & unus est a se Imperator:&hinc etiam fiebat ut lacrificaturus solemni ritu expedito ad omnes Imperii sui ditiones diplomate donuntiari juberet subditis di cm tantae solemnitatis. Caeteris veris spiritibus lacra faciebant pro tuo quisque gradu Principcs & Magiitratus, ut os hcnderent spiritus illos comparatos cum Xam τι supremo Imperatore id csse , quod sunt Principes & Magistratus in terris suo cum Rege comparati : Sic errimi ut verbis utar Lactantii j mundum regi a Deo dicimus & semper

censeerunt Sinae ut a rectore Promuciaan, cujus apparatores nemo ficios esse in regenda Tromiscia dixerit, quam- ιsionum ministerio res agaia

Quandoquidem, igitur nomen illud Vam ii sit primum & non persenale, uti Sathureus, &c. sed appellativum uti Numen , aut Meus: ad- haec cum ex ethymologia sua nullam denotet imper rectionem , sed e contrario potestatem ac majestatem , di quidcm iii premam; poς sit autem ex sententia D. Thomae & omnium Theologorum verus Deus iis nominibus appellari, quae aliquam perfectionem denotant absque imperfectione ι fidenter ac jure me cito aflirmamus Priscos Sinas ipso illo nomine unicum ti verum Nunien cognovisse , significasse, coluisse , uti satis liquet ex tot saeculorum authoritate, tot etiam tamque authenticis librorum monumentis ac testimoniis, in quibus nillil prorsus quod mirere ) reperias, quod illo nomine Miuprema ma)eltate indignum sit, vel indecorum, aut a ratione alisia

103쪽

xciv PRO EMIALIS DECLARATIO.

num in iis, quae referuntia, ejusdem attributis re proprietatibus , quamvis etiam ea non immerito desiderabis, quae totis Europa de Asia spiritu sanctiore assini doctores,& lumine fidei Christianae collustrati, tam subluniter Theologiceque seripserunt, α ad posteros

transmiserunt.

PARAGRAPHUS NONUS.ύUOD PRIMAEVAM NO MINIS XAM TI

significationem abolere nequeat adultera Novatorum

NEQUE veris tam antiquae, tamque perspicuae significationi,& etlaymologiae nominis hujus tot illustrati attributis ac pro prietatibus , quae uni & soli Deo competunt , derogare potest opinio perversati interpretatio Novatorum post tot tandem saecula tur piter hallucinantium, sive isti jam flacrint de secta Too , a qua pri mum fuit vitiata nonnihil sgnificatio. introductis variis aedem no minis in coelo Numinibus, quorum singulis in singula elementa in dependentem quamdam potestatem tribuere visi sunt ; sive etiam fiderint duo tresve Imperatores uti reten ς- ε Familia Tam decima tertia, & er Sum pamilia decima nona mei qui nomen & titu lum xam ii, seu supremae potestatis & excellantiae duobus hominibus attribuerunt Lao - , & chama, quorum prior coaetaneus fuit Conficio, posterior sub quinta Familia Han floruit , uti supra fusius retulimus: Non magis igitur abusus impius derogare potuit usui te gitimo , vimque tollere significativam Priscae vocis Sinicae , quam tollere potuit vocabulo ενεοι sive Deos vim propriam significandi, facta a daemonibus aut hominibus ejusdem usurpatio; quemadmodum legitimi Regis nomen ac vim non tollit rebellis quispiam, quivi & armis sibi eundem titulum ac nomen per nefas usurpa

verit.

' Multo certe minus quidquid contendant hujus aetatis atheopolitici tollere aut immutare potest propriam ac vetustissimam nominis xam ii vim & significationem, adeo spuria, atheopoliticorum quorumdam interpretatio post o. tandem saecula in lucem prore

cta, qua sepremum coeli Numen , ejusque attributa conantur eludere, omnia scilicet ad mutam & inanimem quamdam virtutem &naturalem rerum cssicacitatem revocantes , & ita totius retro antiquitatis monumenta & senium in suam ipsorum detorquentes sen

tentiam.

104쪽

PROEMIALIS DECLARAT. xcv'

Liceat hic ergo pauca de multis afferre , quae Novatores iliali suis in commentationibus & in opere illo sito de natura operosius explicant. Ecquid enim obsecro fingi potest ineptius, quam ducere idcirco Imperatorem Sinarum solum sacrificare supremo Imp .ratori, quia cum sit ipse Den id est, ctai filius adoptivus seiulicet, eb quod omnis potestas juxta illos a coelo sit) magis utique participat de puriori illa & deiacata virtute caeli & efficacitate ; quare, dum caelo sacrificat, id agit lcilicet, ut suus aer ille seu influxus p rior pcr sympathiam quamdam connaturalem uniatur cum coelo, conservetur, & augeatur : & hinc etiam praemittuntur jejunia , &abstinentia, ut aerem curis forte illecebrisque vitiosis, ceu nebulis quibusdam, obscuratum & inquinatum puri sicet, & ita revocato intra s. regio illo & a caelis infuso recte dispositus ad sacrificandum accedat: & hanc etiam dicunt esse causam, quod primis illis sarciniis fuerint Reges fanisti, quod saecula aurea&tam opulenta subdu bus Principibus Familiis, quia illis temporibus sicuti aer , aerisque vigor ac Virtus erat recentior, ita Vividum erat, magisque vegetum, S abundans id omne, quod cum Priscis Regibus coelitus communicabatur 3 secus ac usuvenit posterioribus inculis, paulatim scilicet macrescente, & sterilescente dicta calorum virtute, vique essiciendi; uti, inquiunt, aqua in fonte suo pura est, at quo tangius pro- . labitur, eb ex locis sordidis & limosis magis inficitur ipsa quoque,

sordesque contrahit.

Alibi etiam dum explicant quo pacto coelum procreare dicatur Reges & Magistros, & Sanctos, assirmant id fieri per, influxum caeli

fortuitum, qui in hunc vel illuni incidit. Quando vero in textibus refertur, quod caelum seu supremus coeli imperator annuat precibus& votis piorum Principum, id volunt ex eo fieri, crabd cum animus Pius ac Religiosus hujusmodi Principum sit omnino unitus cum caelo ejusque influxu, ille ipse caelestis influxus, utique sympathicus, sponte sua protinus insinuat sese tam piis votis di desideriis, ex quo sperati deinde successias consequantur. Pari modb Interpres Hu usum dum iconatur explicare favorem illum singularem, quo supremus caeli Imperator impertitus est imperatricem Iaamavo, quando post preces & facrificium una cum marito oblatum ipsi Xam ei, concepit filium, sci inquam, 3 oo. post annis, quam res illa contigisse scribitiit dum, inquit, Κim y ven toto mentis assectu sacrificabat supremo IN rato is quo tota mentis intentio G assectio ferebasur, eb mox etiam influxus quidam cretinis ferebatur . meia bie ferebatur eb ipsi minus generativa quaedam confluxit, in sic acceptatum fuit ejus motum sacri ficium: QM igitur filium conoeperit ρο enixa sit, non adeo mar--

dum m.

Quam absurdh vero philosophantur, seu verius nugantur de pro

105쪽

videntia Numinis, & aequa vel meritorum , aut criminum retribuctione , 3 quando scilicet 'prosperos successus rerum humanarum se docent a caelo existere, ut totos adscrib. t acri seu influxui cuipiam

benigniori & foecundiori, qui in gratiam bene merentium explicet sese , dilatet atque diffundat; adversos autem eidem rursus aeri, sed jam restringenti sese , usibusque hominum tam male promeritorum quodammodo siubtrahenti. Juvat audire quid de Imperatore in equi e secunda xum Familia fuit ordine, & impie procax blas phemus in coelum in venatione fulmine perciissus interiit anno ante Christum iique. Imperii siti anno quarto. Quid, inquam, dicant Familiae Sum interpretes, quos explodit Tmnaul a & ipsc interpres. I.

men, inquiunt , coeti qirdam Diritus exbatitio exardesiens ιν etiolenta; quod igitur hominis aurae γ' Dirituι miolento , impio sic o

current, ut extruxerat Implum Uu ye, utique res fuit consentauea rationi.

Rursiis, ipsis hominis cGgitationes pravas aut bonas quo pacto explicant 3 Cum quis, inquiunt, sui capit bonam, piamve cogitationem, hoc ipsum dumtaxat cit, quod libro odarum dicitur Xam ti lin D, Supremus Imperator appropinquat triba descendit ad te , cum pravam quis sulcipit : Hoc est iplum, D chin nu Supremus Imperator gramitern ahitur, & nihil amplius. Atque ita luis illis commentis adulteris contendunt caeli Numcn non aliud esse, quam ipsum hominis animum. Hunc-esIe-ti, hunc caelam esse , intrepide assirmantes. 'Ubi vero de anima hominis agitur , qtiandocumque in textu dictitur, in morte corpus in terram redire, spiritum vero siritim ascend cre, aut etiam, ubi piorum Regum animae memorantur assistere Supremo caeli Imperatori, ea utique de aerio illo intelligenda , qtii mixtus coelo , fortuito impulsit huc illuc feratur, ac modo deicendens, modo etiam ascendens, nuspiam flabilis persevcrct.

Et haec pauca quae de multis modo retulimus ) quis sanae menatis non cxplodat, & jure metato etiam non succcnseat, quod ho mines alioquin docti, de virtutibus vitiisque, necnon adiar. inistrantida foeliciter Republica , tam prae lare quandoque disserentes, nescio qua correpti dementia, totius antiquitatis tot tamque illi isti ia circa supremum N aen,& Religionem relicta posteris monumenta, tam

foede S putide corrumpant, & quidem non sine plausu, fastuque,

quasi vel ὀ lubtilitate ingenii sui invenerint modum explicandi om nia per illas scias adrias M inanimes caelorum cssicacitates & nova chi: naericae Philosophiae dogmata, o. ferme ante saeculis incognita α ignorata, aut ut ipsi quidem censent ) oblivionis tenebris, ex diuturnitate ten porum enatis, quasi consi pulta. Eo prorsus modo, quo

heterodoxi nova lux & peltifcra dogmata aut horitate sacramim litte rarum & Ecclesiae Doctorum confirmare, S ad suuna sensum arbitrium que dcri avaluim,vesut totius antIquitatis Ieformatores pertrahere non Crubescunt. Et erit Diqiiirco by Gorale

106쪽

ΡROEMIALIS DECLARATIO. xcvij

Et erit quispiam Europaeorum praeconum qui adulteris & impie

politicis interpretationibus malit mordicus adhaerere , & in atheopoliticorum recentioriam tam prave & putide de antiquitate tota definientium ire sententiam , quam paucis hisce relictis & pro culcatis , sequi saniorem mentem Interpretum & suscitare de nub aureae Sinensium aetatis pulcherrima ab authore naturae indita lumina , & revocare quadamtenus Priscorum minime fucatam innocentiam, pietatem, ac Religionem Praesertim cum apud hanc gentem Si modo quis afferat animum minime praeoccupatum, inventurus sit, tot tamque apposita adjumenta e priscis petita monumentis , quae Viam pandant & quadamtenus etiam complanent adtaciliorem cursem Evangelicae praedicationis

oe Patrum primitiva Ecclesia, ali que rationibus concluditur eodem , quo Prisii Sinenses, nomine verum

Numen compestari posse.

PORRO quaecumque hactenus retulimus, ea potissimum Κεre

quae permovere possunt primos Sinicae Missionis Fundatores, ut abjectis adulteris interpretum hujusmodi commentariis, nudae vestugiis antiquitatis insistant, & ad significandum Deiam , quem annuntiaturi veniunt, nomine illo appellativo & antiquissimi idiomatis vocabulo xam ti tot olim saeculis usitato & incorrupto tam in sermonibus suis, quam scriptis libris utantur ; quod ut fidenter ochaudquaquam dubitanter fiat, praeterquam, quod multorum ann rum labor improbus ac studium in volvendis ac revolvendis vel rum monumentis ac libris viam aperiat, praeterquam etiam quod gravissimorum virorum, & tanta de re toties consultorum judicia &plurimorum recte sentientium vota suffragiaque , imb etiam cohor tationes atque impulsus minime deerunt , tamen motivum longe

efficacissimum fuerit imitari in re tanti ponderis &momenti Apostolum gentium, & imitatores Apostoli sanctos Patres atque Doctores; Con ciliorum item, & Ecclesiae universalis praxim & methodum in an nuntiando verb Numine apud omnes gentes: quippe eo fere, & non alio ubique terrarum usi sunt nomine , quam eo , quod apud singulas gentes invenere. tametsi jam illud invenissent variae gentilia ratis somniis, & figmentis innumeris per multa saecula corruptissimum, & quasi penitus obliteratum : Sic enim Ecclesia,&Apostoli, di Praecones Evangelici judicarunt nec in ullo Concilio ea de re

107쪽

xcviij PRO EMIALIS DECLARATIO.

fuit controversia ) caeteris scilicet praeferendum Θεοῦ vel Dei nomen apud Graecos scilicet & Latinos, quia . hoc audito gentiles illi, quos

instituebant, in alicujus Numinis notitiam veniebant, quamvis iidem sub eo nomine aut caelum materiale , aut terram, aut elememta , aut planetas , aut homines scelestissimos , tum intelligerent, adeoque gravius ac turpius errarent, quam Sinae , qui niliu turpe aut indecorum affinxerunt isti nomini, nisi quando ad duos homines illud transtulerunt. Quaeramus igitur ab iis, quos forte metus & scrupuli sollicitant,

qua tandem voce usus olim ruerit Augus inus aliique Patres ortho

doxi, quando cum Manichaeis de Deo disputabant an fortasse voce illa, Deus, abstinebant Religiosi timidique, propterea quod scirent eis quibuscum disputabatur , corporeum quid , pro haeretico vocis usii ac depravatione, jam significare 3 Et ipsosmet Ecclesiae Principes atque Apostolos, quando olim Romanis & Graecis Deum annuntiaverunt, qua tandem voce censent fuisse usos Illa ipsa voene

Deus , inquient i At enim quid aliud vox illa significare poterat Ethnicis istius temporis, quam Numen aliquod Saturno, Iovi, Meracutiove simile ' Quandoquidem de alio quopiam Numine plerique

illorum, ne dicam omnes, nihil unquam ne fama quidem perceperant. Obnoxius ergo gignendis erroribus vocis istius erat usiis , Minimὸ, inquies, sic namque voce illa Sancti utebantur, ut partiin affirmando quae naturae divinae competebant, partim etiam negando quae non competebant, quamvis imperitos ac rudes docerent, Deum quem annuntiabant, alium prorsus esse , & infinitis intervallis di stantem ab iis, quos caeca gentilitas adorabat. Bene habet. At quid aliud in hae China Primi praecones verbo scriptoque essicient re quam do Xam ti binas voces pronuntiabunt, simul etiam & incorporeum esse, & aeternum, immensium , infinitum , perfectissimum , caeli ter raeque Procreatorem ac Dominum disertissime docebunt. An fortas se ειοι sive meus Athaenis & Romae ruto pronuntiari a Paulo potuit, Xam ii vero in China sine periculo pronuntiari non poterit 3 Cum tamen nomen hoc re ad litteram, & ex prima institutione sua hie premum Imperatorem, & juxta Interpretes ethnicos Den chi clusai, id est, celi Gminum ac bemiatorem significet

Quaero ulterius , si ab gravissimis Sinarum Doctoribus juridice

interrogatus Doctor Europaeus, quo tandem nomine usi olim fuerint in Europa Ethnica primi Praecones Evangelici, & an Dei nomen intactum incorruptumque semper perstiterit, nec applicatum fuerit aliquando mortalibus aut rei materiali, quid oportuit virum prudentem ad haec respondisse An nomen mei in Europa semper integrum inviolatumque perstitisse quis id audeat assirmare, &xamen hoc ipso semper usi primi in Eumpa Evangelii Praecones λ

108쪽

PROEMIALIS DECLARATIO. x clx

Quaesiverit igitur deinde Sina rationem , quare in suo Imperio dubitet Europaeus uti nomine Xam ii, tametu corruptum hoc invenerit,

tum a sedi artis Lao hun , tum a spuriis Interpretibus , qui mutae cuidam coelorum virtuti aerioque influxui illud nomen attribuerunt γQiram obsecro rationem afferre debet, aut potest Europaeus contra usiam nominis Xam ii, quae ipsa ratio non militaverit similiter , α multo magis in Europa contra nomen Dei multo crebrius & diu tius & turpius ibidem vitiati & corrupti, quam fiterit hic nomen

At, inquies, cura saltem ista & metus deterrers deberet pr aec nem Europaeum ab usu nominis Xam ei, quod hoc pacto cum litteratorum secta convenire in multis videatur lex Christiana, & ita ipsorum ad fidem conversio retardanda sit: At si hoc argumentum urget, militat idem etiam pro modo dictis, nec debebant Apostoli aliique Praecones olim Sc.ι & Dei nomine uti ob eamdem ratio nem praecipue cum alia suppeterent nomina ab ipso Deo instituta ut Eloe, indonai, seboma , nec Christianis qui inter Mahometanos versantur cum Persich aut Turcice loquuntur, licitum foret nomi nare Hasta, nec cum Hebraice loquuntur Hebraicis uti nominibus, ne cum Mahometanis, aut Iudaeis convenire censeantur. Non igi

tur, ut una secta ab alia disserat, singula utriusque , vel dogmata, vel nomina differre necesse est,quaedam sunt legi Christianae cum

Iudaica & Mahometana, & cum litteratorum secta communia, uti hoc , esse supremam aliquam mentem omnia gubernantem, parentes honorandos & illud, sibi non mis fieri, alteri ne feceris, Acc. I md vero quo plura nobis erunt cum litteratis communia , eo facilior eisdem erit ad optatam conversionem via. Ecquis obsecro

Hieronymum carpat quod scripserit Christianam Religionem esse Stoicae disciplinae quam simillimam ex qua adeo disciplina non pauci ad Christianam transierunt, eamque deinde scriptis suis & san guine defenderunt j quis arguat Augustinum dum scribit se initium Evangelii D. Ioannis, In principio erat Verbum , apud Philosophos

Platonicos invenisse 3 Quis Lactantium damnet, qui toto opere suo contra gentes Ethnicorum authoritatibus utitur , & postquam recensuit, quae dogmata Religionis nostrae a variis quoque Philosephis

tradita fuerint, tandem concludit : Toraxm igitur merit tem g omne

dimina Religionis arcanam Philosephi artisere. . Quod si lex gratiae naturae legem adeo non tollit, ut etiam periaticiat, cur pulcherrima naturae lumina, quae in Priscorum monumen iis reperire est, non licebit afferre, quando etiam sacrI Scriptor de Patres illa ipsa, quae Deo revelante cognovimus, quaeque remothb-ma stini ab humano intellectu, tamen conati sint temponiis, &authoritatibus Ethnicorum magis ac magis confirmare ex. gr. Sybib Diuitiato by Cooste

109쪽

e PRO EMIA L. DECLARATIO

latum vaticiniis , effato Trismegisti Monas genuit monadem, Serapidis simulachro, quo adumbratam fuisse docent SS. Trinitatem 3 Non est igitur quod scandalum passivum, aut parvulorum , aut error aliorum prave inta pretantium, aut abusus lapsu temporum invecti deterre rent fidei Praeconem 'bi usu nominis antiquis limi Xamti.

PARACLA PHUS UNDECIMUS.

OSTEN DITUR NON USUI EQUAQUE

Bandum authoritati Interpretum Neotericorum ,sed nudo

textui, quoad feri potest insistend-m.

Si D inquies, numquid Europaeum Praeconem deterrere non deabcat authoritas tot Interpretum , qtii authenticos Sinarum veaterum libros interpretati sunt, & novum Philoibplaiae genus cude-Tunt, authoritate Imperatorum confirmatum & omnium encomtis hodieque celebratum At certE omnes illi Interpretes, licet alii quingentis , alii vero trecentis circiter abhInc annis prodierunt quoniam tauten a condita Monarchia quater mille anni & post ipsum Imperii communem Magilitum coufua-n QOo. circiter an m intercesserunt , Neoterici merito censendi sunt,& post tot mori

stra sectitrum idololatricarum, tot bella , rebelliones , parricidia αImperii vicissitudines, quae s ipsi simet fatentibus i cursum & splen

dorem litterarum, & doctrinae veterum per decem dc amplius sit cu la interruperunt, tandem ipsi prodierunt scilicet cum novis suis &chymericis commentis, adcoque ab Europaeo praecone merito sus pecti censendi sunt. At numquid etiam defuturos cxistimamus e g. Si nicae gentis litteratis , qui nos temeritatis ac superbiae insimulent qui, exteri homi ncs cum simus, neglectis suorum lucubrationibus& commentis , per nos ipsi reconditos Priscorum sensiis, & arca na quaeque velimus assequi. jamque adeo eos, a quibus discere nos oportebat, erroris arguere quodammodo & docere At enim si La tinis Graecisve litteris dare operam vellent ipsi , Magi liros eorum nos agere vel in China posse; Sinicas vero litteras a Sinis utique tradi oportere, & quidquid in hisce dubii latet obscurive, a Sinis expla nari. Cur ergo nos uti falsas & adulteras repudiemus interpreta tiones eas, quibus Patrum suorum monumenta legitimi filii conati sint illustrare 3 Ea vero quae nos ipsi excogitavimus homines alieni ignotique, & Oceanum litterarum Sinicarum tam sero ingressi, do ctrinae ipsorum tanto jam tempore totoque Imperio tam acceptae, non minus temere, quam arroganter anteponamus At certe si in Europam Diuitirso by Goral

110쪽

Europam forte migrarent ipsi sacrorum voluminum perdiscendorum causa nequaquam sic esse acturos : certum quippe sibi esse , nostra, Europaeorum hominum expositione , maXime quidem eorum , qui sanctitate doctrinaque floruissent, stare & acquiescere; memores in Europam se venisse discendi gratia, non autem docendi. Quam speciosa oratiot Et si primam ejus frontem contemplemur, quam contentanea rationi, Quamque plena aequitatis i Quo tiam minus mirandum, si ex Europaeis hominibus extiterint nonnulli, quibus illa persuasum fuerit. Hoc ergo controversiae totius fundamen tum est : Hinc scrupuli curaeque omnes, quibus angi se fatentur imos ego scrupulos priusquam ex animis eorum coner evellere, per contari ab eis id velim e Putent ne probe se nosse Sapientes illos Meruditos Viros, quorum sententiis & interpretationi stare nos oporteat a Profligatae perditaeque vitae sunt homines , qui fucata quadam specie fidei, integritatis, & aequitatis contenti, & mendacio virtutis potius quam ipsa virtute, avaritia interim & ambitione, dolis ac . rapinis, aliisque sexcentis vitiis cumulatum cor habent: homines stini Deus quorum venter est, qui caeno vitiorum suorum, turpissimaeque ii

bidinis immersi , nullas non impuritates suscipiunt: di quamvis inhaquadrupedes abjecti jaceant, superbia tamen insolentiaque sit per astra se tollunt, Magistros Orbis, & hominum sapientissimos se esserati : Cumque lucem illam Priscae veritatis oculis vitiatae mentis suae intueri non possint, & ut possint, tamen nolint, tenc bris suis scilitacet & erroribus obnubilant involvuntque omnia ; adeoque & secum ipsi, & multo magis inter se mutuo dissentiunt ac pugnant. Atque, ita, quae docta &religiosa antiquitas supremo cuidam Spiritui Caelo

rum Domino & Moderatori piε sapienterque tribuebat , ipsi non minus impie quam stolidb tribui volunt suo nescio cui Taim , Tn, G Tam fortuitis scilicet influxibus, aliisque non tam rerum quam litterarum vocumque monstris, quarum significata confinxe- . runt ipsi , erroribus quidem suis , & atheismo accommodata; sed profecto ab omni specie veri, necnon a mente Majorum suorum tam aliena, ut existimem, Priscis illis Sapientibus nec per somnis mquidem tam ridicula depravatae posteritatis suae figmenta & somnia in mentem aliquando venire potuisse.

Et quispiam erit, qui horiinibus hujuscemodi tribuendum aliquid

esse putet qui, fidem dari oportere , qui stare nos velit eorum sententiis & interpretatione γ iis utent, si eos in Europa nostra versari contingeret, & de Germano sensu Bibliorum dubium ali- . quod aut controversiam suboriri ; utique starent ipsi, non sua, sed mostra Europaeorum hominum, maxime quidem S S. Patrum sententia & Interpretatione : cur ergo nos vicissim , qui in China versamur, non audiamus de sequamur ipsos.

SEARCH

MENU NAVIGATION