Scientia Sinensis Latine exposita. ...

발행: 1687년

분량: 570페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

lxii PRO EMIALIS DECLARATIO.

simul ac perversitate 3 Obversabantur animo dura certamina sibi ineunda, nec jam cum idololatris tantum , & Mahometanis promiscuaque plebe , sed ipsis cum Magistratibus cum tota prope classe Litteratorum, e quibus supra centum millia gradibus suis insignes erant, cum ipsis, inquam, flore, robore ac firmamento imperii, hominibus Atheopoliticis, a quibus caeteri jus ac leges petebant, atque

adeo fastu potentiaque tumidis, contentis Virtutum specie, re autem vera coeno flagitiorum majori ex parte coopertis. Dimicandum erat cum Scriptoribus primi tunc nominis , dc cum librorum veterum & classicorum Interpretibus tametsi Neotericis, attamen Clas sicis suti vulgo quidem censebantur quorum adeo commentarii manibus omnium terebantur a Convellenda apsorum authoritas , dispellendae fraudes ac tenebrae,& si quidem verum erat quod No Vatores tam studiose docuerant, eamdem scilicri cum sua fuisse mentem ac sententiam Priscorum omnium, prosecto contra tortonia Iem totius antiquitatis, authoritate quadraginta & amplius saeculo rum roboratae vel proposito capitis periculo fortiter erat enitendum: Damnandi consequenter auctores errorum: Plisei, inquam , Reges

ac Sapientes, di ipse magister imperi , quos ut oracula quaedam mundi sui, & illustria virtutis ac sapientiae prototypa posteritas omnis hodie que veneratur, de quibus si quidem nos juridic quid sentiremus , interrogarent, fidenter ac diserte respondendum erat, erravisse omne aeternum periise : Quod suo tandem ser ret animo gens saperbissima retinentissimaque prisci moris & majorum observantissima 3 utique novitatem tam invisam detestati, constanter assirmarent nequaquam erravisse Bos, sed nec errare per tot secula, tot millenos tanti nominis sapientestam constanter potuis se : Ut ut esset, malle se cum erroris periculo insistere vestigiis ina jorum, quam opiniones sequi paucorum hominum exterorum ad id usque tempus inauditas. Meminerat quoque Riccius exterum se esse, hoc est , Sinensium Opinione, Barbarum e Meminerat Religionem, quam propagarinus Venerat, esse hic novam, novoque ex orbe advectam : Quod si vel nomen ipsum exterorum esset despectui; si suspecta novitas omnis,& vel adeo quia tranquillitatem publicam turbare nata , politicae genti Priscarum suarum legum ac consuetudinum tenacissimae iam per invisa: Immo si Magistratus & Consiliarii Principum Reli pones& Sectas ad unum omnes , praeter suam litteratorum, penitus abolendas esse non semel senserant , reque ipsa contra Sectatores earum scum tamen inquilinae jam essent, & tot Imperatorum privata sitia perstitione vehementer auctae & corroboratae ὶ Principes alii atque alii serro flammaque saevierant: Quid sperari tandem posse de illa quae tam nova eslet ac peregrina, quae mollis ac superbae gentis in

72쪽

PROEMIALIS DECLARAΤIO. lxiii

genio tam contraria, res annuntiaret tam prima specie incredibiles, uti est Homo-Deus & hic crucifixus.

veritatis Evangelicat Sinis annuntiando. Priscorum Monumenta , Mnnales legit oe examinat. DEsPONDERET animum procul dubio tot inter curas ac

merus quisquis haud aliis niteretur viribus quam humanis i Sed enim fietus Deo constitit sibi Riccius, qui cum multa diu noctuque ver saret animo de institutis ac legibus Monarchiae tantae &tam antiquae, in hunc fere modum secum ipse ratiocinatus est : Si verum est quod mihi tam constanter assirmant omnes , anni simi mille quingenti eo que amplius quod ξdola cum idolorum cultu authoritate Regia ex India primum inducta simi in hanc Chinam i Constat autem sietisse hoc Imperium per annos quater mille eoque amplius, si quidem fas est annalibus Imperii fidem dare,dignis utique non minori fide, quam quos de rebus suis Graeci ac Romani conscripserunt: Quid ergo dicemus de omni illo tempore quod idololatriam antecessit, amis 1 cilicet bis mille quingentis An ignoravisse numen omne tam verum quam

farsum Quod quidem de gente quantumvis immani ac barbaral teste Tullioὶ vix est auditum: Vox illa generis humani Numen essaliquod an sola fugerit aures Sinarum Soli Sinae ad lucem Villam, speciemque & magnitudinem creaturae, per quam Paulo teste, tam cognoscibiliter Creator omnium potest videri, sisti, inquam , Sinae

caeteroqui tam perspicaces semper caecutiverint An insania ista,&intestinum murmur dicentium in corde suo et Non es Deus , quam Augustinus paucorum esse dicit, omnium omnino Sinarum memtem semper occupaverit 3 Quod illitterati, quod agrestes ac feri sem per cognoverunt, homines sapientes, culti, mites semper ignorave rint ν Qui motus illos tam constantes & aequabiles Astrorum, qui coelorum conversiones semper admirati, semper id egerunt ab ortu suae Monarchiae, ut aevabilitatem & constantiam illam & ordinem inviolatum in administratione Monarchica sui Imperii observarent; nunquam de motore coelorum ac Domino, nunquam de Monarcha

illo supremo utpote invisibili & in corporeo cujus Monarcham suum Vicatium & veIuti filium adoptivum esse crediderunt ad Liblunarem hunc orbem administrandum)cogitavisse, credi potest Atenim si hic subobscura saltem veri Numinis fuit notitia, unde tanta deinde

73쪽

Ixiiij PRO EMIALIS DECLARATIO.

perversitas opinionum ac morum, tot Sectarum colluvies quantam videmus hodie, unde tot artes nocendi fallendique 3 In promptu causa est: ab inconstantia naturae depravatae, nominatim vero a pestifera seria vitute idolorum. Quoties ipsimet apud nos praedicant Priscorum temporum innocentiam, fidem, simctitatem l cito nimirum conse nescit virtus omnis, & imbecillitas humana suapte sponte ruit in petajus, tametsi nemo sit qui impellat: satis severa simplex & innocens

prima aetas Romanorum, at quanta deinde morum corruptela cum

triumphis Asiaticis in urbem invecta est i Quid ipsa Christi Eccle sia, quot & quantas vicissitudines stubiit Quam cito deferbuit ardor ille spiritus sancti, quo in ortu suo rapiebatur inflammata Id ergo quod nunc jacet, haud re ae dicas stetisse nunquam. Humanum quid esse & natura sita caducum recte quidem dixeris. Depravata gens est, sit sane. Corruptissimi mores, non inficior; sed vel hinc liquere dico, synceri quid integrique habuisse aliquando. Omnino sic res hab cirnon ea fuit olim China, quam nunc videmus csse, sed quod cxtr mis hisce temporibus uiuuenit Europae nostrae, ut pult insignem corruptelam opinionum simul ac morum, post tot haeresum quotidie hydrarum instar pullulantium examina, Atheismus quoque nonnullos infecerit, hoc usuvenit & Chinae , lue tam execrabili grassante hic tanto saevius, quanto minus adest remcdii, & plus suppetit semper alimenti.

Quid ergo consilii in re tam desperataἔRatione primum ac Phialo flata mederi incipiamus t At in hac, ut ab ipsis , ceu Magistris, excolamur, ex Europa nos venisse exillimant. Pugnabimus igitur armis sanctioribus quae plurima suppeditant paginae divinae 3 Sed enim divinis similes suas item esse stulte contendent ; & si quidem vetustiores quoque esse dixerit, erroris illos arguere difficillimum sane erit: quin ergo freti magno Deo arripimus Christi Salvatoris nostrie cruce pendentis imaginem, & provolamus in publicum animosi, fideique nostrae trophaeum circumferimus per compita & fora raderit piis conatibus ipse Dominus, & si prodigiis signisque doctrinam ejus confirmare non potuerimus, sanguine Vitaque certe con.

firmabimus. Utinam hoc quidem l Verumtamen ne ipsum quidem Apostolum Gentium quamvis arderet mori pro Christo, praedicaretque Christum & hunc crucifixum, accepimus inivisse viam hanc &rationem, Christi praedicandi in Sapientum Areopago , ubi quantumvis incitaretur spiritus ejus in ipse videns idololatriae deditam civitatem, sic tamen Christi R edemptoris & hominis mentionem iacit, ut primim Creatoris ac Dei, & sic rursum Redemptoris, sed ut a mortuis prodigiose suscitati, sed humanum genus gloriose j dicaturi r Idem vero Apostolus cum apud gentes alias tot signa Lamque miranda patraverit, in hoc tamen ingeniorum & sapientiae

theatro Diuitiam by Corale

74쪽

PROEMIA L. DECLARAT. I xv.

theatro judicavit solidis rationum ponderibus, Deo adspirante esse

permovendos.

Quid si ergo imitemur Apostolum in Areopago disserentem, &quando non dubitavit is ex ipsa Poetarum caligine tenuissimum primae lucis radium elicere, nos similiter ex vetustioribus saltem Sinticae Philosophiae monumentis petamus aliquid quod crepusculi sit instar, & aurorae feliciori selique justitiae quadan renus viam pandati Veterum quidem librorum copiam non deesse , fatis jam constat, Iique fortasse quo propius ab origine fontibusque veritatis abfiterunt, hoc etiam purius liquidiusque de ea disseruerint. Sed enim

verendum ne si veteres hic nobis faveant, Interpretes Veterum adversientur : Sic enim audio non minus copiose quam ingeniose explanari libros veterum ab interpretibus quibusdam, qui cum vix a quingentis annis prodierint, admodum tamen fidenter judicium se rant de quadraginta iaculorum sensu & doctrina. Accedit hoc in digenas ipses esse versatissimos patriis in litteris, & quia de his tam praeclare uti vulgo dicitur j sunt meriti , eoque nomine maximis olim perfuncti muneribus , idcirco lucubrationes ipsorum singulari cum studio elausuque icctitari ab siimmis pariter infimisque Quid ergo deferent uni homini praesertim extero, qui prae uno m Riitrorum suorum & Interpretum, exteros opinor ὶ omnes floccuraciant quamquam jure merito quis dubitet, an qui scripserunt postremis illis corruptissimis temporibus Priscorum mentem germanamque doctrinam sint assecuti, praescxtimque iis in rebus quae ad ReligionemPriscorum pertinent,vel sunt ab sensit nostro vulgique opinione remotiores. Constans quidem Interpretum concordia, maxime si plures fuerint, nec unius aetatis , admodum rara est & miraculo proxima. Gaudet fere aetas posterior priori vel addere quidpiam vel detrahereiSic Litterati Sinenses aetatis nostrae novam illam commenti stini Religionem ex tribus conflatam, quarum duas ii, qui Imperante familia dum floruerunt, uti falsas travasque oppugnaverunt acerrime. Cur ergo hi ipsi non aeque hallucinati fuerint & multo etiam longius a primis illis temporibus dogmatisque majorum diccesserint γ Maxime cum ultro fateantur intercessisse noctem illam

tam spissam annorum mille & amplius , per quos prisca Sinarum Philosbphia consorvae similis extinctaeque jacuerit λHas ergo similesve cogitationes diu noctuque revolvens animo Matthaeus Riccius cum vehementer optaret sedem figere quamprimum in ipsa arce Imperii ; Regia, inquam, Peiunensi, quae Monarchiae totius caput est quod & magnus Xaverius tantopere expeti verat j quoniam tamen necdum sibi videbatur satis esse maturus ad illam expeditionem, & nisi via aliqua paulatim eo sterneretur , acceleratio tam praeceps multo plus damni quam commodi afferre po-

75쪽

terat: Satius esse duxit festinare lentius , & ex proximis quibusque locis atque Provinciis qualemcumque fructum petere, extraque Re- .gia1n praeludere quodammodo certaminibus illis quae in ipsa deinde Regia esset initurus. In Provinciis itaque Chinae Meridionalis annos versatus omnino 16. ipse tum per se tum etiam per socios non uno loco felicia posuit fundamenta rei Christianae, de quamvis omni illo tempore variis gravibusque laboribus ac periculis exerceretur, nunquam tamen fractus eth animo , sed Deo fretus e rebus etiam adversis animos & opes sumpsit, unum interim singulari quodam studio solertiaque agens assidue, ut indagaret omnia secumque tacitus expenderet, eoque consilio consulens identidem gentis libros,& quotquot ex amicis nancisci poterat homines litteris praestantes quoad anno 3198. jam maturam ratus Pexinensem expeditionem eam alacer suscepit: Sed ecce Pekinum delatus recentis cujusdam belli terrore dc apparatu fervere videt omnia r quare prudenter hic dinficultati cedens ac tempori Nankinum repetit, live Regiam Mer,dionalem Ibi autem non paucis Christo aggregatis fundat Ecclesiam simulque domicilium Societatis I E S IJ α exacto circiter biemnio rebusque jam pacatioribus Pehinensis Regia ; post multas d

precationes &. lachrymas coram Deo, cujus unius causa hic ageb

rur, profitias, plenus admodum spei fiduciaeque coelestis divinitus quippe factus erat certior Christum sibi propitium fore Pehini, si militer , ut Ignatio olim Romam petenti j tandem anno Christi 1 scio. denuo proficiscitur erecturus in arce illa, tam florentis Imperii trophaeum Crucis Christi , & sub hujus auspiciis depugnaturus cum Idololatris, Atheis, Mahometanis, &, si Deo cordi foret, de

his Inferisque totis triumphaturus, quin adeo, per calcatam, sinecesse foret, quatuor & o. saeculorum authoritatem, monumentum aeternae veritatis positurus, & , si veritas id postularet, obsignaturus etiam suo sanguine. Anno itaque salutis humanae Isol. mense Ianuario qui postremus erat mensis anni Sinici 18. Imperantis Van lis ex Familia Tai- mim ordine decimi tertii, ingressus Peninensem Regiam Matthaeus Riccius offert munera Principi, non alia re magis quam novitate tua pretiosa acceptaque; & primo quidem loco erigiem Christi Salva toris Deiparaeque Virginis coloribus eleganter pressam necnon linsum Crucis trophaeum: Omnia suscipit Imperator raro favoris ac benevolentiae argumento facratas autem Imagines cum singulari quadam venerantis animi significatione. Vulgato favore tam inusit,to accendunrur omnium stu)ia ad novum hospitem consalutandum: Concurrere certatim omnes cujuscumque serer ordinis ac dignitatis ad diversorium Matthaei, avidissimi cognoscere quid afferret hospes tam novus & advena ex iis terris, quas ipsi ad id tempus sub coelo Duili do by Cooste

76쪽

PROEMIALIS DECLARATIO. lxvij

existere, nunquam existimaverant. Multi multa sciscitari ; multa Ma thaeus ipse ultr3 prudens ingerere; audiunt de elementis , de coeli ac terrarum vel situ vel motu , dc in his nova permulta prof-susque inaudita, non minus ingeniosε quam perspicue, patrio ipsorum sermone disserentem. Amant etiam vehementerque suspiciunt

gravitatem morum comitate modestiaque tam singulari temperatam.

Inter haec vir prudentissimus gradum racere identidem ad sublimio ra, a terra coeloque scilicet , ad conditorem utriusque de Dominum : Mox etiam naturam huius divinasque perfectiones, uni ratem, providentiam, lapientiam , omnipotentiam , bonitatem solidis de monstrare rationibus. Differenti porro de primo rerum principio seu effectore assentiri facile omnes & non pauci fidenter etiam asser re esse illum ipi im quem Prisci gentis suae Reges ac sapientes perapposito nomine Xam es, hoc est, Surno ImperMoras nuncupiament, de vero coluissent: Neque tamen deesse rursiis alii, qui principium longe diversum, chimaericum illud scilicet novatorum, de quo supra, Tri .e , Magnum terminum , rationem entis universiem, item vacuam in inane; alii ruritas qui Re idolum ex India advectiam, alii denique qui patriam sectam ras dictam identidem ob.

trudant: Quorum quulem omnium errores inaniaque dogmata Mat. thaeus rationibus, e naturali simul de supernaturali petitis veritate, non minus fortiter quam suaviter oppugnat expugnatque : Audit eos interim non minus quam alios, quibuscum inmiliarius egerat in China Meridionali, miris extollentes laudibus Priscorum temporum suorum Innocentiam de simplicitatem, audit Priscas auctoritates de Vetera citari ab ipsis litterarum monumenta, in quibus tum legis naturalis, tum aliarum rerum quas Riccius praedicabat, mentio nebat non obscura, ipsismet interim fatentibus diu esse quod desierat aureae illius aetatis integritas dc candor; nam suae quidem aetatis sapientcs plerosque tantum nomine tenus discipulos esse Con sitii:

utpote qui praeter opes dignitates deliciatque hujus saeculi id fucatae eloquentiae gloriam vix aliud quidquam haberent cordi, parum utique solliciti quid olim futurum esset, quia nihil fere, nisi quod sensu perciperetur, credentes: Et hujushiodi quidem sermones ac querimoniae illorum fere erant, qui nativum lumen veritatis vitiis de erroribus minus habebant offuscatum, quos inter etiam quidam primi nominis litterati, instinctu, opinor, plusquam humano, tam umgulari doctrina Matthaei nostri, tantaque doctrinae firmitate capti

convictique adhaerescere jam ipsi studiosius , de ad delibandos faltem gentis suae libros, vetustiores imprimis ultro invitare, se namque ipsos post institutum bis tetve cum illo sermonem, multb quam unquam antea clarius jam percipere nonnulla quae Veterum monamentis continebantur, quae adeo delibare ne gravaretur de ipse: Sic Diuitigeo by Corale

77쪽

l viij PRO EMIALIS DECLA KATIO.

c im p rq icue cogniturum esse, quid olim naturi duce ac Magista sens)rit antiquitas tota, quid de supremo coeloruis Imperatore ac Domino, quid de spiritibus & Religione judicarint viri Principes iidemque sapientes aetatis Priscae rao, Xun, Tu, Tam

Mam: Cheu-ωm, Cumqu, sive confucius quos omnes tota posteritas si minus imitata feliciter, at certe constanter si venerata; qui utiques viverent modo novas illas veritates, veluti caelitus annuntiatas, approbaturi essent, re quidni etiam amplexuri. Quod si jam semina quaedam & scintillas ejusdem luminis ac Religionis in monumentis Priscorum suorum Matthaeus iple reperiret, tum rogare se, ut susci rei benignus, quod tamdiu latuit consopitum extinctoque smile, priscumque lumen nativae veritatis fulgore novo doctrinae caelesti, accendat atque perficiat. Quam simillima Herint aliorum etiam gravissimorum virorum quibuscum egerat per annos seperiores hortamenta & vota, quibus adeo jam tum morem gerens, non parum scilicet hac in parte elaborarat : quod ipsum ramen prudenter hic dissimulans, humanissi me respondit se quando sic juberent, utique pariturum , non sine magna spe discendi proficiendique cx libris gentis litteratissimi conscriptis ea praesertim aetate, cujus ipsi sapientiam ac sanctitatem usque adeo depraedicarent. Totus interim tacitis exultabat laetitiis Christoque duci & auspici gratias agebat immortales quod cerneret aperiri disseminando Evangelio ollium insens, quod idem tamen rursiis intelligebat penitus iri occlusum, si forte totam litteratae gen

iis antiquitatem condemnaturus omnium in se litteratorum adeo que & Magistratuum infestos animos.& arma concitasset, quos uti que devincire potius oporteret similitudine quadam studiorum ataque sententiarum, quam abalienare novitate nimia & diversitate ,

ut sic, fundamenta Chr1stianae Religionis in hoc Imperio non divi. na tantum firmitate quae quidem longe potissimum procuranda semper estὶ sed etiam humana, quoad fas & ratio sineret, nitea

rentur.

Doctoribus itaque primi nominis , & hortatoribus , & ducibua novo rursus ardore ac studio placuit explorare penitius omnia, adire inquam) fontes ipsos doctrinae Sinicae, & monumenta Priscorum

dogmatum, necnon annalium vetustissimorum , iterum iterumque revolvere: ad haec obscuros dubiosque locos examinare diligenter, consultis partim commentariis , tam Veterum quam recentiorum Interpretum, partim etiam illis, qui tunc vivebant literarum Magi

siris atque Philosophus ex quibus septem & viginti annorum spatio, quibus in China commoratus est Riccius recensita sunt amplius quinque millia a quibus & ipse visebatur, de quos vicissim vitebat& de omnibus consulebat. Quid multa vidit , audivit, legit, &

78쪽

PROEMIALIS DECLARATIO. Ixist

hraxima cum voluptate animi sui perspicue tandem cognovit, quin& convictus est, Sinenses olim non uno iaculo , sed pluribus ha-.buisse notitiam veri Numinis ac simul praestantia quaedam lumina legis naturalis; ad quae si modo revocarentur ii, qui nunc viverent sperandum utique fore, ut ad Evangelicae legis, quam Venerat an- 1untiaturus, gratiam & sanctitatem suaviter admodum s propitis semper Numine J adducerentu . ii quidem imprimis, quos invet rara quaedam coecitas ac superbia vitaeque depravatae consuetudo non usquequaque impediret: & vero cum gens ista suae antiquitatis fila rumque litterarum usque adeo studiosa sit de tenax, prorsus adhibendam videri hanc industriam , ut suscitarentur ea , quae ipsimet in primordiis suis habuerant prima naturae lumina, quamvis hac aetate vitiorum & errorum tenebris prope jam extincta , exemplo scilicet Doctoris & Apostoli Gentium, qui non dubitaverat authoritatibus &quidem Poeticis Ethnicorum uti inter evangelizandum : exemplo etiam primitivae Ecclesiae in qua Doctores ac scriptores sacri omnes uti testatur S. Hieronymus citatus a D. Thoma in opere contra impugnantes Religionem cap. H. J ὰ tempore Apossolorum usique ad tempora ipsius Hiem i immi erunt sacra Scripturae sapientiam re eloquentiam secularem.

PARAGRAPHUS QUARTUS. ET LIBRIS SINARUM . UTVENTICIS

concluditur nullum eisdem DF cum aliis Nationibus

commercium.

C igitur quam solido nixus fundamento fecerit Riccius

noster quanta cum authoritate, fructu, plausuque operae pre lium fruerit hic declarare. Intellexit imprimis vir aeque persipicax ac prudens, m nam esse fidem annalium Sinicorum, raram prorsiis au thoritatem timui & antio uitatem et intellexit, eos a quibus annales

conscribuntur, ab ipso deligi gentis Imperatore , unoque fere tempore res omnes & geri ρpud Sinas & scribi; quamvis eaedem non ni11 multo deinde post tempore, post occasum videlicet imperantis rumiliae & novae ineuntis initia, typis edi consueverint. Itaque sic statvit corrigendam prorsius esse opinionem illam, qsa venimus fere omnes ex Europa nostra imbuti occupatique , nationes scilicet ad unam omnes sexcipiamus semper Hebraeam) veri Numinis alnisisse notitiam, idque paucis a diluvio saeculis, & inter sua fere cujus enationis exordia : Neque enim sic rem habere, & quidquid de Ely

79쪽

lYY PRO EMIALIS DECLARATIO.

sit nati ibus , de sinica Tamen haudquaquam ferri posse tale jussi ciunt: utpote quae ab aliis gentibus fucrit, non terrarum spatio dum taxat , sed moribus, habitu, litterix semper fuerit hodieque sit dive sissima , & ita quidem ut putaverit prae sita non aliam sub coelo &sele Inveniri nationem, praeter visinas aliquot barbarorum Gentes αInsulas . sie enim verbo de scripto Imperium suum Tun hia, vel a Mi ui , id est, q-d sub essit, aut ροῶpud iurea quatuor moria eou threis appellate consueverunt.

Quod quidem Imperium siquidem per bis mille primos ann. habui Cist eum remotiorum terrarum 8c nationibus commercium , an tot

Prisca filiarunt gentium AEgyptiorum, Ficbraeorum, Graecorum aut

Romanorum monumenta, id dissimulare aut non commemorare pituissent 3 an ipsa quoque Sinensum Chrontea non memorarent, quemadmodum memorant de quinto Imperatore νωιι e quinta mutamilia eirca annum ante Christum Loo. arma sua ultra murum de deseraquitum op proferens Pegit, Cambojam, Siamum, Bengalam usque penetravit, Ec annis rursum post Christum circiter nonaginta de cimus sept..ejusdem familiae Imperator Ho si duce Pav chao in indiam de ultra progressiis Loo. dierum itinere Regna o. numero Sinarum

subjecit imperio. Ut autem id magis perspicuum sit si quidem de Assyriotum vetu stissmo agatur Imperio, quod a Nemrodo Chami nepote duxit ini rium, satis constat illud inter ipsa prope exordia sua descivisse a cultu

vero ad idololatricum, dc crudelitate, libidine, aliisque sceleribus adeo fuisse contaminatum dc obscuratum,ut nihil ferme praeter inania Prin cipum nomina ad posteritatis notitiam pervenerit : Quod quidem Imperium, cum deinde ad Medos, oc ab his ad Persas , a Persis ad Graecos sive Macedonas, a Graecis denique ad Romanos devolutum fuerit, quis non intelligat etiam vitia, & Vitiorum omnium parentem ac nutricem idololatriam simul cum spoliis ac triumphis una

transiisse ε Qua quidem idololatria Romanum deinde Iinperium o bem reliquum infecit, adjunctis etiam sibi iis idolorum misstris, quae propria lingularum gentium seperstitio fabricata silerat. Ab hoc igitur Imperio gentis Assyriae licet vetustissimo, de quod in Asiae visceribus mdatum ad Arabaam , AEgyptum , Indiamque extendit sese, nemo tamen suspicabime derigatum iuisse Asiae extre- sive Sinarum impetium , qui minis expenderit hoc ipsum 4111. annis sub patriis Principibus perstitisse: antequam iugum Tartarorum occidentalium subiverit, quique etiam hujus & illius gemis mores

linguam, ritus, lictetas caeteraque omnia usque adeo inter se diverse diligenter observaverit Et tamen fierine potuisset, ut rivus ram magnus nihil haberet cum fonte suo commune,&pr. rsertim virus illud quod tam ccleriter manat vitiorum, & ex vitiis idololatriae atqui

80쪽

PROEMIALIS DECLARATIO. Ixxi

s modo vel obiter quis consuluerit Sinicae ge*is armales, protinus ei constGit idololatriae pestem non fuisse Regia authoritate huc in-rroductam, nisi post annos sertae ter milla post conditam Monar chiam Sinarum, annis vero amplies nongentis post extinctam Assy

riorum.

Quod si ver6 Chinam removerimus in Assyriorum commercio. multo magis removenda 2Egyptus: di quamvi4 aliquae hierogliphleae litterae Sinenses cum AEgyptiis similitudinem habere a quibusdam asseratur, cur non potius AEgyptios a Sinensibus, qui aliquot Reulis prςcesserunt, quam ab gyptiis Sinenses originem trahere debere contenditur Ad hic quid obest quin aliquae gentes quςdam invenerint eadem omnino & communia cum aliis gentibus maxime di L sitis 3 Et quid demum facilius & magis obvium qum pingere characteres aliquot referentes similitudinem rei, ut bolis, Lunae avium arborum,&c. ut pueros doceant quae quid significent 3 An propter-ςa ex gente AEgyptia in Sinam per totam Asiam fieri debuit transi

tus & transmigratio

Sed neque diei potest ab indorum Cynuiosophistis quidpiam vi

lii vel erroris apud Chinam fuisse propagarum antequam hic propaugaretur ipsamet Idololatria: Nam praecipuus hujus sectae propagator e dictus in India natus fertur anno i6. imperantis- - quiquartus fuit e, es familia in anno ante Christum 13M. & annis oo. circiter ante natum Pythagoram de Coxsectum , quando jam ste terat haec Monarchia annis Icoo. & amplius, legibus litibusque non peregrinis, at suis constanter administrata ; dogmata veris hominis pestiferi nonnisi nongentis circiter annis post ejusdem irueritum una cum formali idolorum cultu authoritate Regia in Chinam inducta sitnt. Multo minus etiam credendum est Sinicae gentis originem peti posse a Iaponibus quos superba Sina Vo nu, li est, mo mancipia vota

cabal,quamvis ii litteras habeant multaque ilia cum Sinis communia r Sreterat enim Sinarum Imperium annis bis mille supra quin gentos quando sicut an les eorumdem memorant) migraverunt ex China millia aliquot familiarum ad Insulas Orientales, annis scita licet ducentis ante Christum : Ex quo tamen conficere ego nolim aponiam esse coloniam Sinarum, maxine cum constet ab anno 66o

ante Christum ore se Iapones numerare Reges suos, qui hilque adsisuli hujus iam numerantur octo sapra centum uia constat ex libis Sinico in Iamnia impresb, qtain Biblis in a Regia asservasuri quo etiam probabilior mihi est opinio altera. Iapones a Tartaris potiust qui accolunt eorum mare M alius traxisse originem, eamque perantiquam; quippe sab annum circiter Itys. ante Christum, quanado icut annales testantur) Barbari Boreales sputa Tartari) mula

SEARCH

MENU NAVIGATION