Scientia Sinensis Latine exposita. ...

발행: 1687년

분량: 570페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

ctionem multa serio perdiscat necesse est. L. Quia vero in iis quae didicit, erunt forte quae necdum ita novit quin dubia quaedam uboriri possint, oportet ut praematurὸ discutiat quaerenda , examinans singula, & consiliens de his viros sapientes & rerum periatos. 3. Quamvis explorata vidcatur habere omnia, quia tamen prinum est aut excessu aut defectu quopiam peccare, necessarium dei de erit, ut non oscitanter, sed sollicite, attente, ac studiose secum ipse iterum iterumque ratiocinando meditetur atque expendat sim gula. 4. Oportet insuper ut non confuse , sed clare distinguat te, inter se, bonum a malo , verum a falso mature dijudicans. 1. bus denique sic persectis, necesse est , ut non ficte, sed solide ac constanter operetur; seu res, de quibus apud animum suum prius ipse statuerit, totis viribus exequatur.

P Rosequitur conficius : sunt qui nolunt discere , quia discendo non proficiunt, nec illico assequi possunt quod volunt , at si

distant. non tamen , donec sciant, desistant a studio : sunt qui nolunt interrogare , quia interrogantes ob tarditatem ingenii non statim capiunt responsa, at si interrogent, non tamen, nisi intelli gant, ab interrogando desillant: sunt qui nolunt ratiocinando meditari , quia quod meditantur non facile assequuntur , at si quidem ratiocimntur, non tamen, donec assequantur, a coepto detistant, aut desperent: sunt qui nolunt argumentari & dijudicare , quia rem non usquequaque clare & distincte percipiunt; at si quidem dijudi Cant, I vin tamen donec clare omnia percipiant desistant aut des pondeant animos: sunt qui nolunt Operari, quia in operando non sisti di & constantes sunt, at si operantur , non tamen desistant accepto jam opere, donec tota contentione compleatur : etenis si alii prima & unica vice feliciter possunt aliquid assequi, tu ipse saltem, si non unica vice unove conatu , centesimo sane aliquid eff-cies: si alii decima vice quidpiam possunt, tu millesima saltem vica

era te consecuturum. . 2Ο. p. I.

SI quis igitur hoc rever impetrare possit abs se, ut sine inter

missione saltem conetur servare, leu agere auxia , dictas quinque regulas, quamvis ipse rudis fuerit & ab arte ac natura parum ' juvari te sentiat, tandem tamen evadet clare intelligens ; & quamvis sit modo mollior & imbecillior, tandem aliquando fortis eu det in exercitio virtutum. Hactenils confacius.

p. 2.

Concludit sti sil verba & doctrinam avi sui dicens : se ipse, id esh , sine operosa contentione vel conatu, vere solidequepcifectum esse, simulque rerum ommua, intelligentem, dicitur na

tura

202쪽

LIBER SECUNDUS.

tura, seu con naturalis virtus a coelo infusa : Rursus seipsum 'vio conatu & studio illuminare & reddere intelligentem, ac deinde in vora virtute seu perfectione solidare, dicitur institutio vel, ut alii explicant , ab illa vera solidaque perfectione claram & perfectam rerum omnium intelligentiam habere , hoc est quod dicitur natura, seu nativa quaedam virtus & perfectio a Coelo mortalibus indita; I; arc cst Den Tao, seu Sane orum virtus, quae nihil unquam labis ac vitii passa velut in Olympi quodam vertice constituta quaqua Ver-stim ad omnia summa cum facilitate quasi descondit: at vero ab ea clara & persecta rerum intelligentia, quae scilicet diuturno studio ac labore parta fuit, ascendere ad primaevam illam & veram perfectionem , scii nativam virtutem prout a coelo prinauiti indita fuit , hoc dicitur institutio, seu disciplina virtutum non infusa, sed acquisita; S haec est Gia tio, seu sapientum virtus, non sine labore scilicet cluctantium in altum Olympi verticem, in quo primum a Cato constituti crant ideo quisquis nativa persectione dotatus est,.seu Sanctus, co ipso est clare intclligens omnia , scu sapiens ; & quisquis

labore S conatu rerum claram intelligentiam sibi comparavit, mox

etiam poterit facili negotio solide persectus esse-in pari graducum ipsb Sancto. . Hic deinceps exponit sil su Ami Iai N Magistri doctrinam de solidaveritate , quae cum hac αγnjuncta sit suprema quadam sanctitate, quam Iicet Interpretes gentiles s ab quibus exιepti cmini attrabuanti, eam immen adeδ sublimem facit Thιlosephus, ut metera nonnisi suprema meriatati ae junctitati tribui pose τι deatur. Nam clim asperat, summe meram esse ,-hanc du taxat posse intelligendo exhaurire suas et omniumque

rerum naturam, praescire futura, esse rerum principium in finem, amplissimam, δε btilissimaM, peuetuam , , absque termino , esse quid sine mox

momens ac producens, contegens , Iussa ns, , perficiens ιmnia; esse quidnam cum, summe sanctum , summe intelligens, in visibile, Ge. ut in textu infra parebit i quid aliud innuere moliar, quam supremum aliquod Numen, persctissimamque mentem ' Hujus notitiam si nos Confucio eis Mdiscipulis concedimus , quid obsecro novi dicimus , mo eam ipsam tam multis Ethnicorum concesserint, primum quiuem Usemet apostolus, dein de sanin Patres, ad extremum tot ac tanti ioctores atque Theologi , ,

ipsis barbaris Nationibus ipse eloquentiae Princeps Ethnicus ' Hid stae

hi dum demon ure conantur existentiam Dei nationibus moralibus ; non

parum reboris demonstrat ona si a petant ex ipsi illo gentium omnium essapientum consensu , qui utique in fulgum constanter adeὸ ωσι re n

queant.

203쪽

SCIENTIAE SINICAE,

Ι que ait εἰ--, quamvis quae a Coela homini indita est natura,

rationalis quidem ut spectata radice sua,& solidum quid, verum di sine fictione, tamen quia per vitiosos affectionum suarum motus homo jam Jeflexit ab illa nativae puritatis innocentia ac veritate, non clare eam cognoscit , nec in operando assequi potest, qua tum naturae conditio & status exigit; ideo solum is qui in universo hoc summe perfectus & sanctius est potest in cognoscendo penitus exhaurire suam ipsius naturam : qui autem potest exhaurire suam naturam, hoc ipso tam potest exhaurire & intelligendo & recte in

stituendo hominum naturam , ac efficere ut redeant ad origina

Iem suam puritatem a qua desciverunt: Quod si potest ita exhauri

re hominum naturam, jam hoc ipso etiam poterit exhaurire alia. rum rerum naturas, & explere quod exigimi sive illas gubernando, sive conservando , essiciendoque ut unaquaeque res obtineat sta rum naturae suae consentaneum : Quod la potest exhaurire rerum naturas, jam etiam poterit veluti coadjuvando concurrere cum

Gelo & Terra ad rerum productionem & conservationem di Quod si potest ita adjuvare caelum & terram in productione & conservatione rerum, igitur cum caelum sit supra , ut omnia complexu suo foveat ac tegat, terra sit infra ut omnia sustentet,& ejusmodi se me sanctus in medio sit caelum inter & terram constiturus , jam etiam potest cum caelo a erra ternarium principium perficere. Et haec quidem spectant ad caelitus inditam rationem & regulam

p. 2.

AB his, primi scilicet ordinis perfectis viris, qui proximi sent

seu secundi, primum quidem hoc agunt, ut intorqueant sive rectificent quod curvum est,& non sine labore M constantia nituntur restaurare nativae bonitatis nondum amissae particulam & excitare scintillam primaevae lucis nondum penitus extinctae : Quod si fece rint , & dictam nativae bonitatis particulam restaurarint, tum & po terunt reviviscere quodammodo, ac obtinere primum illum selidae perfectionis vigorem; non aliter fere quam in arenti arbore & prope jam emortua ; si forte vel gemmulae, vel surculi unius viridantis in dieio tenues vitae reliquias superesse intelligamus , laborem industriamque mox adhibemus nunc rigando, nunc aggerendo pinguiorem glebam; ad haec, amputando si quae desperatae curationis sint; α causam denique mali vitiique fortiter tollendo, id tandem essi cimus, ut arbori toti pristinus vigor ac vita restituatur. Ubi igitur assecuti fuerint solidam perfectionem , mox illa ipsa sese prodete Ubi sese prodiderit, mox illucescet magis magisque Solis nascentis instar : Ubi illuxerit, mox veluti Sol in meridie lucis radios latὀdiffundet: Ubi ita irradiaverit, eo ipso motum faciet animorum i Disilired by Corale

204쪽

LIBER SEC UNDUS. 7I

Vir enim solida perfectione i praeditus . suis virtutum radiis suaque virtutum fama hominum animos perstringat necesse est: Ubi mo

tum fecerit & commotionem animorum, jam morum mutationem

sne sena inducet: nam exemplo suo ad bonum se propensium red di sentiet, etsi nesciat unde sibi hoc accidat: Ubi morum muta tionem induxerit, eo ipso felix universerum converso consequetur. Solum is in hoc universe qui summe perfectus & sanctus est efficere potest hanc conversionem. Hujus quoque secundi ordinis viri, cum tandem pervenerint ad solidam perfectionem, tum etiam sua

rum virtutum fama poterunt adeo sublimem animorum conversio nem efficere, & hoc modo una cum caelo & terra concurrere ad harmonicum illum orbis universi concentum.

f. 22. p. I.

OUoniam homines passim habent animum quadam pravarum

assectionum veluti caligine offusum, nequeunt clare cognoLcere rationem omnem, quandoque nec discernere ea quae ante oculos versantur, quanto minus ea quae ab oculis stat remotissima, ut sunt

futura 3 At vero in inquit suὶ silmine perfecti ac sancti virtus ea est, ut possit praevie scire funura : Cum Regia Familia proxime est erigenda, procul dubio passim dantur fausta quaedam prognostica: Regiae item Familiae cum imminet occasus, indubie item dantur in fausta quaedam prognostica, quae & manifestantur in herba xi di

cha & in testudine cicha supra hanc cremebant aliq'i dAttam herbam , in ex maculis , seu coloribus , pM tum forte an rebant, conjiciebunt futura & praevio motu seu horrore quodam

metuque futurorum percelluntur quatuor membra, seu totum cor

pus humanum. At summe perfectus, si quando sortε calamitas, aut felicitas proxime instat, non attendens ad ejusmodi signa, in pro bis procul dubio praenoscit praesentitque istam , id est, felicitatem, in improbis, haud dubie praenoscit illam, id est calamitatem rideb. que summe perfectus cum tam subtilis & perspicax sit, est instar spiritus omnia undequaque penetrantis; quorsum igitur eget ii jusinodi auguriis & prognosticis aeuod ad sortes attinet, atque alias superstitiosi antiquitatis a firma tiones, chinam quoque quidetur otim contamina se labes tua , quae illis tempιribus generi humano prope toti communis se it. Hoc quidem certum Frisiis etiam Sinissu s fuisse fortes, sua fuisse augurias atque ex his is fausto rerum successu sititos opistari: Non ignorabant Sinenses caelo cumrerra magnam prur nitatem esse nexumque arctissimum ; sicut ambares partium sint in r, ad unius, quod totum sit, coninmtionem: is quo pars longe nobilior, , quae alteri dominatur, cretam sit; hinc fieri ut misy ommis ac minus a coelo in terram ,-Vsis qui mersamurin tem a mortales, perenni quodam fluxu velut a suo capite insubjecta membra Diuitia oste

205쪽

L SCIENTIAE Sl NICAE

dimavit. Verum cum talis' esset cretistis ille saxus es caciras ut creber ;

me sensium fugeret, neque aliter fere quam per essecta sua proderet sese tametsi non deessent ipsis ostra gi sui studiciarii j quos melut Interpretes arcanorum caelestium identidem , quanimis exiguo sane operae pretio, consulebant dimninδ tamen sibi persuaserunt, in terris quoque xovistia existere, qua propriam quamdam, ac praeeipuam cum coelo conjunmonem ,

quasis arbiam hiberent: quorum scilicet iudicio de futuris rebus in

arcanis caelorum in xibus certiores fieri possent. Sicuti in humano corpore videmus usu etenire , ut lectionem capitis pedes , quam vis omnium

remo;issimi, primi tamen non raia persentiscant. Hur modi ergo sum ricam virturem , testudini in primis putabant inesse ; tum quia hac et ima quaedam ut aiebant ) imago erat coeti ac terrae, cum hanc jseam temrum s quam quadratam esse statuebant) i eriore e , oris A parte, quae

iram quadrata es, testudo referat ; caelorum meia convexa dorse suo a nec non mariis Lyriis, ac lineamentis, quibus mariegatum tergus habet, coel ses Planetarum domos circulosque depingat s tum etiam quod existimarent, ex brutis animantibus nullam aliud te dine misacias reperiri,

quippe qua mille annos eoque a pliti, ex Vfixum sententia, superaret. Herbae Xi ratio piave similis erat: excrescebat baec sui ipsi quidem ibunu ad n em cubitorum magnitudinem caeterarum berbarum victrix, a1boribus ipsis aequisatur e credebatur etiam mille annis megeta

persistere; bine mirificum illius pretium, quod arcana caelestique mi posse

re crederetur.

um poria utriusque rei hujusmodi βψse narrant, herbam Xi iuxta,

aut etiam supra QMi seu testudinas dissem statuebant mox admoetebant ignem; hunc uti Hila herba conceperat, diligenter observabant quis inde quotusique fulgor, is qui colores pravitearent: Runkm quis motus ac visus ipsius te dinis : qui item Iones in mariegato conchae dors se mavi- festarent: idi si quidem tales erant, quales exigere praesens ami tempestas, ex. gr. merea, midebamr; bene scilicet ae feliciter ominabantur , sin alb-rer, mox augurabantur instare sinistri quidpiam. Non aliter fere quam si Medicus Sinensis ex indicio ristam seu ales inesse humana crurpuri assectiones aestivo tempore persentisicat, latere mirus aliquod, morbum imminere non dubitanter assinat : Similiter etiam ut cum quis insterato conporis motu , mel f p mare corripitur, angi solet ac timere : quod ipsum in hoc quoque textu Philή bus indicaminux -tem cognosiamus in quem potissisum finem , quibusive in rebus Prisii dictas obsermationes adhibuerint,plurimum luciι nυbis asseret quod in Xu-Κim Iib. r. fol. a'. commemoratur. Consiti erat Xun Imperator Imperium per manus tradere clienti suo, Yu iacto fuit bie Familia Hia primae Familiarum Imperialium Fundator ae Princeps Propter intentia

Viri merita quando is maximas eli iones aquarum per annos plurimos jam flagrantium non mitas industrie pM feliciter in mane derivavit. At Duiligod by Corale

206쪽

LIBER SECUNDUS. 73

At Yu Ieriδ scilicet recuset oblatran dignitatem, alios ese complures, Ρωrum merita multo sint suis majora bbrum uni deferri posse Imperium: quem si designare di cile mideretur, consisti fortes posse, es meiam re quae toti foret momenti Ommnδ debere. Ad hae Xun Imperator: Quotiescunque, inquit, nobis offertur dubia res , & explicatu difficilis, sortes utique consistimus : verumtamen priusquam illae con

fialantur, ego quidem rem, de qua deliberandum est, mihi ipsi ob

oculos pono, mature admodum quid illa commodi , quid incomta modi trahat, & horum quid cuique praeponderet expendo: Prudentiorum quoque sententias exquiro sollicitus : quibus auditis , tum vero statuo mecum ipse quid facto sit opus et exinde magnam te studinem adhiberi jubeo , & sortes mitti : verum nunc ego prius hoc constitui & decrevi, ut in imperii cura tu mihi succedas; ne que est quisquam omnium quos consului, qui non mirifice probet sententiam meam, & cum hanc fama jam vulgarit, nonne tu ipse vides quantum populi totius studium , qui plausus existant 3 Favent igitur procul dubio, favent ipsi et Spiritus sententiae nostrae ; ec quod enim aliud ipsorum votum sit, quam votum multitudinis ro lius 3 cui ergo dubium esse possit quin a sortibus non alia , quam in qua nos ipsi sumus, sententia sit extitura Ergo supervacaneum

profectb sit illas denub consulere, quando jam constat , nobiscum vota populi rotius, ipse ue adeo spiritus conspirare. Haec Impe

rator.

. iuxta sensi m Cham iam exposita, c- non par Iuris, uti movi dicebam, praebere nobis hst possiuvi s sit enim pesimum , nequaquam sic usis fuisse sortibus, ut istae, ad res sincipiendas, vel peragenda

primae ac praecipua in serio regulae mim obtinerent: λδ nec ilia ranii

unquam fuisse midentur, ut si quid δ bono Reipublicae miriretur ess,

rem justoque sesentaneum, nequaquam id propter ad Nemantes torres,amgtire e , praetermitterent. Et meia nonne docet hoc ipse Deo Philosophus,

diminationibus hujuscemodi non opus esse sanctitati, propterea quia quiue quis ea praeditus fuerit, citra diminationes omnes oedi occulta persticere, de futuris etiam conficere prudenter possit f -d y .eu omninδ ex aebile est Augures istos ac Vates, si quidem jam cognoverunt de Principis

atque Optimatum sententia ac moluntate, plerumque huic obsecundarei litos, atque ad hanc vel invitas pertrabere te divis se s , communi δελlicet Astrologorum quorumdam mitio, qui iam hore scopos fisorum Priati pum erigunt, fausta fere omnia , plurimos vita a nos , nova opum ,

Regnorum incrementa credulis maticinari, an mentiri e IUent.

Noster autem Confucius , tametsi obsereationibus istis par fides, dies omnisδ nihil ipse daret, λδ eas contemneret etiam ac damna et sutinfra constabit non potuit tamen non illarum mentionem aliquam facere, tum e , tum in libro Ye-Κim : propterea quod suri Cham kem pruden-

207쪽

SCIENTIAE SI NICAE

ter obfirmat J imperante Familia Clieu ,sub cujus occasium Nil pbus vivebat, obsermationes isti in usu essent. 6 m poria toto receptum Imperio, , ab antiquitate sua uin Mediocriter commendatum , Uie privatus cum esset, ceria quidem Regia dignitatis expera, sipatam iamnare,si Arogare instit flet, operum lusisset utique nec aliquod hujus pretium ope. re praeter invidiam turbati nequidquam Imperii retulisset. Sed hae s ciant: Atque eb dicta sint, non ut metimus Hetinationes istas risendere ery Pri .s Sinas prorsus purgare ; sed ut Lectori constet, inhil hse fortasse quod magnopere damnviri possit preter ignorantiam, quam, nos utique damnimus iumeniri. Nunc institutam Sinici Textas expia

nationem prosequamur. p. 2. f. I.

V Era selidaque perfectio est suimet ipsius persectio. Id est,

se ipsa perncitur et aut per se ipsam persecta ess, & non per aliquid a se distinctuin i Et regula est sui ipsius regula ; ad quam sic exiguntur, & diriguntur res aliae , ut ipsa per aliam non diriga

tur. . f. 2

HAE C vera selidaque ratio, sive perfectio, est rerum omnium

finis & principium. Si desit rebus haec vera solidaque ratio, sive perfectio, non erunt res. Pari modo in moralibus actio illa quae veritate caret, non Virtus , sed umbra Virtutis ac superficies quaedam censenda est. Exempli gratia, si filius ex vero & sincero animo non obediat, non est censendus obediens nec subditus fidelis si Regi cum fide & veritate non serviat : Hac de causa sapiens de probus vir veram hanc solidamque perfectionem aestimat maximL

sectionem : perficere alia, prudentiae est seu providentiae,&hae quidem nativae virtutes sunt: at vero una simul unire & colligare nasduas virtutes applicando eas externis, seu rebus aliis & internis, seu sibi ips : hoc quidem rectissimae regulae est: easdem praeterea virtutes suis temporibus & circumstantiis exercere , convenientiae est. Videlicet ut ita perfectissimus consurgat in hoc universo rerum Concentus , & res omnes finem naturae sitae consentaneum consci

quantur. f. 23. p. 2. g. I.

PRopterea igirur qui summe perfectus & sanctiis est nunquam consistit ac cegat; sed continenter & absque interruptione op

xatur. Disitired by Corale

208쪽

SI nunquam cessat, ergo ejus virtus intrinsecus semper pera durat: quod si semper perdurat, ergo nequit diu latere , sed per effectus & actiones suas ultro se prodat & foris appareat necesse est.

SI Bras per effectus se prodit, ergo late lonseque dissundetur

per incrementa virtutum suarum : si later ac longe disiunditur , ergo ample & profunde , adversante nullo , dilatabitur magis magisque amplitudine illa virtutis , & fama operationum suarum i Siram ample ac profunde dilatatur , ergo ornatu tantarum Virtutum sublimior omnibus assurget , & cunctis clarus ac conspicuus , unia versoque orbi solis instar refulgens : adeoque ad fiuctuosiim rerum omnium concentum sive harmonicam conservationem una cum Coelo & terra conspiret necesse est.

FTenim quia per incrementa tot tantarumque virrutum adeo amplus est, & illa amplitudine potentiae operationum suarum adeo profundus est, ideo brachio virtutis suae telluris instar iusten lat res omnes, dum tribuit cuique quod congruit: & quia tam se-blimis est tamque conspicuus & clarus, ideo operationum suarum splendore, veluti coelum , collustrat ac protegit res omnes: Qui idenique virtus illius adeo ubique late diffusa , adeo perdurans est, ideo perficit res omnes : quia denique virtus illius adeo perdurans est, ideo perficit res omnes. Ex quo consequitur , ut cuncta perfecte gaudeant consentaneo naturae suae statu.

p. 2. 3. I.

OB illam suam amplitudinem & profunditatem aequiparatur

terrae ; ob sublimitatem vero & claritatem aequiparatur coelo; cum quibus ternarium perficit principium. Quob vero attinet ad latitudinem filam, durationemque , absque termino est & absque

mensura. I. 1.

HA C ratione talis ac tantus cum sit non prius exhibet sese

atque ostentat, ac tum deinde mani sestus fit ; non prius ohortando movet, ac tum deinde conversionem effcit ; non mitis utitur quodam virium molimine ad faciendum quidpiam , ac tum deinde perficit, vel ut alii explicant; cum igitur tanta sit ejus vir tus, tametsi non ostentet sese, neque spectandum osserat tamen per effectus suos manifestatur; adeoque in hoc cum occulta terrae virtute concordat: non movetur I & tamen movet , atque essicit conversiones ; seu non vidctur movere quidpiam cum exteriori quodam sonitu & clangore, & tamen suavi quadam tranquillitate, dc Disit ed by Corale

209쪽

g SCIENTIAE SI NICAE

absque violentia conversiones rerum essicit & animorum; adeoque cum coelo tacitis motibus & influentiis agente concordat: denique nil fit 1 & tamen facit r vel , non videtur quidpiam magnopere agere ; & tamen semper agit, ac perficit omnia.

SUpra docuit su-su summe veri & sancti virtutem una cum coelo& terra ad omnia pariter conspirare ; hic vero delabitur ad Ostendendum, illam coeli terraeque in effectis producendis essicaci tatem ab uno dumtaxat, eoque primo Principio , pendere que admodum & viri sancti perfectio omnis pendet ab unica animi perfectione & solida eordis veritate. sic igitur ait : Coeli, terraeque ratio, seu virtus productiva & conserVati Va , quamvis magna , potest tamen unico verbo comprehendi & exhauriri. Veritate scilicet aut liditate, & haec quidem in essiciendis rebus non est quid duplex; sed unicum quid &.simplex; & tamen ejusdem modus & ratio in procreandis rebus inscrutabilis ethhujus loci clariorem notitiam, placet bli attexere merba Vs, quia bus doctissimus Interpres Cham , Tum , so hunc eundem locum explis nat; non quidem ejusdem prunio cum Oolao sententiae ;sed quae a meritate tamen nec iis aberret. Sic enim ait e Equidem si non habemus perspectam coeli terraeque rationem, quomodo possumus perspectam habere summam veritatem 3 Coeli enim terraeque operationes stat inexhaustae, seu quodammodo infinitae. Si tamen scrutemur, sν inspiciamus istim qui horum s eali scilitat ae terrae J propriae originis D

minus M Autor est rationem maxime praecisam maximeque in compendio exhauriri equidem poterit , αν rehendi unico verbo quo morbo Chi Chim scilicet, id est summi veri, velfumma veritatis , ut disertis e ipsemet Cham Colavis iste; es explicat To unico verbo Ceterum coelum γ' terra prosequitur Cham tum so ) tametsi producant res; ipsa tamen revera ctiam sunt intra banc principii rationem couleuta una res. Id est, continentur etiam Usa intra numerum sν praedicamentum rerum praductarum; huc enim est quod in textu aeritur Κi Quei Ve Ye , hoe est ipsis etiam sunt res. Verum men unica haec triami principii ratio summe pura ac simplex est, es nequaquam duo, seu composita ratio ι & in hae tandem sis itur. Hoc autem quod dixi

mus Pu ulli , id est , nequaquam duo , nihil aliud est, seu significat,

nisi productivum rerum αmnium principium esse dumtaxat unum , &ese spiritum : quia scilicet naturaliter oc ex propria virtute procreat universa: neque scimus ille ipse i scilicet spiritus procreans uni re undenam prognatus sit. Sed quis Me poterit cogitationibus suis scrutando conjicere 3 me ille classicus Contacti Inter es, Cham tum so dictus, in caput migesimum quintum libri Chum um fit. V. p. r. in primis sevi essitionibus. s. -

210쪽

M LIBER SECUNDUS. 77

3. 4' .

HAE C itaque Coeli & terrae ratio ac virtus, qua possunt tot tamque miros effectus producere, lata item est , & profunda, sublimis di clara longe lateque dissuta, atque perpetua. HANC coeli & terrae amplitudinem atque vim essectivam quam& in seliditate ae veritate fundat hic per partes qu-sis enumerat. Iam si aspicias inquit hoc coelum non aliud videbitur,s si cum tota ejus amplitudine conferatur in quam haec lucis & fulgoris tantilla portio, sive quantirus Α, at vero si mente ascendas ad ejus altitudinem & splendorem quaqua versus se diffundentem, videbitur esse quid interminabile : etenim Sol, Luna, Stellae, &tot signa coelestia in eo, velut sespensa continentur; univer item res ab eo comprehenduntur ac teguntur. Iam si spectes hanc quam

pedibus calcas terram, collata haec cum totius corDoris mole , videbitur unius dumtaxat pugilli terrei quantitas at si mente percurreris illius amplitudinem & profunditatem , sustentat illa maximos montes , & inter quinque celeberrimos Sinuum t v To vocant montem masto praecipuum & tamen tantae molis pondere non se Vatur ; sinu etiam suo complectitur flumina & maria , & tamen iis non a terra constrictis inundatur denique est ea omnium rerum

stibi unarium firmissimum sustentaculum. Iam si hunc conspicis montem, quid obsecro si eum rebus quas continet , quaeque oculos latent, conferatur videbitur, nisi quodammodo unius fiusti lapia dei tantillum, vel quantulum pugno comprehendi potest: at si studi

sus eum contemplatus devenias ad ejus latitudinem , magnitudinemque videbis illico mille plantas & arbores ibidem nasci ac geruminare , mille volucres & feras ibi commorari, metalla item & Iaapides pretiosos in eius visceribus latentes in lucem prodire. Iam si oculos convertas ad harum aquarum congeriem, quid sane si comferatur cum toto quaqua patet Oceano ὶ nisi unius cochlearis tantilla portio, seu modicum quid tibi videbitur at si mentis oculis descenderis ad illarum inexhaustam abyssum , comperies profecto grandia cete, crocodilos, serpentes cornigeros, dracones , squammia feros sine numero pisces, & ingentes testudines in iis procreari iinnumeras denique opes & divitias ex iis enasci atque emergere. Hujus loci sententia eadem est quae supra fol. 7. P. 1. S. I. Haec enim quatuor coelum, terra, montes & mare, si in aliqua parte exi gua spectentur, non magna sunt, sed si ad eorum summum perve niatur immensum quid videtur., ita virtus viri divini etsi adeo exilis ac si1btilis sit in tantam excrescit magnitudinem ut cum his conseruri possit & eam dimetiri non possenus.

SEARCH

MENU NAVIGATION