Scipionis Gonzagae Cardinalis Commentariorum rerum suarum libri tres : accessit liber quartus Paraleipomenōn auctore Josepho Marotto, quos Aloisius Valentius Gonzaga card. primum edidit et Cajetano fratri inscripsit

발행: 1791년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

8a COMMENTARIORUM

Pyrrho minime probatum iri. Tunc Scipio ex ipsa

desperatione novam rei bene gerendae spem concipiens ue quid , inquit, si Pyrrhus consenserit λ nonne et ipse consenties λ Annuit ille , idemque , quod Pyrrhus, facturum se jurejurando affirmavit. Ita dimiSSus conventus . In quo cum sibi videretur Scipio aliquid tandem prosecisse, quamvis non omnia e SSet assequutus , quae cupierat, et speraverat ; misit Statim, qui Caesari, ac per eum Friderico tunc cum Sinroro Isabella in oppido Luzzaria , qui a Vardastallo abest tria passuum millia , degenti haec nuntiaret ;non esse cur Iulio Caesari ob factum superioris diei

Fridericus succenseat: neque enim, quod secit, fecisse illum aut quod animo esset a concordia alieno, aut quod minus caeteris fratribus ipsum diligeret, ac Veneraretur ; sed quod putaret, propter nonnulla ab ipso audita , Pyrrhum talem pactionem non esse probaturum : omnem operam , ac diligentiam Scipionem adhibuisse, ut fratrem ab ea deduceret sententia e verum, quando id prospere non successerit , illud certe ab eo obtinuisse, ut, consentiente Pyrrho, consensum et ipse praestiturus sit suum. Nam, quod

attinet ad Pyrrhi voluntatem, multo melius , ea quaesit, Scipionem scire , quam Iulium Caesarem ; proinde recipere ipsum in se , Pyrrhum sine ulla dubita-

102쪽

LIBER SECUNDUS 83

tione , aut cunctatione conventioni. jam factae sub- Scripturum : itaque rogare , ne Fridericus hac brevi dilatione patiatur, se a proposito abduci : missurum statim Scipionem suis impensis in Galliam summa celeritate, qui hujusmodi consensum a Pyrrho accipiat , atque in Italiam deserat: unum illud dolere se , quod, facultate sibi adempta , non possit ipsum Frideri cum continuo in possessionem totius ditionis immittere , quemadmodum summopere , ipsomet Friderico teste, exoptabat; sed, Deo favente, id brevi futurum, et eo majore ipsius Fridcrici voluptate,

quo communior esset fratrum in eandem rem consensio . Ad haec Fridericus pauca conquestus de Iulii Caesaris in se , et Scipionem iniuria, illud tantum subjecit; nimium sese ad eain diem incommodi pertulisse ; nolle diutius suorum vectigalium fructibus carere . Tunc legatus optime a Scipione edoctus; et hinc, Friderice , inquit . licebit cognoscere et quanti te faciat, et quam ex animo tecum agat Sci pio : ipse enim ex hac ipsa hora vult, integros te bonorum tuorum fructus percipere ; quod utique non permitteret, si aut te non eo, quo par est, studio prosequeretur, aut de concordia vel tantillum dubitaret . His auditis , Fridericus mire exhilaratus , ut

ex fronte , oculisque licuit conjicere , os jam aperue-L a

103쪽

8 COMMENTARIORUM

rat, ut conditionem acciperet ; cum alter quidam , qui unus tum sorte aderat , illius vicem praeripiens; non ita , inquit, non ita : aut omnia, aut nihil. Ex qua inhumana voce , ne sceleratam dicam, Omnia deinde incommoda , et calamitates, quae familiam hanc diu vexarunt, principium , atque origi nem duxere . Huic enim, quasi de caelo missae, Obsequutus Fridericus , quae erat ipsius ingenii facilitas , mutata illico sententia , omnem coalescentis concordiae tractationem solvit, atque disjecit . Quis nam vero is fuerit , qui eam vocem emisit, silentio, involvendum , ut ejus famae parcatur : illud scire sat fuerit, eum valde arcto cognationis vinculo utrique parti adstrictum fuisse e nec tamen ad eum ullo modorem pertinuisse, de qua agebatur: sed fortasse vo

luit ille Guillelmo Duci gratificari : qui, ut primum

cognovit, desperatam esse concordiam, acrius coepit Fridericum urgere , ut sibi aliquando ucllet jurribus suis cedere e daturum enim se illi compem sationis loco certum annuum censum nulli obnoxium casui. Quod negotium diu tractatum , Variisque productum difficultatibus , tandem Consectum est e X Guillelmi sententia ; sed ea in tabulis contractus apposita conditione , quam tamen, vel praetermissam , subintelligi necessarium esset ue ut nihil cen-

104쪽

LIBER SECUNDUS 8s

Seretur actum, non accedente Maximiliani Caesaris

Dum haec Mantuae fiunt, Scipio inciderat in se-brim et qua paucis post diebus levatus, quo primum die efferre domo pedem potuit, eo ipso die adeundum sibi ante omnia statuit Guillelmum Ducem, ne quando aut Dux ignoratione damni, quo fratres afficiebat, se excusare ; aut Scipio illius aequitati diffidisse , vel omissi in illum officii coargui posset.

Mantuam igitur venit. Cum vero cognovisset, Guille, mum in quodam peramoeno suburbano Versari , eodem et ipse se contulit. Aderat tum sorte Ludovicus Dux Nivernensis , Guillelmi germanus frater, qui nuper ex Gallia, quo in regno amplam ditionem sui mosque obtinebat honoris gradus, in Italiam venerat, ut vulnus in bello adversus Dei simul , et Regis perduelles sub genu minoris tormenti glande acceptum curaret aquis Aponi sontis , quae sunt in agro Patavino non minus celebres, quam salubres. Hune sui semper amantissimum , cum, officii causa , ante alios adiisset Scipio , deque rebus omnibus certiorem fecisset, sciebat quippe , tunc temporis Guillelmum in interiore domo litteris ad Caesarem per legatum mittendis super Gazoli negotio operam dare

ab eo id accepit consilii , ut alloquendi facultatem

105쪽

COMMENTARIORUM

a Guillelmo ipsemet nullo interprete , vel deprecatore peteret I alioqui verendum , ne aditus ei aliquo quaesito colore negaretur e quod quidem facillime Contingere potuisse, rei eventus comprobavit. Nam cum illum e secretioribus cubiculis aliquando egressum diu Scipio huc, atque illuc quasi cursitantem, seque illi quantum poterat subducentem diligenter sectatus esset; tandem sub quadam porticu paullulum moratus, dum ille qucm finem habiturus esset ludus tesserarum inter duos ex ipsius intimis aulicis videret ; peracto statim ludo, lateri adhaerens ita

eum reverenter affatus est. Oro te , excellentissime Princeps, ut velis pauca quaedam a me, Semotis

arbitris, audire . Ad haec Guillelmus, fixis ad terram oculis ; nescio , inquit , quid tibi mecum rei esse possit. Tunc Scipio subridens ; sum ne ego adeo externus , aut alienus , ut nihil possit esse , de quo tecum agam si me loqui permiseris , quid illud sit, percipies . Ille rursus ; si quod habes negotium,ajt , accede ad Ducem Parmensem , et illi narra tme enim vobis omnibus esse suspectum puto,ie optime scire. Intelligo equidem ajt Scipio quid sibi

haec velint verba; sed non propterea inauditus mihi videor dimittendus ; cum quidquid illud fuerit, me inconsulto , ac prorsus inscio, factum sit. At ille ,

106쪽

LIBER SECUNDUS 8

haud mihi opus est te magistro : desine me docere ;ego enim te et aetate, et rerum usu longe antecello . Absit a me , inquit Scipio ut hoc negem , im

mo vero non in his solum, sed caeteris in rebus omnibus multo me inferiorem et novi, et fateor libenter . Sed hoc ad rem non facit ; cupio ipse abs te audiri: quod si feceris , gratiam habebo maximam :Speroque sere , ut inde observantiam in te meam facile agnoscas . Tum Guillelmus eadem fere, quae principio , iterans ; nihil mihi tecum rei est: abiit, et Scipionem paene insalutatum reliquit . EX eo, qui aderant, omnes Scipionis vices miserari, dolereque , quod minus amice praeter morem exceptus suisset . Quibus ipse hilari admodum fronte ; non est, inquit, cur doleatis mea cauSa s ego enim meo officio satisfeci: quod si Dux aures mihi praebere noluit, in eo libidini obsequutus est suae e me quidem illa duo consolantur; unum quod conscius mihi sum, nihil a me admissum, ac ne cogitatum quidem unquam, quod ipsius indignationem mercri possit ;alterum, si ipse repudiet, non delaturos, qui me audiant non inviti . Sub haec , salutato iterum Nivernensi Duce , qui fratris responsionem pro sua humanitate molestissime tulit, Μantuam primo, deinde

domum revertit. Ibi de aliquo in Caesaris Regiam

107쪽

88 COMMENTARIORUM

mittendo consilium et ipse statim cepit, qui ipsius, et fratrum nomine Guillelmi petitioni totis se viribus opponeret. Quoniam vero juris beneficio id impetraturum Se non desperabat, operae pretium visum est aliquo uti , qui uestum praeditus esset scientia .

Misit igitur Iulium Niche solium utriusque juris consultissimum , Ludovici, qui Pyrrho erat a secretis, viri probatae fidei, atque integritatis, filium . Qui, acceptis litteris, ac mandatis ad Ferdinandum fratrem , qui, ut supra docuimus , Maximiliano apparebat , in viam se dedit ; acciditque, ut, quamvis biduo post discesserit, quam Guillelmi legatus, is suit Annibal Caprianus, eques Mantuanus , qui cum olim Ferdinando Caesari fidelem, ac diligentem navasset operam,Maximiliano filio non modo notus, sed etiam carus in primis habebatur eodem tamen die

iter ambo confecerint Nec mora : sua uterque mam data seorsum exponit. Caeterum , dum res in consultatione versatur,

neutraque sibi deest pars , ecce tibi nuntius ex Italia , qui delibcrationem omnem suspendit. Vix enim Germaniam attigerat Guillelmi legatus Annibal, cum Guillelmus ipse, aut quod difficultatem negotii praesentiret,aut quod facilius putaret partam possessionem tueri, quam novam adipisci ; militem 'conscribere;

108쪽

LIBER SECUNDUS 89

vexilla explicare ; majora tormenta expedire coepit. Coactis igitur peditum circiter quinque millibus , aeneisque tormentis sex , omnibus copiis praefecit Camillum Comitem Castillioneum, virum nobilem, militarisque disciplinae non imperitum ue eumque armis expugnare Ga ZOlum jubet. Hisce rebus auditis, Scipio existimavit, duo sibi extrema consilia maxime declinandar alterum , ne illatum bellum ita exciperet , ut vim vi repellere omnino velle videretur: cum enim Garoli posscssio ad se , vivo Frid crico,

nisi ad tempus , minime pertineret, quid aliud id

suisset, quam certum sibi pro re incerta, immo aliena damnum struere λ alterum, ne , quo tum fruebatur, possidendi jus adeo negligeret, ut, qui vim parabant, nullam se intulisse possent obtendere . Ut igitur et se Garoli possessione armis dejectum nnaret, et simul caveret ipse, ne perpetuum sibi, ac fratribus hostem conciret, medium quiddam Sequutus est . Quippe Iulium Caesarem fratrem , cum armati S centum , et idoneo commeatu in arcis praesidio coli cavit , eidemque praecepit, ut ne quo modo verbis , aut factis permitteret a suis adversarios lacessiri: s,mul , quod non ignoraret, eum, qui pro Philippo Rege Mediolanensem provinciam administrabat, inter caetera habere in mandatis, ut Pyrrhi regiae dudum

109쪽

so COMMENTARIORUM

militiae cum stipendio annuae pensionis adscripti, rerumque ipsius, ubi quid durius evenisset, patrocinium , ac defensionem susciperet; ne tantum patronum videretur floccifacere, cum litteris misit ad eum illico Ludovicum Nichesolium, cujus paullo ante meminimus, rogatum, ut si quo verborum officio Speraret, posse se regia auctoritate Guillelmum Ducem ab inceptis avertere , id facere ne recusaret: id

Pyrrhi quidem, ac fratrum rationibus utile , sed non minus ipsi Guillelmo honorificum, ac demum gratum Regi uti verisimile videbatur futurum; praesertim

eum ex parva scintilla magnum interdum conflari ignem usus doceret. Iis rebus cognitis, Praeses missurum se propediem Regis nomine pollicitus est, qui suaderet Guillelmo , ut omnino a vi abstineret :ac si quid juris haberet adversus fratres , illud judicio potius, quam armis persequi ut aequum erat animum induceret. Et praestitit ille quidem egregie ,

quod promiserat, misso in eam rem legato Laudensis arcis Praefecto; veruntamen serius aliquanto, quam oportuerat: confectum enim jam erat bellum , quod hunc in modum gestum eSt. Convenere Gazolum Mantuanae copiae non omnes simul, sed turmatim , sine Duce, ac Sine

tormentis, quae longo, ac difficili itinere per Mincium

110쪽

LIBER SECUNDUS si

secundo , deinde per Padum, atque Ollium adverso flumine subvectae sunt: ibi totum triduum constitere obsidentium magis, quam oppugnantium similes ἱquippe cum ab omni prorsus impetu , ac vi abstinerent . Quo tempore non desuerunt bellicae artis periti , qui Scipioni operam offerrent suam , qua uti si vellet, facile sere pollicebantur, ut universus Mantuanus exercitus turpi se fugae commendaret: id autem non temere dictum casus quidam ostendit. Nam cum hasta fortuito lapsa nonnullum edidisset strepitum , tantus repente timor Mantuanorum animos invasit, ut in pedes propiores conjecti multos traherent. Nec mirum, cum omnes fere tirones essent, et collectitii ; vixque unus , aut alter in tam magno esset numero , qui non invitus arma adversus fratres

sumpsisset. Accedebat, quod per eos dies vulgaverat fama, Pyrrhum, et Aison sum ex Gallia cum selecta militum manu in Italiam adventare et itaque jam videbantur omnes eo esse animo, ut simul eos adesse comspicerent, vix ad orientibus terga verterent: verum

nec quidquam certi de Pyrrhi reditu erat, nec Scipio praesentis victoriae dulcedine irretiri se passus est, ut inexpiabile sibi, suisque bellum deinde conflaret. Triduo exacto, navis, qua tormenta muralia deportabantur, appulsa est ad Gaetoli ripam : et ipse Impe-

SEARCH

MENU NAVIGATION