Scipionis Gonzagae Cardinalis Commentariorum rerum suarum libri tres : accessit liber quartus Paraleipomenōn auctore Josepho Marotto, quos Aloisius Valentius Gonzaga card. primum edidit et Cajetano fratri inscripsit

발행: 1791년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

yx COMMENTARIORUM

rator exercitus eodem pedibus pervenit. A quo paullo post missus tubicen in arcem, facta potestate , in gressus eSt; Scriptumque, in quo continebantur mandata sibi a Guillelmo tradita, Iulio Caesari reddidit . Mandata autem erant hujusmodi . Ut si ab iis, qui arcem Gazoli tenebant, tandiu differretur deditio , donec tormenta e navi exponerentur, quidam ordinum ductor laqueo suspenderetur: si unicus erapectaretur tormentorum ictus, tres nominatim designati eodem mortis genere mulctarentur: si plures decem e si vel minimo Mantuanae copiae assicerentur

damno , nulli omnino parceretur . Quod si quis ex Dominis S. Μartini haec erant ipsa Guillelmi verba

in eadem includeretur arce , Mantuam sub tuta cu-Stodia perduceretur. Hoc accepto scripto,Julius Caesar illud statim Scipioni perferendum curavit, ut ipse quid agendum esset, decerneret. Qui hoc satis sibi esse ad vim illatam declarandam arbitratus , arcem relinquere, atque ad oppidum S. Martinum, ubi ipse agebat, praemisSa tamen obnuntiatione , signis e plicatis recipere eum jussit. Ita Garolum in Guillelmi Ducis potestatem Venit . . :. Scipio autem, cum eodem ipso die Tabellarium ad Ferdinandum fratrem cum litteris, qui bus Caesa rem de rςbus omnibus certiorem faceret. ,. praemula

112쪽

LIBER SECUNDUS sa

set, ipse biduo post, mutatis ad celeritatem equis, subsequutus est. Ejus rei nuntius is fuit, qui in-ehoati jam negotii cursum interrupit - Nam cum Caesar venturum propediem ad se Scipionem ex ipsius litteris cognovisset, det iberationem omnem in ejus adventum rejecit. Interea vero stomachum, atque imdignationem, ob facinus a Guillelmo admissum, minime dissimulans Oratores illius per die& aliquot, si minus ab oculis non exclusit, certe ad aures non admi sit. Agebat eo tempore Maximilianus Caesar Posonii, quod est oppidum Regni Hungarici satis amplum, ac munitum in ipsis fere finibus provinciae Austriae . In hujus oppidi arce supra collem sita detinebatur tunc Ioan. Fridericus Saxoniae Dux, alterius Ioan. Frideria ei filius illius, qui Lutheranam haeresim amplexus Carolo V. Imperatori nefarium intulit bellum . Quo tandem victus meritas divinae simul, atque humanae Majestatis laesae poenas luit . Nec patre multo m.

Iior filius fuit ; quippe qui Ferdinando Caesari et ipse

perduellis factus, auctorque conjurationis in urbe Go in captus , perpetuo tandem carceri mancipatus est . Huc venit Scipio mense sep.tembri: nec ita inulto post facultatem dicendi in interiori cubiculo a Cesare ad Gptus omnia illi, quaecumque actae erant, ordine e

posuit. Duoque in summa enixe ab eo petiit; alte-

113쪽

COMMENTARIORUM 9

rum, ut possessio Gazoli sibi per vim ablata redderetur: cum vel praedoni, si quid per vim sit ademptum,

ante omnia restitutio debeatur: alterum ut venditioni a Friderico factae nequaquam assentiretur: id enim tum naturae hujusmodi locorum , quae alienari non possunt, tum ultimis majorum voluntatibus, quae propiores tantum agnatos in successionem vocant,manifeste adversari. Quemadmodum autem in toto Sermone de ipso Guillelmo Duce verecunde admodum, atque ea, qua decebat, reverentia loquutus est, ita in Fridericum patruum non modo non infensum,aut Vin dictae cupidum, sed propensum potius, atque a concordia minime abhorrentem animum ostendit. Caesar attente omnia, ac perbenigne, uti solebat, audivitinec minori benignitate respondit. Dolere se veri, hementer , quod ubi summa pax, atque animorum consensio esse debuerat, ibi tam graves ortae essent controversiae , ut ad arma etiam ventum fuerit: curaturum omni Ope, ut qui sanguine erant juncti, ii studiis , ac voluntatibus ne dissentirent: ncc tamen interea omissurum, quae juris , atque officii sui ratio videretur postulare . Atque his dictis, colligens

se, severioremque praeseserens vultum, ac gestum haec statim subjecit. Si tamen vera essent, quae de te audivimus, non modo incumbendum nobis non es-

114쪽

LIBER SECUNDUS os

set in eam curam, ut beneficiis te, et favore pro- Sequeremur , sed esset potius, cur et de te jure conquereremur, et Caesarea nostra te gratia indignum putaremus . Scipio extremo hoc inexpectato responso. perculsus substitit aliquantulum: verum cum,omni

sibi anteacta vita quasi ob oculos posita , nullius, Cujus ab Caesare coargui posset, sibi conscius esset criminis, serena , atque impavida fronte , ex qua indubiam innocentiam facile conjiceres , gratias

ago , inquit , Deo immortales , quod nihil umquam admiserim , cujus te Caesar gnarum esse aut paVeam , aut erubescam; quare abs te suppleX peto, Velis me quoque ea nosse , quorum insimulor , crimina ; non enim dubito, quin objecta ita sim diluturus, ut nullus tibi vel ad levem suspicionem locus relinquatur; in quo ni satisfecero, tuum erit in

me animadvertere , et ipse non solum aequo , Sed etiam libentissimo animo poenam omnem Subire sum

paratus . Tum Maximilianus illud tantum praefatus; erit mihi gratum, si res ita se habeat, ut tu affirmas; interrogat Scipionem, numquid Mediolani unquam fuerit, egeritque ibi cum illius Provinciae Praeside de se imperio Caesaris subducendo, ut Regiae Se potestati subjiceret. Cui Scipio : falsi me delatum criminis facile possim ostendere, si, quod verissimum

115쪽

ss. COMMENTARIORUM.

est , neque Mediolani me suisse unquam, neque Praesidem aut alloquutum , aut vel semel vidisse respondero . Sed quoniam decet ita me aliorum dicta refellere, ut neminem , si fieri potest, calumniae

velle vidcar condemnare , cum haec praesertim ab eo proficisci putem, quem stat Sententia, secundum te .

prae caeteris Orbis Christiani Principibus maxime semper venerari, fatebor ingenue , quid quid unquam rei mihi fuerit cum Praeside illo ; ut simul, unde hujusmodi accusatio occasionem sumpserit, innotescat Tum ordine exposuit, quaecumque de Niche solio ad. Mediolani Praesidem misso ante narravi S, SermΟ-nem his verbis concludens; atque ab ea quoque ipsa legatione abstinuissem, si aut minus remotis e locis expectanduin mihi fuisset Majestatis tuac subsidium; aut silentium agenti verendum non suisset, ne Philippi Regis in Pyrrhum fratrem beneficentiam viderer Contemnere : utrum vero id fuerit alienae ab ossicio meo mentis in ditium , sapientissimo tuo judicio relinquo . Hoc responso jam pacatior Caesar sic iterum exorsus est. Quid vero ad illud respondes, quod dicunt, abs te Allobrogum Ducem sollicitatum saepius fuisse , quo arma adversus Guillelmum moveret; ea nimirum spe , sere, ut non vos modo , sed plerisque ex vestra gente alii, qui ditionem Mantuanae

116쪽

LIBER SECUNDUS O

. . . . . .

ditioni propinquam obtinetis, operam illi, atque auxilium vestrum in Guillelmi perniciem impenderetis Ad haec Scipio subridens; prioris objecti, inquit, si minus

veritas aliqua , certe ex meo facto extitit occasio: at

hujus ne occasio quidem : nam neque per me ipsum, neque per alium quempiam cum Duce Sabaudiae ulla de re egi unquam; tantulum hoc de eo aliquando loquutus sum . Mirabar proximis hisce diebus tandiu differri exitum pactionis, quam sciebam inter Guillelmum Ducem, ac Fridericum patruum jamdudum agitari. Quare sciscitanti mihi a nescio quo ex nostris , qui Mantua ad eum locum nostrae ditionis ,

in quo ipse degebam , nuper Venerat, quae nam eS- set causa morae tam longae Θ respondit ille ue rumo-

morem Mantuae increbuisse , si Fridericus juribus suis cederet Guillelmo, sore , ut meis ipse quoque Allobrogum Duci cederem ; et hoc fortasse timore

adductum Guillelmum non audere ad exitum rem perducere : tunc ego multis adstantibus; si haec opinio ea est, quae possit Mantuanum Ducem ab incepto revocare , Sic cum opinari valde laetor r sin minus , sciant omnes, me nihil tale in animo versare. Praeter haec , quibus sat scio nemini illatam esse

injuriam , nulla omnino memini me unquam de Duce Sabaudiae verbum secisse. Caesar non tam quae . N

117쪽

sῖ COMMENTARIORUM

a Scipione dicebantur , quam qua animi praesentia ,

ac securitate dicerentur, animadvertens, pro com perto habuit, omnis eum culpae expertem esse . Itaque, oris severitate continuo deposita, consuetamque induens hilaritatem sic eum affatus est. Vere

ut isthaec de te crederem non facile adducebar, quem, ex quo de facie novi superioribus annis, integrum, ac moderatum duxi semper: bono igitur animo esto: nam in his, quae ad tuam , tuorumque indemnitatem

pertinent, curabo diligenter, ne quid praeter jus . aut contra leges fiat. Ad haec Scipio, post humillimam gratiarum actionem , quod tam benigne simplici ipsius dicto acquievisset; ego vero , inquit , illud te supplex rogo , ut nullam prorsus iis , quae a me dicta sunt, fidem habeas ; sed digneris per Oratores Principum istorum, quibus cum egisse arguor, rei Veritatem pervestigare et qua cognita , si quid ipse commississe deprehensus fuero , quod vel debitae erga te fidei, vel perpetuae meae in Guillelmum Du

cem observantiae adversetur, mea me jam nunc damno sententia , cupioque aliis documento esse, quemadmodum in eos , quos aut voluntas , aut natura

superiores fecit, se se gerere debeant. Cui Caesar; minime vero id faciam : hoc enim esset de tua integritate dubitare, quam hactenus novi optime . Sed

118쪽

LIBER SECUNDUS Os

iterum , atque iterum rogatus a Scipione dixit tandem , se ita facturum : quod cum praestitisset, Oratoresque ea de re in Italiam litteras dedissent, falsa Omnia , ac commentitia deprehendit. Interim negotium , cujus causa Scipio in Regiam venerat, ad Concilium , quod Aulicum dicitur, ut moris est, delatum a Caesare suerat; a quo post triginta dierum consultationem certior factus Caesar , utra pars justiorem foveret causam ; litteras , quae vim decreti haberent , ad Guillelmum dedit hoc exemplo a ,, Maximilianus Secundus divina favente clementiari electus Romanorum Imperator semper Augustusis Illustris Sorori e , Consanguinee, et Princeps cariSis sime . Accepimus Dilectionis tuae litteras in negotio

is emptionis cum Illustri nostro,et Sacri Imperii fidelisi dilecto Friderico ex Marchionibus de Gongaga deis castris , et locis Gazoli, et Dosuli , eorundem- is que pertinentiis initae ad nos datas r ac quae Dileis cito tua de praestando eidem emptioni consensuis nostro , et ut Dilectionem tuam de dictis Castris, is et locis investire dignaremus , per Oratores tuOS ,

is qui rem hanc tum scripto , tum viva voce Summo, , Studio , ac contentione apud nos prosequuti sunt,

,, petiit, benigne intelleximus . In primis igitur Dia,, lectioni tuae illud omnino persuasum esse debet, N a

119쪽

x oo COMMENTARIORUM

D nos, pro arcta illa necessitudinis conjunctione, quae cum Dilectione tua nobis intercedit, nihil magis ,ri quam Dilectionis tuae status, atque dominia plu-D rimum aucta, ac dilatata cupere e et ad promo venis dum idipsum, quatenus sine alterius praejudicio, et ,, injuria fieri potest, animum optime inclinatum ge- is rere et hincque Dilectioni tuae , ut in aliis omnibus, is quoque sic hac in parte benigne gratificari sum- ,, mopere desiderare . Verum quia huic nostrae pro- ,, pensissimae Voluntati in primo statim limine illud ,, obstitit , quod eodem plane tempore , quo memori rata petitio Dilectionis tuae nomine facta suit , is praedicti Friderici Nepotes Illustres nostri, et Sacrio Imperii fideles dilecti Ferrandus , ac fratres deis GonZaga , tanquam proximi agnati, huic alienatio-

is ni non solum expresse contradicerent , Verum etiam se eidem acerrimi opponerent; NOS cum hu'se jusmodi Dilectionis tuae petitioni Caesarei no-

is stri muneris ratione nos haud posse annuere ceris neremus; attamen amicabili transactioni, qua nos

,, inter partes , utpote sibi invicem. sanguine junctas, o rem, ad evitanda majora scandala, potius transigi, is atque componi , quam alia via determinari optari bamus, locum fore consideraremus ; decreveramus.

ω causam hanc Illustri Alsonso Duci Ferrariae , Muti-

120쪽

Poll

LIBER SECUNDUS

is nae , et Regii, Marchioni Estensi, Sororio, Conis Sanguineo , et Principi nostro carissimo, tanquamis communi utriusque partis amico, ad hujusmodi ami-D cabilem transactionem, tam inter praedictum Frbdericum, et Nepotes , quam Dilectionem tuam suis Scipiendam committere . Quoniam vero accidit, udis cum istud nostrum decretum jam in effectum dedu-D cturi eSSemus, Illustris noster, et Sacri Imperii fideo lis dilectus Scipio de GonZagae, unus ex praedictis. D Nepotibus , huc venerit , ac gravissime apud nos conquestus sit de Dilectionis tuae violentia, in-M VaSione, ac occupatione dictorum bonorum, quamis sane nec nos a Dilectione tua , dum consensu&is noster peteretur , expectabamus o maxime , cum

inde facile gravioribus scandalis , quin et totiu&,, Italiae tranquillitati turbandae occasio praeberi posμo set ; quod an hisce temporibus , quibus Christianaeis Resp.. alioqui plus satis afflicta est, conveniat, Diis lectio tua ipsamet prudenter aestimabit ac in is Super tam suo , quam fratrum nomine aperte deis claraverit , se ob dictam violentam spoliationem amicabili transactioni nullum locum dare posse , is illud unum instanter supplicans , ut ipsum , ac frλ tres suos restillii curare dignaremur: ipsos quippeis aucioritate Iudicis , et cum causae cogntrione posm

SEARCH

MENU NAVIGATION