Scipionis Gonzagae Cardinalis Commentariorum rerum suarum libri tres : accessit liber quartus Paraleipomenōn auctore Josepho Marotto, quos Aloisius Valentius Gonzaga card. primum edidit et Cajetano fratri inscripsit

발행: 1791년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

ro: COMMENTARIORUM

se sessionem illam adeptos ; ac idcirco merito , ipso- is que jure dictante, restituendos esse; cum etiam is praeda ante omnia restitui debeat : nos utique se eidem Scipioni Caesareum nostrum ossicium hac si in parte imploranti justitiam denegare non potuimis mus , neque debuimus et ideoque non solum nego- tium hoc denuo mature , accuratissimeque deli- ,, berandum commisimus, sed et illud ipsim et audiis vimus, ac diligenter examinandum suscepimus . Et is quantum Vis nobis pro rei qualitate ad alia proceis dendi causa non deesset, nihilominus tamen, pro se nostra in Dilectionem tuam singulari clementiae, is ac beneVolentiae propensione, de tali medio cogi- taVimuS , ac eo nos benigne resolvimus , quod hacis vice possessio bonorum occupatorum neque Spo

si liatis Scipioni, et Fratribus restitui, neque Dile se clioni tuae relinqui ; sed praenominatus Fridcis ricus de Gon Zaga , tanquam verus dominus , et ,, poSSessor, adeoque a nobis investitus in posses- is sionem eorundem bonorum , prout ante Scipionem, is et fratres fuit, reduci debeat. Eo autem facto nos,, priori nostrae resolutioni, ac sententiae inhaerenis tes causam hanc Ferrariae Duci eodem , quo supra se dictum est modo , amicabiliter inter partes com- , ponendam , transigendamque committere decreis

122쪽

LIBE R SECUNDUS

,, vimus . Quapropter Dilectionem tuam clementer ,, requirimus , eidem Imperiali auctoritate expresse ,, injungentes , ut acccptis his nostris litteris Saepe-

,, fatum Fridericum protinus , et sine longiori aliqua

is dilatione , vel mora, in possessionem bonorum a ,, Dilectione tua occupatorum reduci curet et acis postmodum de ejusmodi restitutione facta nos do- ,, ceat, quo deinde memoratum Scipionem cum ceris to , et convenienti responso , quod eousque disseris re statuimus , dimittere possimus; quemadmodum is Dilectionem tuam , utpote in cujus favorem , atqueri gratiam haec a nobis potissimum fiunt, absque ,, ulla dissicultate facturam esse plane confidimus: ,, alioqui enim nobis ad ulteriorem praedicti Scipio-

,, nis jam nunc vehementer instantis supplicationem ,, iis Viis , atque mediis necessario utendum seret, is quae justitiae, et Caesarei nostri muneris ratio,, a nobiS expoScere Videretur . Faciet autem Dileis cito tua in hoc rem sua aequanimitate , ac laude,, dignam , nobis vero longe gratissimam, nec non ,, benignam, et expressam voluntatem nostram Quod ,, autem reliquum est Dilectioni tuae Caesareaeis nostrae gratiae, benevolentiaeque studia propensissime deferimus Datum Posoni die xxvii. Octobris

123쪽

xo COMMENTARIORUM

- Hisce datis litteris , i cum jam Hungaricus absolutus esset conventus, Posonio Caesar Viennam Austriae se recepit initio mensis Novembris e quo eum vel comitata, vel sequuta est universa curiae multitudo . Vienna tunc temporis laborabat pestilentia .

quod genus morbi quamvis Germanis hominibus valde sit familiare , quod tamen insueta hominum clade in dies magis invalesceret, timorem plerisque incusserat non mediocrem et in iis primarius quidam a Consiliis Caesaris nomine Wolisngus Zasius legum peritissimus, et ab omnibus magno in honore habituS , cum unum , aut alterum ex suis familiaribus lue absumptos amisisset, tantum inde concepit mortis metum, ut gravissime stati in coeperit aegrotarc et ex quo morbo licet aliquando convaluerit, nunquam tamen potuit nec pristinum colorem, nec pristinam hilaritatem recuperare : ita ut quinto , Vel sexto post mense tabido animo , et Corpore migrarit e vita . Obiit eodem ipso mense Novembri, non tamen pestilentiae morbo, Annibal Caprianus , alter ex Oratoribus Mantuani Ducis : in cujus funus inter cacteros prodiit etiam Scipio . Ex eo solus Guillelmus Malaspina legationis apud Caesarem munus , in

quo ante versabatur, est exequutus . Is quotiescum

que Scipionem ossicii causa invisebat, quod tamen

124쪽

LIBER SECUNDUS ios

perraro , et non nisi provocatus faciebat, ea semper utebatur obnuntiatione ; animadverteret Scipio, se ad illum accedere , tanquam Guillelmum Mala- Spinam , non tanquam Oratorem Mantuanum . Sed hoc sortasse putidiusculum : illud quidem et magis ridiculum, et quod hominis simplicitatem apertius ostendat, quod cum plerisque antea , tandem vero ipsi quoque Scipioni idem dixisset valde serio ;minus recte illum fecisse , qui statim ad Caesaris auctoritatem confugisset ; si primo ipsum adiisset Ducem , certo scire Se , futurum fuisse , ut et benigne audiretur, et tractaretur liberalissime: ita omnem litis occasionem tolli facillime potuisse : interrogavit eum Scipio ; crederetne hoc verc , atque ex animo Et ille , nihil prorsus dubito et immo hoc unum aegre

illum tulisse arbitror. Quid igitur ait Scipio si id

Dux non praestitisset Non rectissime fecisset, respondit Guillelmus : sed illud videtur mihi nullo modo verisimile . Tunc Scipio ; atqui scito, me illum adiisse ante omnia, et ne exponendi quidem, quae vellem, facultatem mihi esse datam. Quo ille audito, admirationis plenus obmutuit, neque amplius ea de

re conqueStus est. Exacto mense Novembri, iter Pragam versus Caesar est ingressus, ut quemadmodum Posonii Hungaricum, ita Bohemicum ibi celebra-

125쪽

tos COMMENTARIORUM

ret conventum. Quoniam vero a Guillelmo Duce responsum quidem acccperat , sed non ejusmodi, quo posset dignitati suae satisfacere, cupiebat enim Guillelmus moras nectendo effugere , quominus deserendae possessionis pareret mandato Scipioni etiam tum ignoranti datas a Caesare litteras ad Guillelmum suisse , ne dum quid eae continerent, mandavit, ut se Pragam usque Sequeretur; Cremerum, qui unus erat

ex Aulicis , ex ipso itinere Mantuam legavit, qui D

Cem mandata exequi, omni abjecta cunctatione, curaret . Sic tandem GaZolum ex Guillelmi potestate detractum . Cujus rei certior factus Scipio gratias quidem egit Maximiliano , neque tamen sibi statim e Regia discedendum existimavit, veritus id, quod postea evenit, ne quid novi contra se adversarii molirentur . Redierat per eosdem sere dies Pyrrhus ex GaIlia , non autem, qui una cum illo profectus fuerat, Alsensus frater et is enim Septembri mense Turonis

exitiali confectus morbo decesserat: nec longe ab- fuerat , quin Pyrrhum suae migrationis haberet comitem : nam et ipse graviter, et periculose eodem tempore aegrotavit: attamen Dei beneficio servatus

est. Iacturam hanc gravissime tulit Scipio , atque adeo universa familia r Al sensus enim is erat , si vel animi virtutem, vel robur corporis spectes , a quo

126쪽

LIBER SECUNDUS εο

qtio tum in rebus bellicis , tum in civilibus maxima quaeque jure expectanda essent . Neque Vero quiS- quam erat ex fratribus , qui agilitate , aut firmitate membrorum propius ad Carolum patrem accederet. Doluit casum et ipse Maximilianus, qui qualem de se egregius ille juvenis expectationem concitasset, optime noverat, diligebatque eum non mediocriter , uti

Rodulfi maximi natu filii familiarem . Huic quippe

Alfonsus inter honorarios ephebos suerat, Cum eoque in Hispaniam transmiserat: sed cum jam per aetatem non liceret diutius eo fungi munere, domum , ut mo ris est, Se receperat, rediturus post aliquot menseSin Hispaniam ad novum obsequii genus e verum aliter Deo visum . Scipio,audito Pyrrhi fratris in Italiam reditu , rogare illico eum per litteras coepit, ut Vellet quamprimum se in Caesaris aulam conferre , ac negotiorum curam suscipere: illum enim,ut natu grandiorem , ut liberioris vitae generi addictum, ut prudentia , rerumque domesticarum usu insigniter praeditum , ad provinciam illam maxime aptum esse e Se contra munus ibi exercere, quod neque litterarum studiis,in quibus educatus fuerat, neque ecclesiasticae vitae, quam jamdudum fuerat ampleXatuS , magno pere conveniret: plus satis jam officio suo se, atque

adeo ipsi Deo defuisse , cum tot menses, abjectis

127쪽

xos . COMMENTARIORUM

clericalibus vestimentis, profanum se hominem ostenderit : cupere vehementer, ut sibi tandem liceat ad consuetam vitae rationem, immo ad se ipsum redire.

Pyrrhus , etsi non minus Scipionem diligebat, quam ab ipso diligebatur, cum tamen haud inutilis ad illum usque diem videretur sibi fratris opera , multorumque litteris , ac sermonibus didicisset , non parvam illum iniisse gratiam , tum a Caesare ipso , tum ab omnibus Regiae illius vel ministris , vel sc-etatoribus ; amanter quidem respondit, sic tamen

ut cogeretur Scipio abjicere omnem spem in Italiam redeundi , non plane ad exitum perducto negotior quae res eo magis ingrata illi accidit, quo se magis tempestive Romae futurum opinabatur , si de Sacri Senatus lectione aliquid Summus Pontifex statuisset. Neque vero omisit cogitationem hanc suam fratri subindicare; sed nihil profecit: eventus tamen ostendit , non temere Scipionem existimasse , uti suo loco dicemus . Interim , quoniam incidimus in mentionem mutati a Scipione habitus, non videtur praetermittendum, per quam occasionem id fecerit, ut inde pateat simul , quomodo ipse erga res ecclesiasticas eo tempore se habuerit . Quo igitur tempore prosectus primum in Germaniam est, nondum

is publicos disciplinarum interpretes audire desie-

128쪽

LIBER SECUNDUs ros

rate itaque quam tunc habebat consuetudinem , ut dictum est, profanis vestibus utendi , eam sibi retinere ,. dum profanum negotium , et apud homines plerumque vel a vera pietate dissentientes , Vel certe in clerum non bene affectos tractandum sibi esset , non ipsi solum , sed aliis plerisque tolerabile Visum est . Cur vero iterum idem fecerit , alia suit causa nulla , nisi quod puduit ipsum, quadriennii

tantum interjecto spatio , diversum a se ipSo eorundem aspectui sese offerre ; praesertim cum in rebus ecclesiasticis non modo nullos ab eo tempore progressus , sed potius regressus fecisset . Admonitus enim ab Episcopo Mantuano, officii ejus esse , vel assiduam illi Ecclesiae praestare operam , Seque divino cultui, et sacris addicere , Vel sacerdotium dimittere ; jam inde ab suo Romam adventu , consentiente Summo Pontifice , abdicaverat se Arch

diaconatu , ac post primae tonsurae , quae vocantur, initia nullum ad altiorem ordinem sacrum ascenderat et et libere quidem dimisit ille Sacerdotium Guillelmo Duci , qui jus habebat nuncupandi ; Verum Hippolyti Cardinalis Ferrariensis opera factum est, ut et beneficium illud obtineret Iulius Strozza patritius Mantuanus, qui erat eidem a poculis , et Scipioni dimidium fructuum annuorum, pensionis no-

129쪽

I IO

COMMENTARIORUM

mine, reservaretur. Hac autem pensione per se satis exigua ad alteram quandam etiam tenuiorem adju Cta , quarum utraque ducentorum septuaginta quin

que numum aureorum summam non excedebat, Con

tinebatur quidquid in eam usque diem , ac per multos postea annos Scipio ex Ecclesiae reditibus est

Pauci effluxerant menses , ex quo Guillelmus Dux de Gaetoli possessione decesserat, cum Scipio nuntium a Pyrrho Fratre accepit, Fridericum patruum nullo recenti vitae periculo , sed Guillelmi tantum precibus adductum, eundem sibi testamento universae ditionis , non modo aliorum bonorum heredem instituisse . Dejectus scilicet Guillelmus priori spe hoc sibi subsidium comparavit, quo posset aliquando amissam possessionem recuperare. Hoc nuntio accepto, Scipio Caesarem continuo adit: factum exponit et rogat, ut imminenti periculo opportunum aliquod remedium adhibeat : id ni fiat, perturbatum iri omnia , et grave aliquod malum inde oriturum . Etenim scio, inquit, invictissime Caesar, nullam ex hoc facto juris accessionem Guillelmo fieri r cui enim non licuit pretio vendere, eundem quis dicat dono posse dare, cum hoc longe illo perniciosius sit ξ hoc ipsum tamen difficultates

130쪽

LIBER SECUNDUS

nostras mirum in modum augebit, nisi ipse opportuno, ac celeri remedio occurras : remedium autem

hoc fuerit, si quod , Friderico rebus humanis exempto , ferendum tibi esset judicium pro imperii tui munere , illud pro tua clementia hoc tempore repraesentes . Unum hoc beneficii loco abs te peto mihi concedi : quod vero ad consensum pertinet, nihil contendo , nisi illud prorsus decerni, quod leges jubent. Quae autem me moveat ratio , ut judicium praeverti cupiam, illa est: nam si sola innixus spe

futuri contractus, non expectato Majestatis tuae consensu, ausus est Guillelmus arma in nos movere, quid faciat, mortuo Friderico , cum tabulas supremmae eius Voluntatis non diminutas , ut Iurisperitorum verbis utar , non vitiatas ostendere poterit 3

Ego vero tibi, Caesar, libere praedico , fore, id

si fiat, ut vis vi repellatur e satis enim cuique videri debet, semel nos hanc perpessos esse injuriam , semelque ostendisse , et qua illum nos reverentia prosequamur, et qua fiducia ad augustissimum hoc tribunal confugiendum omnibus sit. Neque vero laboret quisquam , ut nobis persuadeat, viribus nos Guillelmo longe impares esse ; hoc enim et ipsi optime noVimus et at certum tamen est quodvis potius adire incommodum , ac discrimen , quam turpe

SEARCH

MENU NAVIGATION