장음표시 사용
91쪽
tam iniquo tempore administrandam apta esset, vix enim attigerat pubertatis annos Scipionem Romae agentem per litteras enixe rogavit, ut quandiu ipse Transalpinam , Cisalpinam ille Galliam incolere , ac rei domesticae procurationem suscipere ne graVare tur : id cum privatas, tum publicas totius familiae rationes exigere e id ipsum sibi a fratre omnium sibi
carissimo haud dubie polliceri . Quibus literis datis,
non expectato responso , in viam se dedit. Scipio, etsi multa , eaque maximi momenti, occurrebant, quae illum ab eo itinere, ac munere non parum averterent I tamen, ne suae magis, quam communi fratrum utilitati videretur prospexisse s utque simul Pyrrho , quem semper unice dilexit, justa praesertim petenti morem gereret, caeteris rebus posthabitis, in Cisalpinam Galliam primo quoque tempore prose
eius e St . LIBRI PRIMI FINIS.
92쪽
N patriam cum pervenisset Scipio, mirum est, quam per
derit e neque enim solus Fri-dericus iniquo adversus fratris filios erat animo , sed quod longe erat gravius ipse etiam Guillelmus Dux non bene erga eosdem fratres affectus videbatur: itaque ex ipsis nubibus magnam aliquam Scipio sibi imminere tempestatem non ob S ure conjiciens, non dubitavit, quin sibi omni conatu esset enitendum, uti res cum Friderico sine mora
93쪽
componeretur: sublata enim hac una controversia, Guillelmo si minus voluntas, occasio certe in eOS
aliquid grave moliendi simul tolli videbatur . Quod
tamen quo majori cum dignitate fieret, non ipse ob tulit conditiones , sed proponentibus eas communibus amicis , ac propinquis facilem praebuit auditum : ii fuerunt in primis Caesar Malfictae Princeps, et Isabella soror Friderici, Rodulphique GonZagae olim uxor, mulier, in qua dubites, magisne formae
decus , an virtutes animi laudes . Haec dum fiunt, res accidit inopinata , quae tamen tantum abeSt, ut Scipionem ab incepto retardaverit, ut etiam stimulos currenti subdiderit : ea fuit immatura admodum Caroli mors, qui unicus erat Friderici filius. Cum enim Fridericus ea esset corporis habitudine, ut sine eximia Dei ope nulla novae prolis , Vitae vero longioris exigua omnino esset spes ; ita Statuebat Scipio , quidquid illi ex eo , quod debebat , remitteretur, id mutuo potius, quam dono datum censendum esse . Ergo misericordia patrui captus non id modo praestitit, ut per familiarem suum illius dolorem , ct damnum consolaretur , sed etiam ut aliquanto intervallo repetitum compositionis negotium ex Friderici maxime sententia conficiendum curaret . Itaque res tandem eo perducta est, ut consentien
94쪽
tibus jam voluntatibus id tantum superesset , ut in publicas tabulas conventio referretur . Qua quidem in re duo praecipue Scipioni cordi erant: alterum, ut ita Fridericus ditionis suae possessionem recuperaret,
ea tamen dempta portione , quae pro dimidio tantum damni a Vespasiano accepti fratribus debebatur , reliquum enim non gravate Scipio remittebat ut ejusdem ditionis quovis modo , propriis liberis non supervenientibus , in alios , quam in fratris filiostrasserendae facultas omnis , aut etiam voluntas, et
occasio adimeretur et alterum ut popularium ipsius prospiceretur indemnitati: qui quidem omnes maximam erga Pyrrhum, et fratres animorum propensionem praesetulerant; Dosulani vero illud prae caeteris magnis precibus a Pyrrho contenderant ; ut ne
illos in Friderici potestatem redigi unquam pateretur. Neque vero cupiebat Scipio, tolli facultatem Friderieo alienandae ditionis , quod ignoraret tum Caesareis
legibus , tum locorum natura, tum denique voluntate satis id cautum , ac vetitum esse : sed ne quam do cogeretur ea de re judicio conflictari cum Guille, mo Duce , cujus nomine sciebat, Fridericum aliquot
jam dies exagitari , ut sibi jura sua certo quodam pretio venderet . Cum igitur a quodam juris perito conscriptae jam esset hujusmodi inter fratres , et X a
95쪽
Fridericum conventionis tabulae , Scipio accersit a Caesare , cujus supra meminimus, Malficiano Drnasia , ad eas videndas, atque examinandas Varda-stallum illius ditionis oppidum profectus est . Quod dum agit , remque inibi esse , ut ullo negotio adoptatum finem perduci possit, magnopere laetatur, ecce tibi litterae a Iulio Caesare ad Scipionem fratrem Dosuli datae , quo ipse post Scipionis disces-
εum statim advolaverat et quarum haec erat Summa .
Mirari se in primis, Scipionem , ipso inscio, atque
inconsulto, concordiam cum Friderico iniisse et deinde obnuntiare, consensum hujusmodi pactioni suum se nunquam praestiturum . Ad hunc tam inexpectatum nuntium , difficile dictu est, quanta repente Scipionis animum invaserit tum admiratio , tum indignatio . Admirabatur scilicet, adolescentulum vixdum puberem , nullis neque publicis, neque privatis ad prudentiam exercitum curis , id facinoris adversus fratrem longe grandiorem natu , et in cujus a, ministrationem ipse quoque consenserat, ausum fuisse; serebat autem indignissime, tanti momenti rem, tantoque labore paene consectam, unico actu , atque
illius culpa , inscitiaque interire , cujus maximi interesset, illud fieri, quod ipse impediret. Stupens igitur, ac moerens Scipio , supra quam dici possit,
96쪽
omnia statim Caesari, aliisque nonnullis, qui Friderici nomine aderant, exponit, ne id a fratre factum ex
composito videatur: simulque rogat, ut ne ideo solutam conventionem Fridericus arbitretur: daturum enim Se Operam , ut quod adolescens inconsulte , aut so lasse imperitorum hominum suasu commiserat , id sine cunctatione revocet I mutataque Sententia, Suae , et aliorum fratrum voluntati adstipuletur .
Quibus dictis, ipse recta ad Sanetum Martinum re vertitur I quendam vero ex suis jubet Dosulum ad Iulium Caesarem adire , rogareque , ut eodem ipse veniat: habere enim se , quae cum ipso de communire agat. Aegre impetratum: atque ubi adsuit, multa cum illo colloquutus est Scipio 3 quorum praeci pua capita haec fuerunt . Falsum esse quod a Iulio Caesare diceretur , inscio illo, quidquam in re tanti momenti consectum cum Friderico : non adeo comtemptui habitum fratrem ; neque vero finem negotio imponi potuisse , non ipso gnaro , et conse tiente : habitam quidem ea de re longam , ac difficilem actionem , remque tandem Dei beneficio eo perductam fuisse , ut ab exitu non longe abesset. Quod autem ejusmodi tractationis particeps ipse factus non fuerit, non e Sse cur miraretur ; neque enim
id tulisse aut ipsius aetatem , aut domesticam Con-
97쪽
suetudinem , aut denique ipsius rei magnitudinem rnullo pacto esse illi verendum , ne quippiam ipsevdmittat, nisi quod e commodo totius familiae sit rid si minus exploratum haberet , quorsum ille cum caeteris fratribus communis ditionis administrationem sibi mandasset Ativero , quod ab ipso Iulio Caesare novissime gestum sit, posse id a se gravissimae iniuriae loco accipi , tum quod facultas jam data , verbis non factis, eripi sibi non debuerit, tum quod imperitiae non modo , sed etiam perfidiae insimulari se eo facto sentiat. Quanquam quod ad imperitiam attinet, non valde se laborare, ut prudens habeatur e neque enim latere se quam multa sibi desint, ut eo dignus nomine existimetur et illud quidem sese admodum aegre ferre , ab eo acta sua et reprehendi , et infringi, qui ut annis , ita usu rerum Ionge inferior sit : quod vero ad perfidiam attinet, probro magis illi esse, quam sibi ejusmodi insimul
tionem . Quoniam tamen neque tempus, neque paterna potius, quam fraterna sua in eum caritas aliud ferant, velle se omnium tum dictorum , tum factorum oblivisci , modo ipse in animum inducat iis assentiri, quibus si esse pergat impedimento , maximum universae familiae incommodum , aut perniciem potius importaturus sit et quod ne Vel temere , vel metu
98쪽
aIiquo dictum putet, sic habeat; ni dissidia cum Fri-derico tollantur , sore brevi, uti non ipsum deinde Fridericum, sed Guillelmum Mantuae Ducem adversarium habeant, quicum si judicio contendendum
Sit, neminem non videre , quo loco fratrum res sint futurae et aut enim in perpetua solicitudine, atque
angore degendum summo cum rerum, ac rationum suarum detrimento; aut eo tandem deveniendum, ut, non magna accepta compensatione , coganturiis se abdicare, quibus illos Dei benignitas cohonestasset . Sed esto tandem, inquit, causam ipsi obtineamus , id quod minime est sperandum, quam vis a nobis jura stent: multo pluris aestimandum erit quod amiserimus, quam quod suerimus adepti. Nam quod aliud litis praemium esse potest, quam ea ipsa loca , quae naturae legibus propediem sine ulla controversia nobis sunt obventura de quid vero accidere nobis gravius potest, quam infenso in nos animo eum perpetuo experiri, qui non solum universae
gentis sit princeps, sed opibus, auctoritate , honoris gradu ita praepolleat, ut quemadmodum a benevolo illo nullum non beneficium, sic ab irato nullum non damnum expectari possit λ Ad haec omnia , et alia in eandem sententiam multa unicum illud suit Iulii Caesaris responsum; sanum non videri sibi illorum
99쪽
consilium , qui Friderico aliquam eorum quamvis minimam partem remittendam ducerent, quae fratribus essent lege adjudicata. Praeterea nullo pacto deserendos eos esse , qui se illorum fidei, ac clientelae adeo enixe , ac diligenter commendassent. Cum frustra se laborare intelligeret Scipio , ut fratri quae vellet persuaderet, ne quid intentatum relinqueret, illud etiam excogitavit, ut, exquisitis multorum sententiis, facilius ab eo quid optimum factu esset dignosceretur. Advocatis igitur omnibus iis, quos vel in eodem oppido , vel in proximis doctrina , aut experientia , in primis autem recta, ac benevola in ipsos fratres mente noverat, eos in comsilium adhibuit. In eadem , qua Scipio, cuncti fuere sententia , duobus tantum exceptis, qui, cum componendas quidem res cum Friderico esse faterentur, negabant tamen, e re esse aliquid illi ex judicato remittere . Ii fuerunt Camillus Scarabellus totius Fr trum ditionis vicarius, quem vocant, generalis , et Scipio Lomatius Physicus, homo alioqui neque indoctus , neque inelegans . Caeterum a Scipione parvo negotio rejecta suit hujusmodi opinio, ut quae unam tantummodo redoleret cupiditatem , atque avaritiam. Itaque omnis dissicultas ad caput de popularium incolumitate redigebatur Nam Iulius
100쪽
Caesar , cum jam non habcret ad caetera quid responderet ; hoc uno evadere se concordiae nece S Si tatem posse arbitratus est. Dicebat enim ; optime se memoria tenere, petentibus a Pyrrho Dosulanis , ne amplius permitteret, eos sub Friderici imperio esse,
illum , data fide , spopondisse , nunquam permissurum . Tum Scipio ; inane , inquit, est hoc promissum ; quodque praestare Pyrrhus neque debeat, neque possit. Nam si hoc ipso die Fridericus solvat omne id, quod nobis ex judicis decreto debet, quinam fieri potest, ut nos illico e Ga Zoli, et Dosuli possessione non dejiciamur λ ergo in Pyrrhi facultate non est Dosulanos a Fridorici imperio vindicare rquod si ita est, nequaquam expedit nobis illorum causa a tam salutari consilio recedere ; cum praesertim ipse in conditionibus concordiae ineundis ita eorum rationibus consuluerim , ut nullum iis , ob superioris temporis acta , incommodum sit extimescendum . Hisce rationibus Julius Caesar nihil prodi sus habuit, quod objiceret: nec tamen adduci se
passus est, ut fratris voluntati obsequeretur: immo, acrius illo instante, ut rationi tandem pareret, et ne vellet, sua culpa communem rem extremum pati exitium ; ipse obfirmato animo negavit omnino , velle se pactioni consentire ; propterea quod sciret, eam