Scipionis Gonzagae Cardinalis Commentariorum rerum suarum libri tres : accessit liber quartus Paraleipomenōn auctore Josepho Marotto, quos Aloisius Valentius Gonzaga card. primum edidit et Cajetano fratri inscripsit

발행: 1791년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

m COMMENTARIORUM

quippiam , aut gente nostra indignum committere rei fortasse non deerunt nobis amici, per quos ea ge ramus , quae per nos ipsi non possumus et itaque cavendum Guillelmo erit , ne quid aggrediatur, quod perficere in ipsius non sit potestate . Caesare narrata dolenter audivit: ad petitionem ita respondit , ut polliceretur, facturum se omnia, quae vel jus ipsum , vel sui ratio muneris postularet . Consulto igitur Senatu , quid leges de ultima illa voluntate Statuerent, ubi cognovit, in fratrum injuriam legatum illud factum fuisse, Scipionem autem non nisi aequa petere , illum paucis post diebus in hanc sententiam alloquutus est . Satis jam sibi exploratum esse, non posse Friderici testamentum, si qua juris ratio habeatur , ab se confirmari r decreto igitur

aliquo se Fratrum causae consulturum , ne ullo tempore quidquam illis incommodi a Guillelmo possit

inferri . Unum illud cupere se , ne parvi temporis mora Scipioni molesta sit : optare enim sibi spatium dari ad commodam aliquam ineundam rationem , quacum lcvissima Guillelmi offensione id conficiatur . Nondum sibi excidisse memoria, quam ille molesta tulerit praeceptum de reddenda GaZoli possessione. Hanc lenitatem non sibi, sed Fratribus quaeri : ad

Caesarem enim Pertinere inter quos tanta esset San-

132쪽

LIBER SECUNDUS O

guinis conjunctio dare operam, ut ii non minus animo inter se benevolo essent, quam tuti ab mutuis

injuriis. Ad haec Scipio; nulli perspectam magis

esse quam Caesari suam in colenda Guillelmi existimatione modestiam : tanto sibi, quod jure posceret , gratius futurum, quanto id magis cum Ducis dignitate conjunctum fuerit . Interim sibi obticendum

non e SSe , Vereri se , ne, si res extrahatur, aliquid accidat, quod et benignam Caesaris voluntatem, et fratrum spem frustra habeat . Caesar, Scipione bene Sperare jusso, totum sibi negotium perpendendum , ac definiendum sumpsit. Quoniam Vero, pluribus transactis diebus, nihil super ea re decernebatur , ac mora moram excipiebat, Scipio tum apud Maximilianum ipsum, tum apud ministros causam suam agere non desinebat ; instabat s urgebat ; finem rogandi non faciebat. Cum proficeret nihil, rursus Caesarem adit: exponit; se optime intelligere,rem quotidie difficilius implicari, quod ratio non appareret, qua Guillelmo, et fratribus fieret satis; at viam reperis- Se se, quae nec fratribus incommoda, et Guillelmo longe honestissima ad existimationem esset . Iam Caesari compertum esse , modo legum majestas non nutet, non posse Ducem , invalido Friderici testamento , fratrum quidquam sibi de fra trum jure usur-

133쪽

ri4 COMMENTARIORUM

pare quod si ab incepto non abeat, eo venturum denique , ut legibus cogatur parere . At vero quanto honestius , et ad gloriam praeclarius id possit efficere, si non coactus legibus , sed sola animi magnitudine , ac liberalitate adductus suo quasi jure cedere videatur λ Accedam igitur inquit vel ipse solus ad hominem, vel, si ita libuerit, una cum caeteris fratribus, eumque obnixe rogabo, ut, deposita omni praeteritae controversiae memoria, quod nos hactenus, Caesare, ac justitia vindice, nobis reddi depoposcimus , id velit ipse tanquam munificentiae suae donum nobis sponte , ac benigne elargiri: sore enim nos in-Vicem paratos , non ea solum, de quibus modo disceptatum, sed et alia omnia , vitamque adeo ipsam, ubi res exigat, pro illius tuenda, atque amplificanda existimatione prosundere . Tuum modo sit, Caesar , providere , ne frustra is a nobis labor suscipiatur . Placuit Caesari Scipionis sermo : sed nihil tamen actum est, aut quod desperaverit sere , ut a Guillelmo donum impetraretur, aut quod, cum illius voluntatem tentasset, abhorrentem plane ab ejusmodi conditione reperi S Set . Interim illud accidit, quod tantopere verebatur Scipio ; ut si minus vitati commodum, ac voluptatem, laudem certe praevisi damni consequeretur: dum enim

Ciuitiasti i

134쪽

LIBER SECUNDUS

II Pragae haec agitantur , Mantuae diem suum obiit Fridericus . Quod antequam eveniret, cum jam Vitae ipsius nulla fere esset spes reliqua, misit Guillelmus nonnullos ex suis militibus , qui, dimisso Friderici praesidio, arcem Dosuli occuparent; atque ipsius

nomine custodirent. Hoc cognito Ga Zolani Pyrrhum illac sorte venationis causa iter facientem adeunte quid Dosuli actum sit narrant : idem sibi imminere ostendunt: rogant, ut velit cos in suam tutelam , fidemque recipere : nulli enim se mortalium tib cntius,

quam ipsi , et fratribus parituros. Negat Pyrrhus licere sibi quidquam ejusmodi, superstite Friderico rcurent ipsi , ut se liberos a Guillelmi servitio tandiu praestent, dum Fridericus e vita discedat ubi discesserit, nullo se periculo deterritum iri , quo

minus eorum, atque adeo suam ipsius ad extremum usque spiritum defensionem Omni conatu complectatur . Quo promisso confirmati Gazolani Mantuanos milites , quos Guillelmus occupandae arcis gratia subinde miserat, ab oppidi ingressu arcuerunt 3 atque ita non multo post, nuntiato Friderici obitu ,

Pyrrhus non Gazoli modo arcem obtinuit , sed totum oppidum operibus continuo , et munitionibus firmare , militeque, ac commeatu explere aggreSSus

est. Utrumque indignissime serens Guillelmus , tum

135쪽

11 6 COMMENTARIORUM

pedestres, tum equestres copias comparare , tormenta expedire , omnia denique moliri, quae ad inserendum bellum pertinente interea vero curSorem qua moctissime in aulam Caesaris cum litteris mittit, quibus significat, Pyrrhum ante Friderici obitum arcem Gazoli vi occupasse et nec mirum: ingenio enim illum esse admodum inquieto, ac turbulento, rixisque, ac controversiis excitandis apprime dedito ; eum denique, qui nullius dicto audiens sit, Omniaque animi impetu , non ratione agat: quocirca rogare Vehementer , ab Caesare illi imperari , ne possessioni, quam ipse Guillelmus, tanquam heres a Friderico institutus, adire parat, obstare , aut quoquo modo impedimentum afferre audeat . Haec in Pyrrhum composita, ut, quocunque animum Verteret , pessime sibi consuleret: nam si imperata faceret, cui dubium, quin Guillelmus nullo negotio possessionem adipisceretur , quam jure sibi nunquam obventuram sperasset sin abnueret, tum ferox idem , atque impotens haberetur, nullaeque inde non attexi in illum calumniae apud Caesarem possent. His Caesar a Mantuano Oratore auditis, inconsulto Aulico consilio, neque enim e legibus tunc agendum erat sed, re cum secretiori tantum Senam communicata , in eam statim venit sententiam ; scribendum Pyrrho ,

136쪽

LIBER SECUNDUS

credebatur nimis propere Garoli arcem, injungendum ille esse , quandoquidem Guillelinus Dux heredem se Friderici asserat, a possessione oppidi illumne arceat: in hoc , suum jus violari si putet, pareat in praesentia, deinde legibus de suo jure disceptet:

se enim non nisi quod justum suerit decreturum . In hanc sententiam datae sunt a Maximiliano litterae Pyrrho , ac Iulio Caesari communes ; statimque per eundem tabellarium in Italiam missae . Animadve terat quidem Scipio , Oratorem Mantuanum totum

illum diem , quo tabellarius venit, huc , atque il-

Iuc concursasse, neque cum Caesare solum, sed cum

praecipuis etiam Consiliariis serio,ac diligenter egis- Se ἰ quamobrem suspicatus, aliquid contra se illum moliri, non destitit omni eonatu investigare quid illud rei esset : nihil tamen deprehendit e res enim perpaucis erat nota et illi vero quidvis potius perpes- Si essent, quam eam ut Scipioni notam facerent ; veriti sortasse , ne ille , ut miti erat ingenio , Pyrrho fratri obedientiam suaderet. Postero die venit et tabellarius a Pyrrho missus, a quo omnia , ut acta erant , Scipio cognovit . Tunc vero quid Mantuani oratoris perpetua superioris diei concursatio voluisset sibi facile intellexit: nunquam tamen nisi

137쪽

118 COMMENTARIORUM

post multos dies, uti suo loco dicetur, quid super ea re decretum fuisset a Caesare , scire potuit. Cur autem Pyrrhi tabellarius serius , quam Guillelmi Pragam pervenerit, duae fuerunt causae : altera quod Germaniae propior Mantua est , quam GaZolum ;Mantuae autem obiit Fridericus r altera quod Pyrrhus , cum audisset, Guillelmum Ducem militem conscribere, ut Garolum invaderet, voluit ea de re certi aliquid Scipioni fratri, ac per eum Caesari significare . Lectis igitur litteris, statim Scipio ad Caesa rem adit: quae Friderici mortem sint consequuta ostendit: quid ipse futurum praedixerit, si ante decretum promulgatum Fridericus ex humanis excessisset, quidque Caesar pollicitus pluries fuerit, inmemoriam redigit: rogat denique, ut Guillelmum jubeat arma deponere, et a vi, quam minatur, abstinere : alioqui vereri se, ne eo armis deveniatur, unde facilis non sit regressus. Quoniam vero inter loquendum dixerat Scipio id, quod rcs erat; Guillelmum, vivente adhuc Friderico, Dosulum occupasse s Pyrrhum autem Gazolum esse ingressum, eodem jam vita functo : huic uni rei respondit Caesar ; se longe aliter

edoctum suisse . Tum Scipio quid quid a se dictum

esset scriptis , ac testibus planum se facturum promisit: quibus extremis verbis Caesar, etsi nihil res-

138쪽

LIBER SECUNDUS Oo

pondit, in eam tamen speciem os consormavit, unde facile intelligeres, falsi aliquid animo imbibisse , aut certe ita videri velle , ut quod praeceperat, id

ratione aliqua praecepisse videretur . Post Caesarem alloquutus est Scipio Consiliarios omnes , quo objectorum falsitatem demonstraret: sed a nullo responsum certum retulit, ita ut in maxima rerum ignoratione complures transegerit dies: totum enim negotium eo Versebat , ut expectaretur quid a Pyrrho

post acceptum mandatum actum esset. Res tandem

hunc in modum patefacta est. Nam cum Pyrrhus, divino procul dubio instinctu, Caesareo paruisset mandato , seque statim una cum Iulio Caesare fratre in viam mutatis ad celeritatem jumentis dedisset, tum ut factum purgaret suum , tum ui de alieno expostularet ; accidit quodam die , superato jam Oeniponte, dum seminudus e lecto surgere , aut potius descendere aggreditur sunt enim plerumque in ea regione lecti adeo a terra sublimes , ut ad eos binis, vel ternis gradibus ascendatur) ut e superiore gradu, prolabente vestigio, aerata ligula femori infixa maximum primo dolorem excitarit, deinde cum, spreto vulnere a cursu propterea non desisteret, ita coxam insecerit , ut se iterum in lectum dare coactus fuerit: quare factum est, ut quamvis iter Pyrrhus nunquam

139쪽

COMMENTARIORUM

intermisisset, cum tamen cogeretur curru Vectus ,

atque inter duas plumeas culcitras decumbens sensim progredi , praemiserit ex suis quendam , qui

Scipionem tum de litteris a Caesare acceptis , tum de iis, quae ab ipso per obedientiam acta essent, certiorem faceret. His Scipio auditis, ut par erat, dolore,atque indignatione aestuans Ioan: Baptistam Ve-berum Vice-cancellarium, hominem inter omnes, qui Caesari erant a consiliis longe primarium,statim con-Venit, eumque post parcam, et frigidam salutationem in haec sere verba alloquitur. Quid hoc rei est, Vebere, quod de his, quae hic adversus me decedinuntur, ex Italia prius, quam hinc certior seri debeam λ Siccine , cum hic non tam procuratorio , quam proprio nomine causam ipse agam , fratribus meis , me inscio , mittuntur mandata quae porro illis sine meo, atque alterius fratris , qui hic sumus,conSensu est in re , causaque communi auctoritas

Sed his omissis, cujusmodi tandem fuit mandatum istud vestrum λ jubetis, Pyrrhum Gazoli possessione Guillelmo cederer quam quaero ob causam an quod hercs a Friderico institutus sit λ at quid de hoc here- reditatis jure vos ipsi sentiatis , me optime scire nostis : an poenae loco delati criminis nam dicunt, candcm Pyrrhum adiisse possessionem, nondum mor

140쪽

LIBER SECUNDUS

tuo Friderico . At nihil minus . Quod si ita juberi

non decuit, qua nos lege ad obtemperandum adigi possumus Dum haec , et alia id genus multa diceret Scipio , Ueberus caput identidem perfricare , ut sui moris erat, cum illum alicujus rei aut taederet, aut i quod usu tunc veniebat puderet . Tum, Scipione jam tacente, ex illo non semel sciscitari, an mandato paruisset Pyrrhus p Quam interrogationem cum ambiguis responsionibus diu elusisset Scipio, demum ; libero te , inquit, omni solicitudine: par quidem erat, vel mandatum negligi, quod injuste a vobis in nos extorqueri passi estis , vel tandiu dissimulari , quoad nos Caesarem adiremus: nostra tamen in illum singulari observantia factum est, ut, nulla objecta mora , nulla interposita conditione , inauditi paruerimus : sed hac ipsa de re expostulatum veniunt Pyrrhus , et Iulius Caesar ; jamque hinc non longe absunt. Ego vero interim vobis denuntio; si postea quam compertum Vobis fuerit, rem, quo nos dicimus modo, se habuisse , damno, atque injuriae in nos illatae prospicere neglexeritis, fore, ut condiscant plerique , et cum aliis ipsi nos , vestris posthac mandatis non obtemperare . Ad haec Veberus , vultu mirifice exhilarato , quasi tamen sibi imponi vereretur, Semel, atque iterum quaerere institit,

SEARCH

MENU NAVIGATION