Scipionis Gonzagae Cardinalis Commentariorum rerum suarum libri tres : accessit liber quartus Paraleipomenōn auctore Josepho Marotto, quos Aloisius Valentius Gonzaga card. primum edidit et Cajetano fratri inscripsit

발행: 1791년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

COMMENTARIORUM

quenti mense, qui fuit Februarius anni MDLxvi. in

theologorum numerum esset cooptatus , δε Romanam tamen prosectionem totum insuper annum distulerit.

Pii IIII. mors Scipioni perincommoda accidit: is enim, opera Cosmi Florentiae Ducis, qui summa apud Po tificem erat auctoritate, paullo ante ab eo ad cubicularios intimos adscriptus fuerat: quem si locum tenere aliquandiu potuisset, defunctis praesertim omnibus gentis Gonzagiae Cardinalibus , nulli dubium erat, quin certissima illi maximarum rerum spes proponeretur . Accedebat, quod Pius, ut Carolum Scipionis patrem optime noveraet , ita non minimum se illius meritis debere meelligebat , propter egregiam ab ipso navatam operam Ioan:Iacobo Marchioni Mariniani Pontificis fratri in bello Senensi ; quo etiam nomine Cosmus Dux miram in Caroli filios animi propensionem praeseserebat. Ad hoc incommodum illud statim nihilo levius accessit. Cum enim, mortuo Fra cisco , omnes sere in unum ScipiQnem animos , atque culos convertissent, quippe qui ex universa familia solus ad illum usque diem litteris operam dedisset, solusque clericalem vitam iamduduin profiteretur, Guillelmus tamen Dux non alium modo is fuit Ioane Vincentius, Francisci Cardinalis germanus frater natuminor illi praeserendum censuit, quem. tum ipse e

72쪽

LIBER PRIMUS

Iclesiasticis proventibus locupletaret, tum a summis Pontificibus ad Cardinatatus ordinem extollendum

Curaret; Verum etiam, cum multa, eaque pinguia Sacerdotia sine rectore essent, quae patronatus jure

distribuenda illi erant, ea potius unico excepto Monasterio in ditione Monte ferratensi, quod ipsi Ioan: Vincentio committendum curavit extra familiam conferri , quam vel minimam portiunculam Scipioni attribui passus est: cujus quidem rei nulla omnino a quovis assignari potuit causa , praeter nimiam , qua Hercules Cardinalis prosequutus Scipionem suerat benevolentiam e cujus sortasse vestigiis inhaerere inhonorificum Guillelmus duceret. Id Scipio graviter quidem tulit : nullam tamen unquam aut offensi, aut

consternati animi significationem dedit: quin potius omni spe in Deo, ae virtute reposita, quod antea consilium inierat Romam proficiscendi, in eo se magis, ac magis confirmavit. Interea Ioan: Vincentiuscujus modo mentioncm fecimus, Abbas factus Luce-diensis, clericali tum primum habitu Patavium venit, ut litteris , quarum ad illud usque tempus expers omnino suerat, operam daret: religioni quippe Hierosolymitanae a primis annis adscriptus; Barolique

prioratu ope Ferdinandi patris insignitus , in iis, cpiae ad navalem militiam pertinent, se exercuerat χ

73쪽

ue COMMENTARIORUM

nec solum ordines duxerat, sed toti classi biennium ipsum non sine laude praefuerat. Hunc Scipio, quanquam, ob Guillelmi Duci propensum studium, pleno sibi praeeuntem gradu ad maximos honores conspiceret, ita tamen vacuo livoris animo excepit, ut familiarissimc cum eo vixerit, eumque coluerit unice .

Per idem fere tempus evenit, ut Hippolytus Cardinalis Ferrariensis , maximi consilii, ac prudentiae vir, Roma profectus Ferrariam contenderet, ditionem illam omnem administraturus pro Alsonso Duce, qui in Hungarico Bello , quod Turcarum Rex Soli manus intulerat Maximiliano Caesari, Operam suam praestabat. Ad hunc cum plerique ex proximis locis , et in iis Ioan: Vincentius salutatum accurrerent,

visum est Scipioni, ad se quoque id genus officii

pertinere , tanquam ex ea natum gente , quae cum gente Estensi arcto necessitudinis , atque affinitatis vinculo conjuncta esset; sed adversa retentus valetudine, qua per aliquot menses laboravit, officium aliquandiu differre coactus est. Scripsit tamen , idque ab Hippolyto responsum tulit, ut nullo pacto posset profectionem detrectare . Cum primum igitur per valetudinem licuit, Ferrariam accessit: ubi ab Hippolyto non solum hospitio , sed omni alio humanitatis genere exceptus est. Aderat et Aloisius Cardinalis

74쪽

LIBER PRIMUS3

Estensis Alsonsi Ducis frater, quicum ab aliquot annis summa Scipioni intercedebat familiaritas r ambo igitur totum quatriduum, quo Ferrariae Scipio moratus est, in eo fere consumpserunt, ut Scipioni per- Suaderent , quando , exacta hieme , profecturum illum esse Romam sciebant, cum Hippolyto, qui ad idem tempus reditum suum in urbem parabat, non modo iter illud suscipere , sed inter ejus familiares deinceps numerari se pateretur . Scire quidem se , ajebat Hippolytus , quo loco Scipio habitus sempera Mantuano Cardinali suisset: sed utique curaturum, uti nihilo minus paternam Hippolyti nunc, quam Herculis olim in se benevolentiam , et caritatem agno sceret et cujus quidem rei eo majora , atque evidentiora ab se testimonia expectari deberet, quo major

sibi, quam Herculi, dum ageret in humanis , suppeteret facultas ipsi gratificandi et rogare , ut quam sibi de eo pollicebatur animi propensionem , ejus unam

hane significationem extare vellet: sibique persuaderet, effecturum Se , ut eum nullo unquam tempore illius facti poeniteret. His, et id genus multis. rationibus non Hippolytus solum, sed Aloisius etiam, et alii nonnulli ex primoribus in suam sententiam Scipionem trahere conati sunt . At ille, quamvis. Hippolytum maximi faceret, cum tamen suo arbitra-

75쪽

ues COMMENTARIORUM

tu vitam inde agere in animo haberet ; simul memoria teneret, quibus se, et Pyrrhum fratrem beneficiis , gratique animi signis prosequutus semper suisset Cosmus Florentiae Dux, vir familiae Estensis non studiosissimus, constantissime recusare, saepeque illud repetere; se Hippolyto , atque adeo genti Estensi universae addictissimum quidem semper laturum, in eumque, uti praecipuum patronum, omnia ossicia, atque obsequia collaturum : malle tamen id solutum, quam ulla obstrictum lege praestare ; quo Hippolytus , ac caeteri intelligerent, se , quod facere statuerat , id non pudore adductum , sed sponte, et ex animo facere . Hoc dato , ac Saepe iterato reSponSO, Patavium rediit. Nihilominus Ferrariensis, cum eo esset ingenio , ut quod vehementer cuperet, non facile id sibi denegari pateretur : deque rerum , quas

agendas suscipiebat, exitu nunquam fere desperaret; quae coram Verbis cum praesente egerat, eadem litteris cum absente agere perrexit; resque tandem coperducta est, ut, nisi conditionem acciperet Scipio, hostem sibi, non patronum, aut patrem uti ipse Hippolytus dicere consueverat 3 parasse Videretur.

Annuit igitur , quamvis invitus, ac se in ejus familia futurum pollicitus est, illud maxime veritus , ne , si tanti Cardinalis in ipso Urbis ingressu grariam nem

76쪽

LIBER PRIMUS ue

glexisset , id sibi arrogantiae vitio adscriberetur. Atqui si accusationem hanc effugit, effugere certe non potuit quin plerique detraherent ; quasi, ob nimiam rerum suarum tenuitatem, propriis diffisus viribus, ad alterius clientelam se contulisset. Interim Scipio,cum jam parata omnia haberet, quae ad Romanam profectionem erant necessaria , exiguaque hiemis pars reliqua esset; relicto Patavio , simulque , scholastica vita , qua nulla inter homines , quos diviniori pabulo caelestis gratia non exsatiet, jucundior, aut Suavior esse potest, valere jussa, in patriam se recepit, ubi integram fere Quadragesimam amicis , ac propinquis visendis consumpsit . Sanctissimo autem dominicae Resurrectionis die Mantuae peracto, per Mincium, et Padum navi Ferrariam delatus, Hippolytum convenit, et cum eo eadem ipsa hebdomada iter per Aemiliam, et Flaminiam est ingressus. Ex itinere Maria Domina in sacra aede Lauretana pie

salutata . Quo in loco quid Scipioni acciderit silentio nullo pacto inVolvendum 3 ne ipsius , quam Dei, et Beatissimae Virginis Matris, quae ibi tanta populorum frequentia , ac religione colitur , gloria pluris fieri videatur. Ad hoc totius Orbis sanctissimum, atque augustissimum templum venerat Scipio, uti non .proprio pietatis instinctu, ita animo parum col-

77쪽

18 COMMENTARIORUM

lecto , nec satis parato ad expiationem peccatorum suorum . Augebat hominis scholasticis simul, atqueaulicis adhuc imbuti moribus teporem sumptae recenSEucharistiae recordatio; in ipso nimirum festo die Paschali; quasi vero religio esset bis in mense Angelorum inire convivium. Verum simul atque,interiorem

illam aediculam ingressus, in qua inscrutabile divinae Incarnationis mystcrium olim consummatum eSt, coepit distractas animi vires in unum cogere, et ad Se reverti; tantus repente timor illum invasit, ut nisi

consessionis gratia ad sacerdotis pedes protinus accidisset , Vivum se , aut certe inculmem Recinetum usque, ne dum Romam perventurum esse dissideret. Divino igitur, ut pie credidit, placato numine, ac poenitentia rite expiatus , ad sacram illam aram contulit se denuo, ibique illum ipsum humani generi x Servatorem , a quo excipiebatur , excepit, non sine maxima animi sui voluptate et in cujus cibi sortitudine reliquum postea iter feliciter confecit .. Sic Romam itum: ubi quanquam in Cardinalis Ferrariensis aedibus plura illi, atque ampla cubicula sunt attributa, quae honeste , et commode incoleret; scorsum ille tamen domum aliam conduxit , quae non modo omnem ejus familiam, sed et ipsum quoque , at quando vel animi, vel secretioris alicujus rei ca

78쪽

LIBER PRIMUS 3 9

Sa Secederet, neque angusto, neque ignobili excipere posset hospitio . Pio IV. successerat in pontificatu Pius ejusdem nominis V.,olim Frater Michael Ghis lerius Cardinalis Alexandrinus , ex familia Praedicatorum : in cujus electione praecipuo quodam modo vi- .sus est Divinus Spiritus Cardinalium mentes amasse. Cum enim rem humana prudentia aestimantibus complura impedimento esse viderentur, quo minus ille ad tanti honoris fastigium eveheretur ; unus tamen miro Patrum consensu caeteris praelatus est: idque merito : suit cnim in omni vita admirabilis sanctitatis,

atque innocentiae ; eaque in pontificatu gessit, quae non nisi ab optimo , et a divinae legis studiosissimo Pontifice proficisci poterant . Ad hujus pedes

Scipio sui statim adventus initio , introducente Hippolyto , Venerabundus accessit ; quem Pius vultu , ac verbis humanissime accepit. Cum tamen Scipioni constitutum esset nihil omnino agere, quod vel minimam Guillelmo Duci afferre posset suspicionem ,

ipsum Ioan: Vincentii amplitudini, in quam jam jam illum evectum iri homines arbitrabantur, aut invidere, aut moram aliquam struere ; ita a palatii apostolici frequentatione abstinuit , ut parvam omnino non modo cum ipso Pontifice , sed cum ipsius etiam domesticis familiaritatem contraxerit. Cardinales vero,

79쪽

so COMMENTARIO RU M

uti omnes invisit, ita nullius vitavit consuetudinem equare illud brevi assequutus est, ut ab omnibus non mediocriter diligeretur ; nonnullis autem ex primo ribus , quanquam diversorum inter se studiorum , ita carus fuerit, ut iis quam familiarissime uteretur. Paullo ante quam Romam veniret Scipio , Octavius Dux Parmensis cum frustra conatuS es Set controversiam , quae inter Vespasianum, et Aemiliam vigebat, ad concordiam adducere , coepto judicio, Sententiam tulerat, qua decernebatur, dimidium fere illius pagi, qui totius dissidii origo suerat, ad Ve-Spasianum pertinere . Ea re non tam permoti Pyrrhus, et Scipio, quam expertcntia docti , omnia ab iis, qui rem ipsorum procurabant, inconsulto, ac temere fieri, dum enim ipsi, suis quibusdam freti denuntiationibus , decerni aliquid posse constantissime

negant, non animadvertentes , multa Se postea esse-cisse , quae ipsis denuntiationibus adversarentur, per negligentiam , et inscitiam , quas tuendas Susceperant , partes prodidere inscia matre , cujus animum non modo a concordia alienum , sed ita affectum ediga suos ministros sciebant, ut nihil non optimum

ab iis proficisci posse crederet ; non dissiciles se iis praebuere, qui de tollendo dissidio cum illis agere coeperant , resque tandem ad exitum perducta ue ini-

80쪽

LIBER PRIMUS si

quis quidem conditionibus , sed quae tamen subeundae illis fuerunt, ne procuratorum ignavia graVius aliquid pati cogerentur . Ita a Vespasiano detrimentum est acceptum , uti per se non parvum , cesserunt enim fratres totius vici Comessadii possessione ; cedente vicissim Vespasiano omnibus juribus , quae illi quoquo modo possent in reliqua vel ipsorum fratrum, .vel Friderici patrui oppida competere , ita maximum , si , quae inde sequuta sunt, incommoda considerentur . Nam Fridericus , cum, lege evictionis inhonorum divisionibus apposita, sub dupli poena teneretur fratribus pro dimidia parte damni accepti satisfacere ; nunquam id ut faceret aut rationibus, aut precibus adduci potuit. Itaque necessario itum est ad Iudicem primae causae ; a quo brevi lata est sententia, debere fratres in possessionem omnium ipsius bonorum, vel seudalium, immitti, donec integre illis de eo , quod liquido debebatur satisfieret. Contendente interim apud Caesarem omnibus viribus Friderico, ut, judicandi facultate Octavio Parmensi adempta , novum sibi Iudicem Guillelmum Mantuanum Ducem constituere hujus tandem petitioni Caesar annuens, Guillelmum quidem judicem nominavit ;Octavii tamen facultatem minime abrogavit . Id animadvertens Pyrthus Romam enim jamdudum abie-

SEARCH

MENU NAVIGATION