장음표시 사용
141쪽
num ita Se res haberet, ut exposuerat Scipio . Illo prorsus asseverante, ibi jam exclamans prae gaudio; beasti me , inquit Veberus , nihil melius , nihil commodius esci potuit. Haec audiens Scipio percepit illico, quae ad illum usque dicin occulta sibi fuerant: quamobrem ad Veberum conversus 3 ali, inquit, Vebere , cur tantopere miraris quid sibi vult hujusmodi exultatio ξ quid dissicultas credendi nisi, te quoque optime videre, quam non honestum id fuerit, quod jussistis. Quid si non paruissemus dignine propterea eramus , qui non illa modo ditione , sed Caesaris etiam gratia dejiceremur Θ ergo offendiculum injecistis, in quod si impingeremus certa nobis pernicies immineret Cui Vebcrus ; missa in praesentia isthaec faciamus : hoc scito, Pyrrhum optime fecisse : quare accedat fidenti animo : nam isthac sua obsequendi facilitate consequuturum illum spero , ut Caesar res vestras paterno posthac Complectatur affectu , illasque quam celerrime , et quam gratiosissime expediat : quod si non fecerit, neque bene, neque auctore me fecerit. Ab hac sermocinatione Scipio hilarior multo, quam venerat, discessit; eam potissimum ob causam , quod insperato videbatur sibi detexisse, quibus artibus grassati ea in re adversarii suissent. Itaque maximas Deo agebat
142쪽
gratias, quod Pyrrho in tam ancipiti consilio melio rem mentem dedisset. Cum vero ab eo , qui nupervenerat ex Italia , de belli progressu, exituque per conclaretur , quidve tandcm egregii tot Guillelmo
Duce coactae copiae perpetrassent λ accepit; in conspectum quidem Garoli venisse Mantuanos , nec tamen ausos oppugnationem aggredi , quod scirent, Pyrrhum, et milite satis instructum, et animo paratum eSSe omnia subire potius, quam oppidum illud non ad extremum usque defendere e semel tantum parum abfuisse , quin cohortes quaedam manus inter Se consererent. Cum enim quodam die cognovisset Pyrrhus, tercentos circiter hostium pedites non e regione Garoli , sed inde ad tria passuum millia Ollium trajicere , misit illico totidem ex suis , qui illos
inde exturbarent . Horum adventu cognito , Mantuani statim se in fugam conjecerunt, intacta, quam paraVerant, coena ; qua nostri haud sine risu potiti sunt. Ita in irritum omnes conatus recidere . Quod procul dubio divina benignitate factum est, ut Vere dici posset , tantos armorum apparatus, ac motus ne gutta quidem sanguinis constitisse. Interrogatus
idem, quid fecerit Pyrrhus , lectis litteris de cedenda Guillelmo Gazoli possessione λ respondit; diu quidem illum ancipitem fuisse, primo utrum, non expe
143쪽
ctato Scipionis nuntio , parendum illi esset; deinde
quomodo id agere deberet: constituisse tandem ab S-que cunctatione parere : sed ita tamen parere , ut omnem dedecoris labem evitaret et quare inde Se re cepisse, relicto,qui suas partes ageret, illo ipso, quem oppidi Praetorem constituerat ; at hunc statim a Mantuani Ducis ministris e toto oppido ejectum fuisse . Ita Scipio de rebus procul gestis certior factus est. Paucis vero post diebus pervenerunt Pragam Pyrrhus, et Iulius Caesar: sed Pyrrhus ingravescente in dies morbo diu decumbere coactus est ; ac periculum Suberat, non Sine magno vitae discrimine , ne ob influentes largius humores vulnus computresceret, ni
Chirurgus quidam, non tollendo vulnere , sed vulnus vulneri addendo, depellendi morbi viam aperuisset. Quod tamen per se agere Pyrrhus non potuit,egit per
alios ; brevique, tabulis publicis adhibitis, effecit , ut
Caesar cum rem totam liquido notam haberet, tum vero, fratres ipsos , ne dum eorum negotium Summa caritate , ac benignitate complecteretur. Illud tamen ad cumulandam eorum voluptatem desuit, quod nequiverunt a Caesare obtinere , ut in Gazoli saltem, si minus Dosuli, possessionem restituerentur: pollicitus ille quidem est non verbissolum, sed scriptis, λ- re , ut negotium summa celeritate absolveretur. In
144쪽
cujus executionem decreti, primo loco jussi sunt se, tres jura sua Omnia simul promere : quod ab iis lubentissimo animo factum est e atque ita non multo post novo edicto idem facere jussus est Guillelmus intra quintum , et quadragesimum diem et eo exacto spatio, non obscure significabatur, velle Caesarem de tota re lege decernere . Hoc rerum statu visum est Pyrrho expedire, ut duo ex fratribus in Italiam regrederentur ; erat entin Caesar brevi Praga Spiram discessurus ad universi Imperii Comitia celebranda : quem eo sequi omnes neque utile, ob immoderatos sumptus, neque necessarium ad litis procurationem videbatur . Cum itaque in consultationem venisset, utri ex duobus natu grandioribus , una cum Ferdinando immorandum in Regia esset ; quamvis Scipio, quae olim per litteras , eadem
nunc coram agere non desineret ue tamen non tam fratrum , quam ipsius Caesaris, omniumque Consiliariorum voluntati obsequendum illi fuit, qui unanimi consensu illum ut maneret cohortati sunt. Qua ipsa in re eo minus repugnantem Se praebuit, quo sciebat, Romae occasionem illam rei bene gerendae, quam superioribus mensibus Pyrrho subindicaverat, elapsam jam esse . Quo autem fundamento niteretur
spes illa, ex his, quae deinceps dicentur, facile ap-
145쪽
parebit. Ita eodem fere tempore in Italiam rediere Pyrrhus , et Iulius Caesar ue Scipio vero , et Ferdinandus Caesarem ipsum Spiram sunt comitati. Haec ferme in Gazolana controversia ad eam usque diem acta sunt. Verum ne illa quidem praetermittenda , quae extra litis negotium Scipioni, dum Pragae degeret,acciderunt . Cum igitur quodam die in anteriori cubiculo, ubi paullo post coenaturus erat Caesar , Scipio cum aliis multis, uti solebat, versaretur, adhaerens illi Ioannes Manriquius Hispanus, unus ex interioribu Sa Caesaris cubiculo et gratum Caesari, inquit, feceris , Scipio, si crastina die huc accesseris maturius, quam soles : cui Scipio ; ita loqueris , ut non audeam interrogare , quae sit causa hujusmodi mandati : hoc scito, me prima luce affuturum . Tum ille ; sic, inquit, facito : audies enim aliquid novi. Postera igitur illucescente die, Scipio ingressus est aulam , quo parvo temporis intervallo convenerunt omnes fere, quibus ad cubiculum interiori proximum fas erat accedere , Oratores, Consiliarii, aliique Principes viri. Quibus coactis, ac demum ad Caesarem ingredi jus sis , stans ille, atque abaco innitens, chartamque scriptam manu tenens Zasio illi , quem pestilentiae metu correptum diximus paullo post diem suum obiisse, annuit ut diceret. Ille vero Latino , atque ele-
146쪽
I et 7ganti sermone nonnulla praefatus , quae tum ad eorum , quae dicenda erant, intelligentiam, tum ad Caesaris indicandam voluntatem ab eo ipso , quod acturus erat , quam maxime abhorrentem pertinerent , propius ad Maximilianum accessit, et, charta ab eo reverenter accepta, quae in ea Scripta erant, clara voce recitavit . Ea fuerunt hujusmodi . ,, Cum ad nos praeteritis mensibus, nobis nihil mi- is nus expectantibus, per Illustrem Florentiae Ducem , is Principem , et Assinem nostrum carissimum , interis caetera perscriberetur, se a Sanctissimo Domino Pon-- tifice in Magnum Etruriae Ducem creatum ; nulis tum tamen, nec Breve , nec Bulla Suae Beatitudinis,, transmitteretur, utique non satis certi esse potui- is mus de iis, quae in ea re a Sanctitate Sua acta suisis sent. Quare Dilectioni suae aliud rescribere nonis Voluimus, quam quod gaudebamus de iis, quae ad
se Dilectionis suae honorem, et dignitatem pertineis rent. Quia vero facile animadvertimus, ea omnia, is quae Sanctitas Sua de Etruria Sac: Rom: Imperio suis bjecta Provincia disponeret, qualiacumque ea es-D Sent, talia tamen fore, quae sine gravi nostro, et se Imperialis nostrae jurisdictionis , atque adeo Suc-
,, cessorum no Strorum Romanorum Imperatorum, et
is Regum praejudicio fieri non possent, etiam in
147쪽
,, ipsa rei incertitudine maturius deliberandum duxi- D mus , maxime cum interea variis rumoribus ad nos ,, perlatum esset, Sanctitatem Suam non contentam ,, Bulla ad Florentiae Ducem super praedicto Magni ,, Ducis titulo transmissa, etiam id animo agitare, ut se ipsi Duci Romam venienti regium diadema , et co- is ronam quandam imponeret. Et quamvis talibus ru- ,, moribus minus certam fidem adhiberemus , sicutis merito id plane credere non debebamus, propter ,, ea, quae interim nobis Dilectio Sua litteris ad nos , , datis significaverat; tamen pro ea, quae nos tenet, ,, solicitudine intermittere noluimus, quin Oratori no- ,, Stro apud Sanctitatem Suam residenti Magnifico,, Prospero Comiti Archi committeremus , destina- ,, tis ad ipsum specialibus nostris Caesareis manda- ,, tis , ut quam primum cognoverit, vel coronae alb,, cujus impositionem , vel alium quempiam sole- ,, mnem actum in ipsa civitate Romana eo in ne- ,, gotio institui, statim Sanctitatem Suam convenies ret, eidemque nostro nomine, secreto, demon Stra-M rei 3 Nos nostrae erga Electores, aliosque Princiis pes , Ordines , et Status Imperii, obligationis , ,, adeoque Caesarei nostri muneris ratione, etsi in- is viti admodum, et Summa cum animi molestia facerem mus, quod Sanctitati Suae displicere arbitraremur,
148쪽
is illa nequaquam pati, nec quod silentio praeterea D tur ferre posse . Quapropter Nos Sanctitatem Suam ,, enixe, summoque studio rogatam velle, ut rem hanc ,, altiuS Considerandam susciperet, et quousque San- , , ctitatem ejus progredi conveniat perpendere; nec ,, causam praebere vellet nobis per Oratorem nostrum ,, publicas protestationes interponendi, et vel hoc pa- ,, cto jura Imperii tuendi: cum alias timendum foret, is ne ex illis varia sequerentur, quae nec ad Sanctita- ,, tis Suae propositum juvandum, nec ad ipsius D is cis dignitatem promovendam usque adeo opportu- ,, na essent sutura: et quod ipse Orator mandatum ,, haberet jam tunc apud Sanctitatis Suae personam ,, adversu S ea, quae in nostrum, et Sac: Rom: Im-- perii praejudicium tenderent, protestandi, cum re- ,, Servatione eandem protestationem postmodum,ubi ,, Sanctitas Sua nihilominus in priori sententia peris sisteret, publice etiam interponendi, sicuti in eum ,, casum publicam protestationem nostro nomineis faciendi, ipsi expresse , et specialiter injunximus, is et mandavimus. Nunc autem ex litteris praefati,, Oratoris nostri ad Nos die v. hujus mensis Martii is datis plane edocti sumus , se aliquibus ante diebus, ,, cum jam Florentiae Dux Romam venisset, perce -- pisse non solum de publico aliquo actu , sed etiam
149쪽
is de coronando ipso Duce tractari: et propterea Sanis clitati Suae se summa cum reverentia , humilitate, is et modestia , ea omnia, quae a nobis ei commissa D erant, exposuisse . Nihil tamen ea etiam plurib usis vicibus repetita , nec rogando , nec persuadendo, ,, nec protestando efiicere potuisse: adeo ut, cum jam ,, dies coronationis destinatus esset , et hora ejus is actui instaret , invitus eo descenderit, etiam pu- blicam,ut jussus erat, nostro nomine protestationem is facere et nempe, quod iis , quae Sanctitas Sua circa ,, saepe dicti Ducis Florentiae coronationem actura es.,, set, non consentiat ἱ immo quoscumque actus, quos se circa erectionem Magni Ducatus Etruriae Sanctitas ,, Sua secisset, faceret, et factura esset, tam rationeis praejudicii nostri, et Sac: Rom: Imperii, quam ex aliis is quibuscumque juribus, nullos, et invalidos dicat;
is reservato nobis ulterius , si ita nobis videatur ,
is protestandi jure . Significavit etiam nobis idem
is noster Orator, paucis horis postea Sanctitatem Suam, ,, pluribus adhibitis solemnitatibus, non solum co- is ronam capiti Ducis Florentiae imposuisse, verum ,, etiam Sceptrum in manus ejus tradidisse . Quod
is si haec, ut non dubitamus , ita se habent , nonis possumus non illa per quam moleste ferre, ut quae ,, nobis, et Sac: Rom: Imperio detrahere, jurisdictio-
150쪽
,, nem nostram labefactare , jura nostra , et Sacri,, Imperii auferre, atque adeo dignitatem, et admini- D strationem nostram Imperialem in dubium vocare,, manifestissime deprehendantur. Ideoque in primis,
D et ante omnia,singula ea,quae ad impediendam prae- ,, fatam inaugurationem , et coronationem ab Oratoreis nostro hactenus facta, acta, gesta, et prole Stata fue-D runt, rata, grata, et accepta habemus ; eaque omnia D approbamus ; et quod ex speciali nostro mandatori processerint declaramus. Ulterius etiam nunc, Sta- ,, tim ubi de his ab Oratore nostro certiores facti suis muS, prole Stantes, et dicentes, quod quamvis nobis, is praeter actus publicos celebratos, et quae ab Ora- is tore nostro perscripta sunt de tenore Bullae, et conis cessionis a Sanctitate Sua factae, nihil certi constanis ut quae Bulla oratori nostro, etiam solicite petentiis ad perlegendum saltem, fuit denegata; nihilominus
is declaramus, quod ea omnia, et singula, quae a Sanis clitate Sua circa praetensam erectionem Magni Du-- catus Etruriae factam , in coronationem , sceptriis que traditionem acta, gestaque fuerunt, et omnesis omnino alii actus in eo negotio celebrati sint nulli,
se invalidi, et inutiles; et quod nobis , et Sac: Romeis Imperio, nostrisque successoribus Rom*norum Im- is peratoribus, et Regibus, omnis nostra jurisdictio,