Scipionis Gonzagae Cardinalis Commentariorum rerum suarum libri tres : accessit liber quartus Paraleipomenōn auctore Josepho Marotto, quos Aloisius Valentius Gonzaga card. primum edidit et Cajetano fratri inscripsit

발행: 1791년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

,, dignitas , et prae eminentia , atque adeo omnia no- is stra jura debeant esse salva, integra, et illaesa: D cas Santes, annihilantes, et tollentes; ac cassa, irrita, is et annihilata declarantes omnia, et singula, quae in ,, nostrum, et Sac: Rom: Imperii, Successorumque no- is strorum Romanorum Imperatorum, et Regum praeis judicium , quomodocumque , directe , vel in directe ,, Vergere , Vel juribus nostris , et illorum quidquam

is detrahere pOSsent D . Haec Caesareae contestationis formula: et Scipio, qui, ut homo ecclesiasticus , et Romanae sectator curiae, spectator potius esse debuerat Cosmi coronationis, actus omnino oppositi, praeter voluntatem, et expectationem , testis suit. Quem vero finem habuerit inter hujusmodi Principes orta dissensio , licet plerisque non ignotum sit, alienumque videatur ab operiS argumento, attingam tamen et ipse, ut hinc appareat , tum quam magnas animorum mutationes ferat tempus, tum quam multae Principibus viris pateant rationes aliorum Principum animos sibi conciliandi , deque ipsis bene merendi. Idem ipse Maximilianus paucis post annis,Cosmo jam vita functo, Franciscum filium, sive ductus benevolentia, quod ipsius Sororis esset vir, sive obsequiis delinitus, sive, quod, praeter haec, satis consultum videretur Caesareae di,

152쪽

LIBER SECUNDUS 133

gnitati, cum quae antea Summo Pontifici, eadem sibi accepta essent referenda , non iisdem modo, sed longe majoribus honestavit privilegiis: quippe eum in

Magnum Etruriae Duceni ita extulit, ut ipsius ordinem ad Regiam potestatem proxime accedere, aliorumque Ducum ordine superiorem esse apertissime declaraverit. 'Quam declarationem illud statim com Sequutum est, ut ipsius Magni Ducis Oratori locus inter Regios Oratores, infimus tamen , assignatus fuerit. Quae res inferiorum Ducum , Italicorum praesertim , animos exulceravit. Sed ira in primis exarsit

Emanuel Philibertus Sabaudiae Dux, ut qui a Pio Pontifice in ipsa magni Ducatus institutione nominatim ita exceptus fuisset, ut de ejus dignitate nihil idcirco

detractum esse videretur. Inter primarios Aulae Cae- Sareae Proceres tum nobilitate , tum officio valde enitebat Nicolaus Popnamius Praetoriae Cohortis Praefectus, atque hereditario jure, Imperii, ut ajunt, Marescallus , cujus munus est, absente Saxoniae Duce , qui dicitur Sac:Rom: Imperii Arctii marescallus, evaginatum gladium ante Caesarem gestare . Hic morbo in ea regione satis communi laborabat, nimirum Lutherana haeresi : illud vero non omnino commune illi erat cum caeteris suae sectae hominibus , quod nullis

instructus disciplinis , sed militari tantum virtute

153쪽

xM COMMENTARIORUM

ornatus, de rebus ad fidem pertinentibus, tam audacter , tam copiose , tam acriter disserebat, ut a Suorum plerisque tanquam insignis aliquis Ecclesiae D ctor Su Spiceretur, ac coleretur. In iis erat quidam nobilis et ipse Germanus,cognomine Oborte ruS,Cae saris familiaris , et abaci custos , qui nunquam ab ejus latere discedebat: itaque, pravis illius opinionibus imbutus, eadem prorsus cum illo sentiebat ; neque tamen , ut ille , sententias effutiebat, quacunque data opportunitate ; sed de sua salute mire solicitus avide hauriebat quid quid alii , et praesertim

Popnamius, de fide , ac religione loquerentur . Accidit quodam die, cum Caesar esset in Venatione prope vicum, qui Bohemica lingua Branda is vocatur, ad' ripam Albis insignis fluvii situm , distantem Praga

duobus tantum Germanicis milliaribus , ut omnes qui aderant, quodam in loco consisterent , expectantes , quam mox ferae vicino e saltu exsilirent. Cum vero , ut fit, sex vel octo simul nobiles viri, partim ex Vera nostra , partim ex falsa illa religione, equo. Sustinuis Seni ; et, facto circulo, sermones inter Se Serere coepissent, ecce tibi Popnamius ille omnium oculos, atque aures in se convertit: nam, quasi con- Scenso Suggestu , concionari de rebus divinis aggressus est. Aberat initio, non longe tamen, ab eo coe-

154쪽

LIBER SE CUNDUS i Is

tu Scipio et sed cum paullo post sacra misceri eloquia Comperisset, non antea, equo admisso , propior factu S est, quam ex impurissimo illo orc falsum omnino , ac perversum audivit dogma: quo ille prolato,

ut voluntatem aeque , ac mentem depravatam ΟStenderet , tam acri, ac vehementi oratione invehi coepit adversus praecipuos Ecclesiae Sanctae Antistites, ut Summum ipsum Pontificem non alio quam Antichristi, aut Diaboli nomine dignaretur et reliquos autem inferiores Episcopos sycophantas , ac nebulones per maximum contemptum appellaret . Peroravit tandem concio nator egregius et et , quod sine summa

indignatione dici non potest, nullus suit ex iis, qui

aderant, catholicis , quin risu, et applausu perorantem exciperet, ne dum illius audaciam , et impudentiam vultu, verbisve retunderet. Id animadvertens, atque , ut aequum erat, indignissime serens Scipio, quamvis ut diximus , ex illorum coetu non esset, non potuit tamen se continerc , quin in medium prosiliens in haec fere erumperet verba . Ah Popnami, quam aperte indicasti, iniquam te severe causam , quando rem plenam mendacii effatus, cum unde probares non haberes, ad maledicta te contulisti l quod quam dignum sit nobili viro , atque honorato,aliorum

sit judicium . Id ne vero sancta tua isthaec jubet

155쪽

ε 36 COMMENTARIORUM

religio , ut in homines divino cultui mancipatos non nisi probra, ac convicia ingeras Sed haec omitto in praesentia: venio ad illud, quod primo loco dixisti, ne quis corum, qui adsunt, tuo deceptus sermone in pravum sensum abducatur. Hic vero dictum

illius ita refellit, ut nullus fere, ne apud ipsos quidem

haereticos , . remaneret dubitandi locus . At Popnamius , cum Semel, atque iterum pauca quaedam ad suae pravitatis defensionem in medium attulisset, convictus tandem novis responsionibus siluit: sed ne videretur eam ob causam loqui desiisse , et ita suae existimationis jacturam faceret, caput qua Ssans, qua si irrideret, cachinnum sustulit. Tum Scipio justa incensus ira; non est, inquit, cur rideas, ego enim

te , et quotquot tecum sentiunt non modo risu excipiendos, sed pessimis etiam modis accipiendos puto r quod si rationibus acquiescere nolueris , paratus sum eo , quo cingor, gladio ad extremum usque spiritum veritatem, quam si de teneo, defendere . His Popnamius auditis, omnino obmutuit. Caeteri admi ratione obstupefacti Scipionem intueri, quasi magno se exposuisset periculo , qui talem virum , tali in loco, non longe ab ipso Caesare verbis, atque adeo armis lacessisset. Caeterum nihil inde mali sequutum cst; immo hoc bonum , quod, peracta jam Venatione,

156쪽

LIBER SECUNDUS ra

Cum omnes Pragam repeterent, Oborte rus ille, quem diximus , assiduum fuisse Popnam ii asseclam , relicto

in praesentia fidei Magistro, soli Scipioni dedit se

itineris socium, magnis ab eo precibus contendens, ne graVaretur, quae antea Popnamio dixerat, eadem ipsa sibi aliquanto susius explicare . Causam Vero postulati dixit esse; quod nihil tale ipse unquam audivisset . Tunc Scipio ; libentissime faciam quod petis . Sed quid mirum, ait) nova haec auribus tuis accidere , cum caeteris omnibus fere auditum praecludas , praeterquam Popnamio isti tuo, qui de Christianis dogmatibus perverse admodum sentit p Quamobrem rogo te, Obortere , audias interdum et alios praeter ipsum : quod si feceris , qua decet humilitate , et omni alio exutus, praeterquam salutis adipiscendae , studio , non dubito , quin Deus pro sua misericordia daturus sit tibi, ut e tenebris mendaciorum emersus, lucem veritatis aspicias . Sub haec dicta rem, de qua fuerat disputatio, accurate , ac diligenter illi declarat ; nonnullaque praeterea addit, quibus ille mirifice recreari visus est. Dicebat enim, in iis, quae a Scipione allata in medium fuerant , animum suum , tanquam e mediis eductum fluctibus, in tranquillo conquiescere ; remque aliter se prorsus habere non posse. Ab eo die Scipio usus est obor-

157쪽

138 COMMENTARIORUM

tero valde familiariter, delectatus videlicet hominis ingenuitate , et summa , quam adhibebat, cura in iis addiscendis, quae ad animi salutem pertinerent; cum antea illius consuetudinem vitasset ; propterea quod jurasse illum in verba Popnamii arbitraretur. Neque vero sesellit Scipionem spes , quam de illius sutura conversione conceperat. Siquidem paucis post annis, cum Scipio jam pridem in Italiam rediisset, a divit, illum, abjectis, ac repudiatis erroribus, Ecclesiae Sanctae conciliatum e vita migrasse . Per id tempus Maximilianus duas natu majores filias Annam, et Margaritam , illam quidem Philippo II. Hispaniarum, hanc

vero Carolo IX. Gallorum Regi spoponderat . Quare eum , saeviente adhuc hieme, ad eum, sive officii, ut putabatur, sive negotiorum causa, ut verisimilius est, convenissent Augustus Saxoniae , et Albertus Bavariae, Duces , praeter lautissimum , et Vere regium , quo eos excepit, hospitium, dicebatur enim singulis diebus quatuor tale rorum millia in eorum victum impendere nonnulla, quanquam Quadragesimali tempore, edidit spectacula, et in his equestrem hastarum ludum , in quibus ipsemet Caesar, et Saxo,

quantum ea in re uterque cxcelleret, ostenderunt.

Sed praeter haec , in quibus nihil inerat discriminis,

hastis adversis libere inter alios concertatum est, et

158쪽

LIBER SECUNDUS a 39

pugnae etiam pedestris simulacrum exhibitum , in quo Ferdinandus Scipionis frater palmam omnium consensu tulit. Paucis vero post mensibus , ante tamen quam Spiram iretur, Carolus Austriae Archidux Pregam venit, et Philippi Regis nomine, anulo Annae dato , rituque Ecclesiae in omnibus se malo, sponsalia celebravit Eodem muncrc Spirae inter ipsae Comitia sunctus est Ferdinandus Archi dux pro Carolo Rege, cui, ut dicebamus, desponsa Margarita fuerat et ex quo tandem loco ad suum utraquci virum honestissimo comitatu,dimittente Caesare,prO- sectae sunt. Et Anna quidem cum Alberto, et Min-ceslao fratribus natu minimis per Rhenum secundo

flumine in Belgium delata, ibique Ferdinando Toleto Albano Duci, Philippi Vicario in ea regione com

missa est ; Margarita vero aliquanto post terrestri itinere in Galliam recta contendit . Sed ad institutam rerum seriem redeamus . Iam advenerant Kalendae Iuniae , qui dies Spirensi prosectioni fuerat constitutus , cum Caesar , uxore , filiis , et universa cohorte Regia comitatus, iter ingressus est. In eo itinere Maximilianus urbes aliquot ex iis , quae Germamno more liberae dicuntur , solemni apparatu iniit. Vetus enim provinciae consuetudo est, ut Imperatores creati, primo in liberam quamde urbem aditu, S a

159쪽

i o COMMENTARIORUM

non nisi magna pompa ingrediantur . Caeterum uti in tota illa via , quae e Bohemico Regno Spiram ducit , nulla reperitur major urbs , aut rebuS omnibus instructior , quam quae olim Segodunum , nunc Nu-remberga appellatur; ita nusquam ornatu majore, aut solemniore apparatu exceptus est Caesar. Sita est Nuremberga, quasi in totius Germaniae umbilico, et quamvis ampla undequaque excurrat planities , intra tamen ipsius urbis ambitum ingens e silice tumulus exurgit, quo in tumulo extructa est arx , ad cujus egregiam munitionem nihil omnino potest,praeter amplitudinem, desiderari. Porro Civitas haec, frequentissimum fere totius Germaniae emporium, administratur more Reipublicae, utiturque,magnam par

tem,Venetorum legibus, a quibus jam pridem petitas

per legatos fama est, quemadmodum olim a Romanis factum constat, cum Decemviri in Graeciam missi Sunt. Imperatorem vocant non Dominum, sed Reipublicae Patrem . Ex ea facillime educi possunt ad quatuordecim militum millia armis apprime instructa . Magnitudine , atque ac dificiorum elegantia certat cum Augusta Vindelicorum , atque Argentorato Quod nisi miserando errore involuta, a Christiana religione penitus descivissset, nihil illi ad felicitatem deesse videretur . Quid vero credant, ignorant pror-

160쪽

LIBER SECUNDUS r r

sus : quamvis enim Lutheri superstitionem potissimum profiteantur, novam tamen sibi quotidie cudunt fidem . Ita dixit Scipioni ipsius hospes, vir neque ineptus, neque indoctus. Nam interrogatus primo de Reipublicae administratione,miris laudibus in

Caelum extulit eorum prudentiam , penes quos summi imperii procuratio est: sed interrogatus tandem de

fide, et religione ; in hoc uno , respondit , male

nobiscum agitur: eo enim res deducta est, ut jam nobis ipsis non liqueat, quid credere debeamus ; quando novae nobis credendi formulae a Magistratibus quotidie fere praecipiuntur: aptant Scilicet novo,

atque utinam ne nimis recepto more, ad profanas

Civitatis leges religionem . Quanto igitur ex hac Urbe Scipio post tridui moram tristis, ac moerens discessit , tanto ex alia , quae est in Bohemia , paucis ante diebus hilaris , gaudensque discesserat: in ea enim, praeter Spem, omnes, ad unum, reperit Catholicae fidei propugnatores acerrimos . Urbi nomen est Pit Een: quae angustis quidem finibus circumscribitur , sed, praeter Christianae religionis sinceritatem, singulari in Bohemiae Regem fide semper enituit. In ea si quis diabolico instinctu deprehenditur ad licreticorum partes propendere, jubetur statim, venditis rebus omnibus, solum Vertere z quo praecipue reme-

SEARCH

MENU NAVIGATION