장음표시 사용
161쪽
dio fit, ut integra adhuc, atque incorrupta in ea, quam a majoribus accepit , religione permaneat . Post viginti circiter dierum iter Spiram ventum est: quo antequam perveniret Scipio, cognovit Francis- cum Gonzagam Novellariae Comitem missum a Guillelmo Duce , qui omni ope contenderet apud Caesarem, ut negotium Gazolanum alicui inferiori
Iudici in Italia delegaret. Iussus quippe Guillelmus,
ut diximus, omnia jura sua in medium afferre , cum quid amplius ostenderet non haberet, ad hoc se rem cepit perfugium , ut quae causa jam a calce non longe aberat, eam denuo ad carceres maximo fratrum, ut qui extra ditionem essent, detrimento revocaret. Utebatur autem ad hoc suadendum eo argumento
Guillelmus ; in pace Constantiae sub Friderico Imperatore olim inita ita convenisse, ne quis Italus cogeretur invitus extra Italiam judicio contendero.Quod igitur privatis hominibus denegari juste non poterat, id sibi primario, ac principi viro multo minus denegandum esse . Caesar , etsi postulati iniquitatem probe noverat, cupiens tamen Guillelmi, qui per id tempus nonnullis eum sibi osciis devinxerat, desiderio satisfacere; ex altera vero parte memor, se haud semel Scipioni pollicitum , permissurum se nun quam , ut negotium illud extra Aulam suam aman-
162쪽
daretur , medium amplexus est consilium , nimirum ut id Scipionis ipsius voluntate faciendum curaret. Accersito igitur Vebero, quid feri vellet ostendit. Is sine mora Scipionem Caesaris nomine convenit: longaque , ac vehementi oratione conatur ei persuadere , ut Guillelmi petitioni assentiri animum inducat : id enim tum ipsi Caesari pergratum , tum ad benevolentiam inter cognatos redintegrandam longe accomodatissimum fore . Scipio inopinata re perculsus parum abfuit, quin pro sua in Caesarem obsere Vantia manus statim daret e ut primum tamen Secollegit, matureque quid inde sibi, et fratribus incommodi necessario subeundum esset, consideravit ;negandum sibi omnino illud statuit, quo dato, nullum unquam coepta lis habitura esset exitum . Quare praesenti animo ad Veberum conversus in hunc fere modum illi respondit . Gratias Caesari habeo immortales , quod dignetur ea in re consensum a me petere, quem exigere ipSe a me suo jure potest: quoniam vero placet hoc me honore afficere, ut quid ego sentiam possim libere proferre, dicam paucis quidquid mihi dictat ratio . Sic igitur statuo, aliam nullam hujus postulati esse causam posse , quam protrahendae litis cupiditatem : liquido enim constat, si negotium hoc alicui sive Principi, sive Reip. sive Sena-
163쪽
tui, aut Doctorum Collegio in Italia demandetur, praeter quam quod inanis recidet labor omnis ad hunc usque diem susceptus , repetenda enim necessario
erunt quaecumque hactenus acta sunt) novam , et
quidem longe graviorem , ac dissiciliorem litis inchoandae, ac prosequendae ineundam nobis esse rationem intelligo : nam de multis cogemur disputationem texere, quae aut Sunt admodum clara, aut ad rein minime faciunt. Praeterea quis non videat, quam iniqua conditione agendum nobis sit λ reus , ut Munt, est Guillelmus , reorum autem est sugere : qui vero pote rimus nos opibus, et auctoritate multo illo inferiores ad judicium invitum trahere, cum praesertim, quicumque tandem suturus sit Iudex , ab eo staturus haud dubie sit λ nam si quidem princeps vir suerit, is illi necessario erit, aut sanguine, aut certe studiis conjunctus : si Doctorum Collegium, cum hujusmodi homines plerumque neque honestissimo loco nati, nec divitiis maxime affluentes sint, quis neget, illorum judicium a viro potente posse facile depravari Ergo inter alia hoc mihi incommodum necessario subeundum esset; quod, cum eam ob causam cogerer suspiciosus esse in plurimos , plurimos item mihi infestos redderem . Venio nunc ad ea , quae de pace Constantiae Mantuani oratores dicunt: quibus sic
164쪽
respondeo; sole clarius esse, beneficium illud ad eos tantummodo pertinere, qui vel pressi inopia, vel proprio Iussici non omnino fidentes , graventur iter adeo
longinquum , et anceps suscipere 2 quam commode autem duo haec in Mantuanum Ducem conveniant; incipiamus . Et quidem, quod ad primum attinet, inter magnos Principes non minimus ille est, nec minimis pollens divitiis r quae vero agit in hac Regia, ea non ipse per se, sed per Oratores , qui, vel hac causa sublata, assidui apud Caesarem forent , agit: ergo nulli fere sunt hanc ob causam illius sumptus , et si qui sunt, mei potius dicendi sunt: ille enim de meo tribbus, ad minimum, aureorum millibus annuis potitur. Quod vero attinet ad secundum , ridiculum sit, si quis dicat, habere eum, unde conqueratur, Iudicem sibi parum favere : ea enim in hoc negotio a Caesare consequutus est commoda, quae ab indulgentissimo parente vix speranda essent. Quod si alterutriparti, mihi quidem certe liceret utramque ob causam id curare : nam hic , et plura in sumo , quam possi-Meo, et in rebus dubiis me nunquam sore superiorem intelligo. Absit tamen hoc a me, ut ullo unquam
tempore mea sponte declinem ab hoc soro .: quan Moquidem nec me sumptus terrent, et Caesarem
ea esse animi aequitate certo scio, ut quidvis potius
165쪽
expectandum ab eo sit, quam judicium legibus contrarium . Haec igitur cum ita sint, nullaque, ne in speciem quidem, honesta afferri possit a Mantuanis Oratoribus petitionis ejusmodi ratio, quo pacto obtam tam conditionem ipse accipiam non video et id tamensi Caesar jusserit, parebo alacriter, ut soleo . His a Scipione dictis non acquievit Veberus: immo acrius urgere eum coepit, quo Caesaris voluntati obsequeretur et quippe obtemperanti certam gratiam, tergiversanti, ac repugnanti haud dubiam Caesaris indignationem instare r quod cum in aliis in rebus , tum praesertim in ea , quae prae manibus erat, quanti momenti esset suturum , neminem non facile intelligere . At Scipio nihil aut minis perterrefactus, aut blanditiis irretitus , perstitit in sententia ; ac Ue-bero ; jure, inquit, mihi succensere non potest Cae-Sar z neque enim negavi, obtemperaturum me ipsius
mandato , sed negavi, illud mihi probari, quod vere non probatur .. Est potius, cur Guillelmo succe seat, qui, tanquam oblitus tot beneficiorum a Caesare acceptorum, non secus effugit ipsius tribunal,
ac si iniquum, insestumve expertus esset. Quid plura si id aequum judicat Caesar, jubeat; ego statim obediam: sed falleris, Vebere , si , sponte putas me
huic rei assensurum unquam et nam si conquere
166쪽
dum mihi est, malo de vobis, quam de me ipso conqueri. Haec audiens Veberus I ergo ne , inqui stat Sententia,injussum nolle te litis delegationi assentiri Stat omnino, respondit Scipio . Tunc ille; hactenus , Scipio, tecum egi uti Caesaris minister tarbitrorque, ea omnia me dixisse, quae ad consensum tuum eliciendum aptissima videbantur et nunc cum ab ea re alienum te prorsus videam , loquar tecum, uti Ioan: Baptista Veberus amicus tuus. Videris mihi, Scipio , optime sentire, nec quisquam te jure potest rem prehendere . Sed obsecro te , alloquaris tute Caesarem , ne videar ipse minus essicaci sermone tecum
usus suisse. Cui ille; jam istud ipsum animo volvebam ; quod eo faciam libentius , quo tibi etiam probatur . Quod vero tu sensui meo subscripseris e gr tissimum illud quidem mihi est: ut enim a temerit te , atque irreverentia erga Caesarem longissime absum , ita a suspicione abesse quam maxime cupio.
Digressus igitur a Vebero Scipio petiit a Caesare privatim audiri r quod cum obtinuisset , in
eandem omnino, qua Veberum, sententiam est Caesarem alloquutus . Cui ille perbenigne, ut solebat, hoc tantum respondit; optasse quidem se, ut, ipso, si fieri potuisset, consentiente , Guillelmus Dux suo
hoc potiretur desiderio; qui quidem eo se adeo tene-T a
167쪽
ri ostenderat, ut, non impetrata hujusmodi delegatione, vidcretur, vivere diutius non posse et non tamen
propositum sibi suisse aliquid ab ipso Scipione invito extorquere et proinde, quando inter ipsos non conveniebat, sciret, se nihil ea de re decreturum , nisi quod aequum, justumque foret . Scipio hac responsione vehementer laetatus. gratias egit , nihilque praeterea postulare se dixit. Ita res ad Senatum delata : qui quidem paucissimis post diebus secundum Scipionem judicavit . Ea re cognita Franciscus Comes , cum omnino praeter ipsius expectationem accidisset , singulos convenire Consiliarios , questibus, immo gemitibus , et lamentationibus omnia complere: supplicem se tandem ad Caesaris pedes abjicere, rogans, atque obsecrans, ne Se cum hoc resesponso ad Guillelmum dimitteret. His, atque aliis hominis servilem in morem se ad omnes preces demittentis artibus affectum est, ut Senatus Consultum, quod propediem edendum fuerat , non . ante promulgaretur, quam ea de re certior factus Guilleumus, quid agendum a suis esSet , silendum ne , an
vehementius insistendum, significaret. At ille, cum nullam , praeter hanc, sibi spem reliquam , omniaque a nimia Caesaris indulgentia sperare se posse intellia geret, ita respondit, ut Caesar ., sive majore , quam
168쪽
antea, incensus Guillelmi cupiditate , sive, quod credibilius est, non tam illius fatigationibus , quam propria facilitate victus , ultimum sibi tentandum remedium , extremasque ut dicitur potentiae vires adhibendas constituerit. Itaque , Scipioni aliquando , dum ipse praeteriret , caput et , ac poplitem fle-,
Ctenti manu super humerum imposita , adito ad me, inquit, vesperi: est enim, quod tecum agam. Quod cum Scipio fecisset, Caesar compluribus , iisque odinatissimis , in quo plurimum pollebat, et quam maxime essicacibus verbis, si minus eum aperte rogavit, cohortatus certe est , ut liceret sibi tandem ipsius voluntate negotium Gaetolanum alicui inferiori in Italia demandare r id enim sibi maxime gratum suturum ; nec sore , ut eum aliquando facti poeniteret . Quoniam vero meminerat, a Scipione se inter alia superioribus diebus audivisse, nullum sibi fere in Ita lia suspectum non esse , quo hanc dissicultatem vitaret, illud unum jam dictis a Vebero addidit; daturum se illi Iudicem alterum ex suis Oratoribus , uter
illi magis libuisset, vel qui Romae, vel qui Venetiis
ageret ; sic futurum , ut nullius ille Principis , alteriusve cujuspiam odium in se concitaret. Scipio, dum Caesar loqueretur, haec secum ; satis jam seci ossicio meo, cum semel recusaverim; quis vero angusti
169쪽
titis acquiescam, cum is, cui maxime in terris teneor parere , id se omnino velle ostendat nonne praeStat,libente me, quam invito,negotium committi Itaque,perorante Caesare jam inibi erat, ut annuere cum repente nova animum pepulit cogitatio . Quid
agis,Scipio ξ ergo tu te ipse in hanc foveam conjicies numquid sorte arbitraris, id si fieri posset, salva aequitate , acturos de eo tecum fuisse λ nihil minus . Vide igitur, ne, praeter damnum, quo asciere , illud
etiam dedecoris subeas , ut dicant omnes, non aliorum, sed tua culpa factum esse , ut hinc ablegeris. Ergo sorti animo esto; et ne quid dicas, cujus te brevi capiat poenitentia . Ita oppositam continuo amplexus sententiam tacenti jam Caesari respondit; nihil sibi esse antiquius, quam ut ipsi omnibus in rebus , quantum in se esset, obsequeretur . Quapropter,quod in sua erat potestate, libenter se ipsius auctoritati tribuere , hoc est Voluntatem , qua non id solum , de qua nunc agebatur, sed quidvis aliud, quod ipsi quoquo modo gratum esset futurum , ess-cere erat paratus: in mentem vero, ac ratiocinandi vim non id potestatis habere se, ut quodcumque luberet, Seu Verum esset, seu falsum, id amplecti, ac probare posset. Cum igitur rationes omnes osten
170쪽
dant , eam rem neque honestatis, neque utilitatis quidquam in se continere, nescire se , si modo ingenue sit, ac liberaliter loquendum , quo pacto induci possit, ut eam sibi placere assirmet. Hic vero multa de hujusmodi rationibus disseruit , quae ex iis , quae supra commemoravimus , percipi facile possunt; deinde subdidit in haec fere verba . Dixi hactenus, quae ad rem meam facere videbantur; dicam nunc, quae videntur mihi ad honorem, et dignitatem tuam pertinere et quod quamvis mei mune ris non sit ; non tamen silendum arbitror , tum, ut clientis egregie fidelis ossicio defungar , tum Vero, ut ne unquam dolendum mihi sit, a nemine te de iis, quae a me dicentur, admonitum . Sic igitur opinor, non minimum existimationi Majestatis tuae detractum iri, si nimia ipsius lenitate fiat, ut Mantuanus Dux potiatur optatis . Neque enim quisquam est, qui dubitet, quin injustam ille foveat causam: prae terea tali exemplo illud necessario eveniet, ut alii praepotentes , ac principes viri, quae Guillelmus violenter in nos commisit, eadem sibi arbitrentur licere, quos tibi coercere non facile sit et neque enim
aequi Iudicis est, ubi par sit culpa , in alios quidem