장음표시 사용
171쪽
tenuioris sortunae injuriosus coner esse , ac, delato crimine, ego statim abjiciam cur id mihi adversus alios non permittatur, quod aliis adversus me Ergo aut quod sacrosanctis legibus vetitum est, alio in alios tibi jure utendum putabis ; aut omnia relinquen da illorum arbitrio, qui, cum plurimum ipsi possint, inferiores aliquid posse non aequo animo patiuntur. Quod vero dixisti ; daturum te nobis litis Iudicem alterum ex tuis Oratoribus in Italia de gentibus, gratissimum illud quidem mihi, si modo ullus, praeter te, Iudex sit accipiendus. Cum enim oratores illi et nobiles viri sint, et abs te ad res maximas obeundas delecti, exploratum mihi est, nihil ab ipsis, quod justitiae, et aequitati adversetur, expectari, aut proficisci posse . Vcruntamen liceat mihi bona tua venia, quod sentio, libere loqui quae mihi spes esse potest, fore, ut tuus Orator, quisquis ille fuerit, hoc unquam conficiat negotium, cum ipse, qui cunctos mortales saeculari potestate anteCellis, ne Guillelmo D ci incommodes , idem jam paene absolutum conficere Vel non audeas, vel certe cuncteris Haec sunt, quae animum delegationi ejusmodi assentiri non
sinunt. Quoniam tamen summa mea erga te obser
Vantia exigit, ut ne quid praetermittam, quod comaroversiam hanc ex tua sententia dirimere facilius
172쪽
possit, praeter id, quod initio dixi, me prompto animo , ac sine ulla cunctatione pariturum mandato, pro
ponam conditionem , quae si accipiatur, non ita gra vate in Guillelmi sententiam ipse concedam. Duo Sunt, invictissime Caesar , quae ex hujusmodi delegatione ego , et fratres mei accepturi sumus incommoda; alterum , quod rei ad exitum tot dissicultatibus jam perductae repetenda nobis erunt initia, proinde ac si nihil ad hunc diem actum esset I alterum , quod patris solo expulsi, et vectigalibus nostrae ditionis privati cogemur actorum partes suscipere et quae res quanti reserat, praesertim cum negotium nobis sit cum longe potentiore, nemo est qui ne Sciat. Ex his duobus gravissimis incommodis , ut tibi ob Sequar , alterum subire non detrectabo; ut nimirum de integro litem aggrediar : quod vero ad bonorum possessionem attinet, in eam peto , ut nos immittamur , quando nullo nostro vitio ea fuimus spoliati ;vel certe, si id non placet, restituatur res in eum , quo erat, locum , cum Fridericus patruus excessit evita ; quo tempore Dosuli Mantuanus Dux, nos Ga-Zoli potiebamur. Sic enim accidet, ut aeque illius , ac nostra intersit, litem confici; quod nobis praecipue est in optatis. His dictis, interquievit Scipio, ut responsioni locum daret . Sed cum Caesar cogitabun-
173쪽
dus nihil responderet, ita subjecit. Aequa mihi videbar postulare : quod si tibi non eadem est sententia , proponam conditionem alteram, quae nullo modo repudiari possit. Nec nobis, nec Guillelmo permitte ; sed avocato ipse ad te utriusque oppidi possessionem, quam is deinde recipiat, secundum quem lata a Iudice fuerit sententia . Caesar hilari quidem omnia , ac placido vultu excepit, pluraque respon dit , quibus nullam non modo irati animi, sed ne ' tristioris quidem , ob negatum consensum , significationem dedit : quaecumque tamen vel ad suam: existimationem, vel ad justam dicentis querimoniam, vel denique ad conditiones propositas pertinebant, cuncta silentio, ac dissimulatione transmisit. Hunc in modum altero , et quidem primo longe graviore, periculo perlanctus est Scipio : nihil tamen illi, aut postulati aequitas profuit, aut animi praesentia, eteonstantia . Cum enim aliquot post diebus quod mirandum sit per eundem Veberum Caesar hunc
ipsum consensum a Scipione tertium jam elicere conatus esset ; idemque, quod primo , et Secundo , retulisset responsum, decretum tandem editum in hanc sententiam. Cum Guillelmus Dux ex una parte summa
contentione petat, causam hanc alicui inseriori Iudici cognoacendam in Italia delegari ; ex altera vero par-
174쪽
te Scipio suo, et fratrum nomine eandem minime delegandam esse dicat, jubere Caesarem,utramque par tem suas tabulas , et rationes in medium afferre , ut quid tandem sit juris ex legibus decerni possit. Hoc perlecto decreto, Scipio non diutius sibi cunctandum ratus adivit Caesarem, eumque paucis ita est alloquutus. Hactenus unica me lis jamdudum solicitum habuit: a qua nihil non feci, ut me quam citissime exsolverem : nunc in duas me conjecit lites decretum Majestatis tuae ; quod perinde accipio , ac si jussus sim translationi Iudicis assentiri . Acquiesco igitur mandato, meque ad iter quam celerrime accingam : absit enim, ut ea de re judicio contendam , a qua si post longam diceptationem excidero, eundum mihi
sit in Italiam , temporis, et quod longe gravius est
gratiae tuae non parva facta jactura ; si vero ex Volores cedat, nihil tamen mihi, praeter id , quod abs te concessum jam pridem fuerat, accessurum sit. Sic tandem Guillelmus post quadrimestrem altercationem voti compos est factus . Cum vero ageretur, utri potissimum ex duobus Caesaris Oratoribus comittenda esset hujusmodi causae cognitio, jussit Caesar, ejus rei optionem Scipioni dari ; qui Romanum Oratorem Prosperum Archi Comitem, spectatae Virtutis Vbrum, delegit. Dato igitur super ea re diplomate, Scipio V a
175쪽
mense Octobri in Italiam , nondum peracto ConVentu, revertitur . Is cum a Caesare missionem peteret, seque illi, et fratres suos, ut fit, humiliter commendaret, Caesar contra eum incredibili humanitate complexus gratiam , ac patrocinium suum quam liberalissime polliceretur, arrepta dicendi occasione Scipio ; quando , inquit, haud aequum est a munificentissimo Principe vacuum discedere , illud magni mihi muneris loco abs te dari humiliter peto , libere
uti dicas, an in omni hac causa, qua magno meo infortunio cum Guillelmo Duce contendere Sum coactuS , aut re , aut Verbo eos unquam fines exces-Serim , quibus continere se eum decuit, qui Principem illum , secundum te , plurimi semper fecit . Ad haec Caesar religiose affirmare; summam se animi in derationem , singularemque patientiam semper in Scipione admiratum , ejusque rei, quandocumque opus esset, Se testem futurum locupletissimum .
Quod responsum , ut Scipioni maxime gratum sui ita ingentibus agendis gratiis satis ostendit, quanti Caesaris Iudicium sibi faciendum. putaret. Ab eo colloquio cum in Italiam pervenisset Scipio, paucos dies in oppido S. Martino moratus est: quo ex loco litteras ad Hieronymum Guerrerium,
tunc Guillelmi Ducis cubiculo praefectum , dedit,
176쪽
quibus adventum suum ex Germania significavit, desideriumque, quo tenebatur , Guillelmum , pro Sua in eum reverentia, antequam Romam peteret, invisendi: rogare , ut hujusmodi suam voluntatem Guillelmo aperiret, a quo si cognovisset, bona illius venia fieri id posse , Μantuam se continuo advolaturum ; sin minus, suum se iter proSequuturum, Secumque , quocumque Se contulisset, delaturum eandem, quo illum semper coluit , observantiam, atque studium . Respondit Hieronymus ; se mandata Guillelmo exposuisse , eumque reperisse non alieno a Scipione animo et quoniam tamen variis ille tunc distineretur occupationibus , nihil certi potuisse expiscari ; sed jussum tantum fuisse octavo, decimove post die iterum ea de re illum admonere; tunc enim dicturum Guillelmum , utrum Scipioni Mantuam esset proficiscendum, nec ne . Ex hoc responso facile intellexit Scipio et non facillimum sibi datum iri ad Guillelmum aditum, et id maxime proserendo tempore quaeri, ut Romanae ipsius prosectioni mora objiceretur . Quare altera ad eundem Hieronymum conscripta epistola, qua ipsum rogabat, ut suis verbis Guillelmum reverenter salutaret: neque enim eSSe ,
cur molestiam illi denuo exhiberet, aut impeditum a gravioribus revocaret, intermisSum iter repetiit, et
177쪽
Romam adulto iam mense Novembri incolumis pervenit . Ibi Prosperum Archi Comitem conveniens Caesaris exhibuit diploma, rogavitque,ut ea de re admonito privatim Guillelmo , ne ipse cogeretur invitus eum more litigantium in judicium vocare, ali quem primo quoque tempore Romam cum idoneo mandato mittendum curaret. Et quidem Prosper suas implevit partes s nec Guillelmus in praesentia visus est imperium detrectare . Misit enim, qui suo nomine litem administraret, Aurelium Zibramontium Mantuanum , Iurieonsultum, qui ibi erat a consiliis . Iseo fideliorem , ac diligentiorem Domino suo operam se navaturum arbitratus , quo majoribus negotium, de quo agebatur, irretiret impedimentis , illud statim in dubitationem revocavit, quae esset vera diis r plomatis interpretatio, petitorio ne tantum nomine, an possessorio quoque facultatem fratribus concederet adversus Ducem agendi. Qua de re coactus est Scipio longissimam texere disputationem . Cum vero nihil diligentia promoveret, multoque longius , quam optabat, ejus controversiae finem proferri videret ; constituit tandem , ut minor fieret temporis jactura, ad Caesarem litteras dare , ab eoque petere , ut ipsemet suorum verborum interpres esse vel tet . Quod cum ille consueta humanitate , secundum
178쪽
fratrum Voluntatem praestitisset, alia ab adversariis inducta machina est , qua causae cursum retardarent . Cum enim novum a Guillelmo exquireretur
mandatum, misit ille quidem non multo post, quod petebatur ; sed ejusmodi, ut a peritis omnibus sine ulla controversia habitum sit cavillosum, ac minime suffciens : neque enim in Iudicem a se petitum consentiebat , quae res illud primum incommodi attulit , quod , re ipsa , de qua potissimum agi oportuit , quasi jam praetermissa , ad inutiles concertationes ventum est: et Scipio, cum tres honesto loco homines ab Gazolo oppido , non sine magna Sua impensa , illorumque periculo bis Romam evocasset, qui res Gaetoli gestas , et fratrum jura Suo testimo nio declararent, obtinere nunquam potuit, ut illorum dicta in publicas tabulas referrentur . Tum vero ab hoc eodem fonte gravissimae , quae deinde exortae sunt, turbae initium duxere . Dum haec in lite geruntur , cognoscit haud contemnendis auctoribus Scipio, Pium Pontificem animo erga se non mediocriter propendere . Cujus rei dum fundamenta ipse, eausasque perquirit , liquido comperit, jam inde ab extrema , quam Pius habuerat , Cardinalium
creatione Ludovicum Ducem Nivernensem per Camillum Voltam nobilem BononienSem, Procurato
179쪽
rem suum , graviter apud Pontificem conquestum fuisse , quod in tam numerosa lectione sexdecim enim ad Cardinatatum simul evecti fuerant nulla ab ipso habita esset ratio Gon Zagae familiae, cum tamen eadem opibus, ac nobilitate paucis; observantia animi, ac reVerentia erga Apostolicam Sedem nulli prorsus concederet . Ad haec autem Pium nihil aliud respondisse , nisi; notam satis sibi esse illius gentis praestantiam , et merita ; neque se unquam dubitasse , quin illa quovis praeclarissimo ornamento dignissima esset, ipsoque potissimum Cardinatatu ,
qui honos, si ulli unquam familiae familiaris dici potuit, Gonragae in primis dicendus , ut quae unum
sere semper, Saepe duos, quandoque ex illo ordine tres simul habuerit: nec magno unquam sine Reip. commodo , cui Se quoque multo ante consulturum fuisse , nisi Mantuanus Dux, cui gratificari in ea re cupiebat, ad Ioan: Vincentium animum adjecisset: quod si aptior aliquis commendaretur, tunc ΟStensu- Surum se , quam benevola in universam illam iam, siam voluntate esset. Multa vero hic a Camillo dicta, quo Pontificem ad Ioan:Vincentium ornandum permoveret; sed cum se frustra laborare intelligeret haerebat quippe Pontificis animo , Ioan: Vincentii patrem Ferdinandum , cum Insubrum Provinciae praesideret,
180쪽
sibi aliquando haereticae tunc pravitatis Inquisitori,
et gravem quandam causam tractanti, non admodum sua auctoritate favisse et ex qua parum piae voluntatis significatione vir religiosissimus non nihil etiam criminis transmissum putabat in posteros dixisse tandem; si certum , ac constitutum erat Sanctitati Vestrae Ioan: Vincentium in Senatum non adsciscere, licuisset certe Scipionem , alterum ex eadem gente, cohonestare: is enim', et multis abhinc annis militiae ecclesiasticae adscriptus est, et litteris diu operam de- dit: quinam vero sint ipsius mores jam toti curiae satis notum esse arbitror, ubi ipse integrum biennium, et eo amplius vixit. Quo audito,Pius ; de Scipione , inquit, nemo nobiscum egit; neque nos, quod vehementer factum p ptassemus, illius tunc recordati sumus : diu enim est, cum illum non vidimus e vos
vero negligentes, qui, cum minime opus fuit, de illo conticuistis ; quod si loquuti essetis, sertasse non e SSet, cur nunc conquereremini: at tu jube verbis nostris Nivernensem Ducem bono animo esse : nam, quod hactenus factum non est, aliquando forte, Deo annuente, fiet. Ex his potest facile perspici id, quod superius dictum est, quanti retulisset si adlectionis tempore ab Urbe non absuisset Sch.