Scipionis Gonzagae Cardinalis Commentariorum rerum suarum libri tres : accessit liber quartus Paraleipomenōn auctore Josepho Marotto, quos Aloisius Valentius Gonzaga card. primum edidit et Cajetano fratri inscripsit

발행: 1791년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

r 61 COMMENTARIORUM

videre visus est ; nec tamen voluit seatrum voluntati obsistere , iubentium apud Cesarem eum morari;

tum ne privatum videretur communi commodo ante-serre ; tum vel maxime, ne quid a se proficisceretur, quod Ioan: Vincentio ad Cardinatatum nitenti obesin Se quoquomodo posset . Hoc autem animo Scipioin nem semper fuisse , illud certissimo esse potest argumento , quod cum variis rationibus is, qui apud Caesarem agebat tunc Nuntium Apostolicum, Raphael Billia Mediolanensis conatus saepe suisset illi persuadere, ut ad adipiscendum Cardinatatum Caesare deprecatore apud Summum Pontificem uti vellet I sperare se , sore tum ut Caesar, pro sua in eum animi prospensione , patrocinium libenter susciperet , tum ut Pontifex hujusmodi oscio , atque su stagatione permoveretur , nunquam adducere illum potuit, ut ipsius consilio acquiesceret. Dicebat

enim neque ita se affectum esse , ut ecclesiasticum,

eumque adeo insignem honoris gradum humanis tam tum studiis sibi expetendum duceret; neque illud , quod sciebat,se esse odio Mantuano Duci, tanti unquam apud se momenti fuisse , ut in ultionis desiderium exardesceret et idque eo minus, quod nulla sibi esset eum Ioan: Vincentio simultatis, aut male olentiae causa, qua ipse permotus Caesaris iam

182쪽

LIBER SECUNDUS a sa

rem jamdudum Guillelmi rogatu Ioan: Vineentio exinhibitum intervertere conaretur. Ad haec Billia ; cave saltaris , ajebat, Scipio . Verum illud quidem est, Caesarem aliquoties ad Pontificem de Ioanr Vincentio scripsisse ; at non aliter, quam rogatum rogasse ; atque ita demum scripsisse, ac si nihil, aut certe parum Omnino ad se res pertineret: cujus il-- lud clarissimum est indicium, quod ea de re nullum unquam mecum habuit verbum e et ratio non obscura: novit enim Caesar,tantum sibi usui futuram Joan:Vincentii operam, quantum Guillelmo placuerit. Quod si te suo patrocinio ad illud honoris fastigium elatum videret, Sciret utique, pro ea , quam ipsi debes, fide, cum tute in illius ditione sis, omnia tua semper illi fore parata. At haec quidem audita etsi efficiebant , ut Scipio suum in Urbem reditum vehementius optaret nunquam tamen efficere potuerunt, ut ipse aliquid pro se in alterius damnum exposceret. Sed revertamur unde divertimus .Ejus, quod diximus, occasione colloquii cum Pius Pontifex ad Scipionem ornandum magis, ac magis in dies inflammaretur, ne quid praetermitteret, quod ad diligentiam vero Pastore dignam pertinere Videretur, per nonnullos ex suis aulicis, quibuscum Scipioni nulla sere intercedebat familiaritas, aut consuetudo, disin

183쪽

simulanter non minus , quam diligenter in illius vitam , ac mores inquirit. Cum vero ipsum vulgo non male audire cognovisset, in illam devenit sententiam , ut eum proxima ordinatione omnino in Cardinalium Collegium cooptare statueret. Neque Vero

Pium fugiebat, tunc minime diligi Scipionem a Guillelmo Duce r nihil tamen ea re movebatur; quin potius videbatur sibi per belle ossiciorum molestias pos-

Se evadere,cum eodem tempore et Gongagae familiae in universum, et suae ipsius conscentiae illo evehendo satisfaceret. Ejus rei conscii tres tantum erant,

Hieronymus Rusticuccius Cardinalis,Matthaeus Raparius Cremonensis , qui erat Pio a poculis , et Bernardinus Georgius Fanensis, pincerna et ipse Hieronymi Cardinalis , gratiaque apud ipsum in primis florens. Ad hos vero nonnullis post mensibus additus est quartus, Ventura Masseus Bergomas, utriusque Signaturae Reserendarius , vir jurisprudentiae studiis, ac morum suavitate insignis . Nam cum Scipio illi esset arctissimo amicitiae vinculo a primo illo tempore , quo utrique simul Patavii studiorum causa ag bant , obstrictus , eoque quotidie familiarissime uteretur, visus est sibi, non posse illum diutius, vetere salva necessitudine , hujusmodi rem celare . Qua audita ; admirari se ille vehementer ostendit, quod Sci-

184쪽

LIBER SECUNDUS 1σs

pioni magna in prosperitate agenti tam certa summi honoris spes objiceretur ; multo vero vehementius , quod cum singulis fere diebus una essent, nulla in illius vultu , verbis , actionibus tantae spei vestigia deprehendisset. Quamobrem ait et te pluris, et me ipsum multo minoris facio, quam antea: te , qui animo sis adeo composito , ut haec valeas dissimul re 9 me qui in te talis spei signa quod fieri nunquam posse arbitrabar agnoscere non valuerim . Haec autem dicta sint, quo pateat, primum quam paucis nota fuerit Pontificis erga Scipionem voluntas, tum vel maxime , qua aequitate animi Scipio, secundum hunc humanae felicitatis eventum exceperit. Neque Vero inanis eventus minorem in illo constantiam ostendit. In maximo igitur eorum numero, qui rem ignorabant, erat et Hippolytus ipse Cardinalis Ferrariensis,apud quem, uti supra docuimus, degebat Scipio; quem consulto celaverat, non quod de ejus fide , aut benevolentia dubitaret,quem et Sui amantissimum,

et tenacem Suopte ingenio arcanorum custodem ex

pertus semper fuerat; sed timuit Pontificis indigna tionem , a quo sciebat Hippolytum inter caros , ac consiliorum participes haudquaquam haberi r immo et eandem ob causam a primis reditus sui e Germania diebus coepit paullatim, si minus a consuetudine,

185쪽

466 COMMENTARIORUM

erat enim quotidie cum illo a contubernio certe illius se eripere . Qua in re quemadmodum, ut id fieret Hippolyti voluntate, nonulla arte usus est Scipio; ita diu repugnando ne id fieret, claram dedit Hippolytus amoris in Scipionem sui significationem. Caeterum omnes hi apparatus, omniaque consilia ad nihilum tandem reciderunt. Nam quo mense communi hominum sententia habenda erat ordinatio , eo ipso mense, hoc est Kalendis Maii anni septuagesimi se-as a cundi supra millesimum, et quingentesimum , Pius maximo moerore omnium bonorum decessit ; cum paullo ante Gallica, et Hispanica Legatione revertisset

F. Michael Cardinalis Alexandrinus Pii sororis filia ge- lnitus, qui graviter illi jam affecto, non tamen in extremo adhuc vitae discrimine constituto, Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum in viaticum sua manu porrexit. Atqui non Scipioni tantum incommode acin

cidit Pii Pontificis obitus 3 sed i quod fuit longe gra

vius universae christianae Reipublicae . Quemadmodum enim ipsius maxime Virtute , et patientia nobilissimum foedus inter ipsum Pontificem, Philippum Regem , et Senatum Venetum, adversus Turcas pactum , atque initum fuerat; ita ejusdem decessu soluta illico sunt Christianorum Principum vincula , et induciarum obtentu pax inter Venetos, et Sely-

186쪽

LIBER SECUNDUS i 67

mum Turcarum Imperatorem consecta I ut liceat conjicere , insignem illam navalis pugnae victoriam , quam nostri superiore anno ad Echinadas Ioannis Austriaci ductu ex Turcis retulerant, nulli rei praeter quam piis beati senis orationibus, jejuniis, eleemosynis , lacrimis concessam a Deo fuisse et ex ea enim illud tantum commodi consequutum est, ut Pontifex gaudii, ac feliciorum eventuum spei plenus ex hac vita migraverit .. Pio V. eodem ipso die , quo Cardinales ingressi sunt Conclave, suffectus est Gregorius ejus nominis xIII. Bononiensis Ugo Cardinalis Boncompagnus antea dictus , vir juris peritissimus , quique in omni vita recti amans, scelerumque inimicus, nec tamen tu Pontificatu severus eorum vindex habitus est. Ad hujus pedes officii, et gratulationis ergo nonnulli ex Italicis Principibus accedere venerabundi constituerunt: in quibus Guillelmus Mantuae Dux , sperans nimbrum hac suae in novum Pontificem voluntatis ostemtatione tria se ab illo facile impetraturum, quae sibi vehementer erant in optatis ; primum ut Ioan. Vincentius Baroli Prior, patruelis suus, primo quoque tem pore, ac si fieri posset, dum ipse Romae ageret, Car dinatatus honore, atque insignibus ornaretur; alterum , ut sibi locus in Sacello Pontificio decerneretur

187쪽

s 68 . COMMENTARIORUM

aupra postremum Presbyterum Cardinalem : quem locum dicebat sibi olim attributum a Pio IIII. Pontifice . Et quidem ita se habuerat res ; quamvis plerique contenderent, propterea id factum fuisse , quod nullui tunc forte aderat Cardinalis Diaconus , cui ille praeferretur 9 tertium erat, ut Mantuae Ducibus jus daretur nominandi in perpetuum ad ejusdem Civitatis Ecclesiam: quae res ope Francisci Gongagae Cardinalis ab eodem Pio jam pridem concessa , a Pio Successore initio sui Pontificatus revocata omnino suerat, ac rescissa . Tribus igitur hisce quasi stimulis incitatus Guillelmus mense Octobri ejusdem anni Romanum iter est ingressus . Quod simul ac cognovit Scipio, non Hippolytum modo, et Aloisium Estenses, Cardinales, sed ipsum Pontificem adivit suppliciter rogans, ut propediem affuturo Duci dignarentur suadere ; pateretur tandem tam diuturnae controversiae finem aliquem imponi; id quidem Scipionem maxime optare , ne cogatur diutius ingratiSSimum. .eIercere munus; quod si id minus succedat, patiatur saltem sibi Dux persuaderi, Scipionem ea, qua decet, reverentia ipsum colere, atque

observare , nihilque magis cupere , quam in ipsius gratiam, ac benevolentiam, a qua nulla sua culpa decidisset tandem aliquando restitui. Promisit Pon

188쪽

LIBER SECUNDUS is

lifex , non modo alii, scrio se, ac diligenter ea de re cum Guillelmo acturum . Interea , cum jam ille ad Urbem appropinquaret, veritus Scipio, ne , si ob

viam ire cunctaretur , vel contumacis animi , vel et Dii argueretur; rursumque, si iret, inconsulto Duce, aut ipsius animum offenderet, aut duriter , inhumaneque acciperetur , misit ex suis quendam per dispositos equos cum litteris ad Frideri cum Gazoli Comitem, quem, Pyrrhi fratris amicissimum, in eo itinere Guillelmum assectari cognoverat , ut de Ducis v luntate aliquid conaretur explorare . At ille rem tentare non ausus, hominem ab se vacuum dimisit. Quare eundom Scipio cum iisdem mandatis ad Fridericum Cataneum , intimum Guillelmi familiarem, destinavit: qui ita rescripsit, ut diceret; facultatem sibi Ducis alloquendi fuisse nullam : itaque rem ipsius arbitrio relinqui. Quod responsum ita interpretatus Scipio , ut Guillelmus neque illius obviam itioni assentiri, neque eandem aperte Vellet negare ; ne aut practermissi officii culpam , aut obiti noxam in se transferret, sciebat enim , illum non modo litteras legisse , sed longam super iis consultationem habuisse adventanti occurrere omnino statuit; ita tamen , ut ab Se omnem dedecoris notam, quam longissime fieri posset, amoveret. Accessit igitur ad al-

189쪽

r o COMMENTARIORUM

terum ab Urbe lapidem , sed non antequam plerique dignioris ordinis. praecessissent . Quo factum est, ut descendendi ex equo, propiusque ad illum accedendi , in quo totum versabatur periculum, Occa- .sionem commodissime vitaverit Neque vero unum hoc reverentiae genus, in eum praestitit, sed multa

praeterea et nam quotidie in aedibus Ioan: Uincentii ad Sanctae Mariae de Anima , ubi ipse hospitatus est, conspici voluit: et quoties egrediendum illi publice fuit, toties illum comitatus. est, dummodo tot adessent vel Episcopi, vel alii, quos sibi praeserri oporteret, quot sussicerent ad explendam rhedam , qua ipse Dux vehebatur ; quod fere semper accidit Verum neque obsequiis, neque precibus, quas maximas per Theodorum Sancto-georgium Comitem intimum illi, et in primis gratiosum adhibuit , impetrare a Guillelmo unquam potuit, ut se ad privatum admitteret colloquium , quamvis, hominis. ingenii gnarus , nullum se verbum ultro de lite facturum sanctissime polliceretur ..

Iam inde a principio Guillelmi ad Urbem adven

tus, consultores litis, et is praesertim, cui omnium fratrum nomine causae administranda demandata erat cura , Petrus Bassanus Mutinensis. Iurisconsultus. coe Perant Scipionem urgere, ne oblatam sibi occasio-

190쪽

LIBER SECUNDUs retr

nem amitteret Guillelmi ad id compellendi, a quo Sa tis alionum ad eam usque diem animum ostenderat, ut per legitimum mandatum in Iudicem tandem ab se petitum consentiret ; id vero nulla alia ratione fieri posse Gebant, quam libello per justitiae ministrum cursores vulgo appellantur porrecto , quo ipse Dux in jus vocaretur. Horum consilio nequaquam assentiens Scipio , tum quod sciret, magna inde incommoda sibi esse extimescenda , tum quod nollet ea gloria, et Voluptate privari, quam ad illum diem

perceperat ex perpetua , et constanti sua in Guillelmum reverentia, varias proposuit rationes, quibus idem, quamvis non eodem modo, fieri posse videbatur . Earum duae praecipuae erant; altera, ut ipse Prosper Orator ea de re cum Guillelmo coram age rei ; sortasse non tam Viri auctoritate , quam dignitate loci permotum Ducem illud facturum , quod eo usque detrectasset; altera , ut, si modo in jus esset vocandus , Mantuae id potius , quam Romae in totius orbis theatro, fieret. Sed utramque propositionem facile refellebant Advocati: et alterum quidem, quod Prosper nimiae erga Ducem indulgentiae suspicionem non effugerat, quod aliquando in causa secundum fratres decretum suerat ex Iulii Oradini aententia, quem sibi Prosper tonsultorem adhibue-

SEARCH

MENU NAVIGATION