장음표시 사용
191쪽
rat, viri inter Apostolici Palatii causarum Auditores primarii, id ipse precibus, et lacrimis Aurelii Zibramontii victus in tabulas referri non permisit; alteram vero, quod recenti memoria plerique recordabantur, alium ejusmodi ministrum, cum non dissimilis rei causa in Mantuanam ditionem accessi Sset,
a nobili quodam ejus urbis viro incertum an jubente Guillelmo fuste ita caesum fuisse , ut nullam
tuti in eam regionem ingressus suae sortis hominibus spem reliquerit . Haec cum vera essent, facilem quidem sibi conciliabant fidem : neque iis tamen adhuc assentiri poterat Scipio ; illud maxime expectans, ut quid a Pontifice cum Guillelmo actum es sci cognosceret: quod quidem sero admodum factum est, hoc est biduo tantum ante constitutum, quamvis postea dilatum , ipsius Guillelmi disce sum . Cum igitur aliquando Pontificem ex Palatio, ubi haereticae pravitatis rei asservantur , redeuntem Scipio adiisset, tale ab eo retulit responsum 3 mirari vehementer Guillelmum Ducem , quod Scipio ullam de concordia mentionem faciat, qui idem , cum alias Prosperi Comitis opera res in tractationem venisset, jamque Videretur non longe abesse a fine, mutata repente sententia, dixerit ; nullam se negotii componendi facultatem a fratribus habere r
192쪽
quibus verbis factum esse , ut tractatio illa omnis irrita, ac vacua reciderit: quare semel se ab illo non obscure deceptum nolle iterum decipi. Graviter admodum eam responsionem tulit Scipio , non quod
sperasset, Pontificis verbis aliquid se profecturum; sed doluit in eo se accusari, in quo , si qua alia in re, videbatur sibi rectae mentis , atque animi ingenui laudem promeruisso . Nam quo primum die Prosper Orator coepit cum ipso de concordia agere, dixerat illi Scipio; scito, Prosper, nunquam mihi a fratribus meis hanc datam fuisse facultatem , ut, ipsis inconsultis, liceret mihi de litis hujus compos tione transigere : at hoC insuper scito , si offeratur, me illam rejecturum. Etenim facile omnes intelligunt, longe majori mihi, quam fratribus meis commodo suturam esse hujusmodi concordiam , tum quod maxime me id molestia, ac periculo exsolveret, quis enim non videt, totam hanc in me unum cudi fabam tum quod homini ecclesiastico, qualis ego sum , nulla prolis, aut posteritatis habenda est ratio: ac proinde cupio longissime ab ea suspicione abesse , ut siquid a me sorte agatur, quod non omnino e re communi censeri possit, id actum a me existimetur privatae utilitatis gratia ; praesertim eum non sint de-
suturi, qui dicant , non tam praesenti commodo a L
193쪽
ductum me fuisse, quam spe, quae aliqua sortasse occulta promissione nitatur, fore, ut Guillelmus me deinceps vel ornandum , vel locupletandum susci piat . Quamobrem ne mecum agas, Orator, tanquam cum eo , qui solus possit negotium hoc ad exitum perducere: age Vero tanquam cum eo , qui, ut libentissime audit, ita curabit diligentissime quaecumque ad tollendas has nostras controversias pertinere videbuntur. Nec satis habuit Scipio haec saepius Prospero dixisse : nam eadem omnino scripsit
Hippolyto Capilupo Episcopo, qui et ipse quando
que hac de re agere consueverat, cui illud etiam addidit 3 ne quis vero putet, me ideo hanc detrectare facultatem , quod animo sim a concordia alieno, hisce litteris mea manu scriptis meam obstringo fidem, si quando fratres mei animum induxerint Guillelmo liberum duorum oppidorum dominium linquere vel Sine ulla prorsus compensatione , ratum illud, ac fi mum me quoque habiturum e nihilque aut dicturum, aut facturum, quod ipsius Ducis voluntati adversari ullo modo possit. Extabat autem chirographum penes ipsum Hippolytum, quo non difficulter apud caeteros Scipio accusationem diluit: cum pontifice vero , cum illud tunc prae manibus non haberet, multa illi fuerunt dicenda, antequam posset eum a semel
194쪽
concepta opinione revocare . Cumque interim Pontifex lento gradu ad secretiora paullatim pervenisset cubicula , alii quidem ad illius pedes provoluti, ejusdem oculos, atque auditum in se averterunt: quo factum est, ut Scipio quod ultimci loco dicendum proposuerat id explicare nequiverit: decreverat quippe ea,quae sibi nuper ab Advocatis in litis negotio age da proponebantur, narrare, Pontificisque ea in re voluntatem inspicere et quod si fecisset, multis se liberasset incommodis ; sed uti. aliorum importunitate tunc non potuit, ita poste δ ob eam tantum rem Pomtificem iterum adire minime necessarium, duxit, ut qui nullius periculi a consultoribus: admonitus fuerat.
Domum igitur reversus. consultorex accersit: concordiae desperationem narrat quid facto, Opus
sit, interrogat Illi de libello porrigendo agere pergunt ; unicum illud esse afflictis rebus remedium affirmant , quo nisi utatur , nullum. unquam Sperari. posse progressum in causa. His verbis Scipio mirum in modum vexatus , atque exagitatus institit denuo eos rogare , ut saniora Simul, ac mansuetiora proponerent:
tandem negantibus illis fieri aliter posse , idque Scipionis jussu ni fiat , sore , ut merito de illo fratrex conquerantur, exclamavit Scipio Si cui necessario de me conquerendum eSt, praestat, Ducem, quam se
195쪽
tres conqueri; ab illo enim utilitatis tantum , ab his honoris, atque existimationis jactura est timenda. Agite ergo Vos quod communi causae expediri arbitramini: nam, quod ad me attinet,nullius hac in re consilii sum vobis auctor. Data facultate , Petrus Procurator per M. Aurelium fratris filium, qui et ipse liti operam dabat, quendam adit e cursoribus; quid seri velit ostendit. Is postera luce , qua exacta , Dux Roma abiturus dicebatur, cum, sacro audito, Guillelmus domum e proximo Templo reverteretur, in ipsa
inferiori aula fit illi obvius, libellumque baculo demore Sublato porrigit . Assectabantur Guillelmum nonnulli Antistites , aliique proceres : ad quos ipse incredibilem animi perturbationem prae Seserens ve est Se , ea dixit ; hoccine mihi a Scipione quid vobis videtur Tunc unus ex Episcopis Hippolytus CD pilupus tum Scipionis amantissimus , tum Summa integritate , ac modestia vir ; nihil novi, inquit, aut inusitati: nam ita solent cujuslibet generis homines in hac civitate , ac soro ab adversariis suis in jus vocari r atque inter alios Carolus V. Imperator hoc eodem modo a quodam Hispano suae dictioni subjecto olim ter fuit vocatus et qua ex re tantum abest,
ut maximus illi Princeps dolorem, aut indignationem conceperit , ut insuper ipsum Cursorem tercentis
196쪽
aureis nummis donaverit. Et in eam quidem sententiam post Hippolytum seniores , ac prudentiores caeteri loquuti sunt. At Guillelmus eorum contem pio consilio , quasi alter Roboam, ad eos, qui ademrant, non tam aetate juniores , quam Sapientia con
sulendos se vertit: quibus iniquiora, sed gratiosa suadentibus , misit paucis post horis duos ex suis consiliariis Aurelium Zibramontium, et Laclium Montallium ad Pontificem , qui illo ipso die prima luce
Ostiam profectus fuerat, rogatum , ut ne tantum sa- cinus impunitum relinqueret. Id quo facilius impetraret , eo praecipue est usus argumento; quod nisi ipse Pontifex tam dure , atque inclementer erga illum se gessisset, haudquaquam Scipio ausus eSSet tanta illum contumelia assicere. Quod quidem propterea dicebat, quia ex tribus illis postulatis, quae supra commemoravimus , nullum Omnino valuerat a Pontifice extorquere. Gregorius, re a disertissimis, iisque acedibissimis accusatoribus audita , ne Guillelmum ab se prorsus alienatum dimitteret, id continuo coepit comsilii , ut juberet, Scipionem quidem in carcerem trudi , Cursorem vero tribus funis ductibus mulctari. Igitur, datis in eam sententiam ad Alexandrum Riarium Camerae Apostolicae Auditorem codicillis, qui de multa nocte illi sunt redditi, ille summo mane
197쪽
nullo Septus aut viatore, aut causarum Iudice, erat is dies festus S. Martino dicatus Scipionem convenit, utque illi erat benevolentia conjunctissimus , dolenter admodum, quae sibi imperata a Pontifice essent, exponit. Scipio nuntium, quamvis inopinatum, prae senti , ac sorti animo excepit, illudque tantum respondit ; non esse , cur Summo Pontifici rationem
de se ipse reddere detrectaret: illud quidem dolere se, dedecus sibi, atque ignominiam ab eo parari,
a quo honores potius, et commoda expectanda fuerant. Cum vero procedente sermone interrogatus Riarius dixisset, carcerem , in quo Scipio Pontificis jussu esset custodiendus, illum esse , qui vulgo dicitur Turris Nonae , ignobilem illum quidem , et nimis
communem cujuscumque hominum generi ; tunc ille; in hoc uno videor mihi a Pontifice injuria assici: neque enim aut ego is sum, qui cum infima plebe con- numerari debeam, aut crimen, cujus arguor, adeo grave est, ut loci sordibus puniendum sit. Sed dosino id mirari: nam cum Pontifex in reliquis parum, aut nihil Guillelmo satisfecerit, in hoc, ut video, .upra quam deceat , et quam ipse velim , fatisfaciet . Cui Riarius ; mihi quoque te indignus videtur locus: quare si quid potes , te adjuva . Ego quamdiu opus fuerit expectabo . Igitur Scipio, permittente Riario ,
198쪽
prius per chirographum egit cum Philippo Cardinali S. Sixti, Pontificis fratris filio , qui Romae manserat, deinde per litteras cum Ioanne Morono Cardinali Sacri Collegii De cano, qui hospitio erat enim Episcopus
Ostiensis Pontificem exceperat, ut in hoc tantum mutari sententiam suam Gregorius pateretur , quod illius, quem diximus,loco carceris juberet,Scipionem in Arce S. Angeli custodiri . Sed utraque ille frustratus est spe . Nam Philippus, etsi casum quidem aegre tulit, non tamen ausus est expresso Pontificis mandato se opponere; Ioanni vero cum redditae fuerunt litterae , jam Gregorius, illo dimisso , Ostia discesserat. Dum haec frustra tentantur, Riarius in suum ipsius currum Scipionem impositum ad suas iam ae
des trans Tiberim duxerat, ibique prandio honorifi
ce , atque amanter acceperat. Primo autem vespere
ecce tibi a Pontifice redeunte , ac praeter ipsam Rivrii domum iter faciente unus a pedibus Riarium jubet statim pontifici in Palatio adesse . Quod ut primum Scipioni Riarius narravit, intercepit ille ; nihil est quod praeterea quidquam dicas : scio quid me deceat facere : absit enim, ut pro mercede honoris abs te accepti, tu mea causa apud Pontificem offendas. Quare age,jube mecum ex tuis aliquem venire: ego me ipsum in custodiam tradam e tu vero sine mendacio
199쪽
dices Pontifici, ipsius te jussa exequutum esse . Tune Riarius Scipionem complexus; quam bene, ait, dixisti : scito nulla alia de re mecum agere Pontificem velle r in itinere enim Guillelmi Ducis opera te apud
me esse cognovit. Dato igitur curru , et Viae comite
Vincentio Belluccio, qui postea hujus causae Iudex fuit, ipse ad Palatium Apostolicum , Scipio ad carcerem Turris Nonae recta se contulit. Neque Vero
illi statim clausa sunt ostia r immo in cubiculo , quo uti consueverunt Camerae Apostolicae Auditores ad reos audiendos tamdiu ab omnibus, quasi aliud agemtibus, expectatum , donec Riarius a Pontifice rediens Vincentium docuit, sic enim inter ipsos convenerat nihil se de loci mutatione obtinere potuisse, cum diceret Pontifex, rem non esse integram, affirmante Riario , Scipionem custodiae locum jam esse ingressumsneque esse, cur ille conquereretur, cum eundem in carcerem saepenumero praecipui Antistites , ac viri principes conjecti fuissent. Iussus ergo Scipio est in eodem cubiculo manere ς nec solus honoris gratia , sed unico ex suis adhibito socior is suit Georgius Alarius Vitellianensis , summae fidei merito, ac mu torum annorum obsequiis illi vehementer carus . ADque ita demum re ipsa compertum est, ut interdum casus vanissimae artis fidem adstruit nequaquam
200쪽
aberrasse egregium illum physiognomum Graeculo cognomentum homini fuit qui quadriennio ante,cum nulla adhuc jacta essent dissensionis cum Guillelmo Duce fundamenta, Scipioni dixerat, futurum, ut ille
antequam trigesimum suae aetatis expleret annum expleturus autem erat eodem ipso mense Novem
bri in carcerem conjiceretur. Interrogatus vero ille idem , quo evasurum esset ejusmodi insertunium ;Omnia, respondit, recte se habitura . Quae altera quoque praedictionis pars quam vera fuerit, ex iis licebit cognoscere, quae mox sunt insequuta . Porro non modicam ejus noctis partem consumpsit Scipio in conscribendis litteris ad omnes sere Christiani Orbis Principes, vel ad alios, qui eos coram alloqui possent: id enim maxime pertimescens, ne quis putaret, gravi aliquo suo delicto factum , ut in carcerem truderetur, voluit singulos de re , quemadmodum gesta esSet, commonefacere . Cui quidem scriptioni postera prima luce Vix impositus erat finis , cum Belluccius cubiculum cum scriba ingressus, coepit, u bane tamen , atque omni cum modestia , Scipionem variis de rebus interrogare : et praesertim de causis Guillelmi ad Urbem adventus . Quibus interrogationibus ingenue semper, et quod res ipsa erat, respondit Scipio. Comperit tamen postea, aliquid id