장음표시 사용
201쪽
liis quaestionibus latere periculi. Scopus enim adversariorum ea in re suit, ut, si probaretur, Guillelmum Romam praestandae obedientiae causa venisse , Scipio illis subjiceretur poenis , quae assignantur iis , qui principes viros Urbem hujusmodi ob causam adventantes quovis actu, quanquam juri maxime consentaneo , detinendos , aut quoquomodo interpellandos curant. Et quidem in hoc versata est tois fisci accusatio : quam tamen refellere difficile haudquaquam fuit ; cum Guillelmus neque publice ingressus Urbem suerit, nec publico fuerit exceptus consistorio , neque aliud egerit, ex quo probari posset, eam ob causam illum venisse. Peracta hac prima interrogatione , Vincentius discedens cubiculi ostium clausit post se, quod eo usque reseratum fuerat, quae res non parvam attulit Scipion, molestiam, verito, ne sibi liceret litteras jam scriptas emittere : sed nullo tamen id illi fuit incommodo, nam ex senestra, quae in inferiorem aulam despicit, familiari cuidam ex suis illac tunc sorte deambulanti illas celeriter signatas tuto satis projecit, paucis etiam addens
quid de illis fieri vellet. Duobus sequentibus diebus quaestio item de illo habita . Quoniam vero Petrus Bassanus procurator conjectus et ipse in vincula
Prae timore negaverat , quidquam se vel consilii ,
202쪽
vel operae in ea re dedisse, ad quaestionem ductus, quae de Scipione habebatur , fuit: quo confirman te , quae jam nullo suco libere , ac vere ediderat, Petrus se iterum omnia negare dixit, ridentibus Iudice, ac Tabellione insanum hominis metum . Post tertium diem apertum denuo cubiculi ostium, nec amplius Scipio ulla de re est interrogatus: ex quo te inpore ingens omnis generis aulicorum concursus ad Scipionem fieri coeptus,tum visendi illius gratia, tum deferendi quantum quisque valeret,ac posset; ita ut quererentur custodes, perpetuam fore adeuntium , et redeuntium multitudinem. Et vero Scipio illa tam communi amoris significatione, exigui incommodi, ac dedecoris uberrimum tulit fructum Octavum iam diem detinebatur Scipio , cum Pyrrhus Malvetius, et Paullus Casalius nobiles Bononienses , quorum uterque non minima apud Pontificem florebat gratia, ad eum, ut saepe solebant, adeuntes dixerunt ; audivimus, Guillelmum Ducem Tibure tandem , quo ille post tertium, vel quartum diem secesserat, Mantuanum
iter esse ingressum et quare si placet dabimus operam , ut Pontificis voluntate liceat tibi ad proprias te
aedes conferre et illae autem tamdiu erunt carceris loco, donec judicium fieri coeptum expediatur . Quibus Scipio ; minime vero id placet: neque enim arbitror
203쪽
e Summi Pontificis dignitate esse, simul ac Guillelmus illius conspcctui se subduxerit, liberum me dimittere , quasi quod hactenus fecit adversum me , id totum ex Ducis praescripto , vel ejusdem metu fecerit . Supersedendum igitur censeo tridui saltem,
vel quatridui spatio : quod si tunc illud effeceritis , quod ultro obtulistis, erit quod vobis gratias habeam , atque agam plurimas . Ea responsione minime effectum est, quominus postridie jussus fuerit domum suam repetere , datis tamen vadibus de pede ex ea non efferendo ad finem usque judicii . Ita Scipio a Turre illa Nonae nono die evasit ; paulloque post hospitem habuit Pyrrhum fratrem , qui,
ut primum cognovit, quae acta Romae essent, ad opem fratri carissimo, si ita res exigeret, ferendam advolavit. In causa laboratum diu, multumque est, adnitente pertinaciter Zibramontio, quem Guillelmus, uti antea , negotiorum suorum administratorem Romae reliquerat, ut Scipio exilii saltem poena mulctaretur : atque homo ad impetum factus eo jam uSque processerat, ut quo die relaturus hac de re
ad Pontificem putabatur Riarius , eo ipso die cuidam , quem sciebat Scipionis esse studiosissimum, dixerit , quasi miserans , relationem ab Riario factam , Pontificisque decretum fuisse, ut Scipio per
204쪽
aliquot annos angustum , atque ignobilem quemdam in locum relegaretur . Sed fefellit eum spes: nam luce insequenti, cum vere tandem retulisset Riarius , statim Pontifex jussit, aboleri fidejussionem, Scipionique, quo vellet, eundi potestatem fieri: id fuit trigesimo sexto post primum carceris ingressum die; cum interim duo insignes viri, in quorum vita magna, quanquam diversis rationibus, rerum Scipionis momenta vertebantur , diem clausissent extremum s alter fuit Hippolytus Ferrariensis Cardinalis , excelso animo, ac summa in rebus gerendis prudentia
vir ; alter Prosper Archius, litis Iudex , qui syncopa
repente sublatus interiit . Data exeundi facultate , Scipio ad Gregorii pedes continuo se contulit, gratias de more acturus et a quo non modo perbenigne, sed honorificis adeo verbis est exceptus, ut admirationis plenus ab eo discesserit. Et quidem certum est, puduisse Gregorium magnopere, quod tam inclementer alterius nutu in Scipionem se gessisset;
et illud etiam constat, eundem, vel quod se ipsum non optime de Scipione meritum sentiret, vel potius quae erat nimia ipsius erga principes viros lenitas quod ingratum illud Guillelmo futurum arbitraretur, 'nihil unquam de eo, vel ornando, vel commodis augendo cogitaSSe .
205쪽
Secundum Pontificem a Scipione maxime colebatur Aloisius Cardinalis Extensis, tum ob eam, quam aliquot annos erga Hippolytum patruum navarat ope ram , tum vel maxime ob diuturnam quandam , et perquam familiarem cum illo consuetudinem . Ad il- Ium igitur cum accessisset ossicii causa , quod minime Speraverat, offendit: quippe eum Guillelmi enixe
id rogantis verbis ita ab antiqua illa in Scipionem
humanitate, ac benevolentia dimotum , ut oculos in se vix attolleret. Quod animadvertens Scipio doluit quidem non tam sua ipsius , quam illius causae neque tamen de magno aliquo ei rei adhibendo remedio cogitavit: nam neque deprecatore ullo usus est ad illius animum sibi conciliandum , neque statim consueta in illum ossicia praetermisit; immo et
Aisonso illius fratri Ferrariensium Duci Romam per id tempus advenienti diligentissima praestitit obsequia r a quo item toto illo spatio , quo in Urbe
moratus est, unicum tantum verbum, idque satis frigidum extorquere vix potuit . Neque Vero a solo Estense summis precibus contenderat Guillelmus, ut Scipionem a sua benevolentia, ac consuetudine semoveret, sed a Ferrari ense etiam patruo, ac compluribus illius ordinis aliis r ex quibus tamen nullus fuit,
qui Aloisium bac in re sibi imitandum arbitraretur:
206쪽
et minime omnium Hippolytus , qui petitionem eam uti aegre serens, ita aperte improbans dixit s se non adeo parvi Scipionem facere , ut vellet Guillelmi gratia illius se familiaritate privare . Nec defuere praeterea alii , qui Scipioni, dum versaretur in custodia, costantiam, ossiciumque praestarent . In his praecipuus fuit Ferdinandus Medices Cardinalis, Cosmi Filius, magno animo juvenis, eoque erga Guillelmum Ducem per illud tempus non admodum pro penso. Quod quidem suit causa , ut, Estense paucis post diebus in Galliam profecto , Scipio , tum
ut gratiam aliquam pro accepto beneficio rependeret, tum ne videretur ab omnibus, nobilioribus prae- Sertim, neglectus , ac destitutus , Ferdinandum sibi proponeretur , quem potissimum ab eo tempore ossiciose coleret, et assectaretur. Pyrrhus interim in Cisalpinam Galliam redierat. Is quotidianis cum Scipione fratre colloquiis compererat, non alieno illum animo esse ab ea concordia, cujus ipse erat cupidissimus:
quod quidem ad illud usque tempus minime illi constabat; proptereaquod Scipio, iisdem scilicet motus rationibus , quibus litis componendae facultatem sibi dari nolebat, nullam unquam ea de re significationem dederat. Igitur, exactis aliquot mensibus ,
coepit Pyrrhus faciliorem se iis praebere , qui de A a a
207쪽
tollendo dissidio aliquid saepe in medium afferre
consueverant: idque fecisset sortasse maturius, nisi Roma discedentem rogasset Scipio, ne cito tracta ctionem hanc admitteret; verendum enim e SSe, ne,
vel metu , vel ignava animi abjectione quod longe
a vero aberat co fratres inducti viderentur . Re igitur serio tandem in disputatione posita , brevi Dei beneficio factum est, ut inter ipsos , et Guillelmum Ducem pax , et concordia hunc in modum conveniret ue ut controversa duo oppida Guillelmo obtingerent ; ipse vero pro iis pretium fratribus perinde Solveret, ac si nullum sibi in ea competeret jus; cujus quidem pretii dimidia pars in numerata pecunia, re liqua praediis, ac possessionibus Mantuanae dictioni subjectis dependeretur. Illa etiam adjecta conditio , ut ager ille, qui ab Oppido S. Martino ad Olli uinflumen pertinet, sis continet tria circiter passuum millia) ea pretii parte detracta, quae peritorum judicio
satis esset, ad fratrum ditionem accederet. Concordia sic in universum inita, actum est de quantitate pretii r verum cum hac in re minime partes convenirent: quippe fratribus centum , minimum, aureorum millia postulantibus , contra Guillelmo septuaginta dumtaxat offerente, compromiserunt, Caesaris se arbitrio ea in re staturos . Quo autem id ab Caesare posset
208쪽
diligentius , maturiusquc disceptari, septem quidem mensium sumpsit sibi spatium utraque pars agendi
apud Caesarem , sex vero alios menses satis Caesari futurosi ad ferendam, causa cognita, sententiam existimatum est: post quod tempus compromissum ecnseretur sublatum . . Acta haec fuerunt mense Iulio anni MDLXXIII., atque non ita multo post Pyrrhus in Imperatoris Regiam se contulit, ubi plus annum in eam incubuit curam, ut Caesar tum rationibus, tum exem
plis, quod statuendum essct illi ditioni pretium, edoceretur . operam contra dante Guillelmo per nonnullos e suis Consiliariis, pacifice tamen, nullaque intercedente acerbiore contentione , ut multo minus, quam se soluturum obtulerat, deberi censeretur . Id
quod facilius persuaderet , agro illi , quem diximus ad S. Martini ditionem adjungendum, leve admodum
pretium passus est constitui : quae res , et parum commode illi accidit, nec e trin, quem Speraverat, a tulit fructum . Nam cum instanto exitu praescripti temporis, Caesar, extremam tandem huic negotio manum adhibiturus, ad se partes vocasset, recitatum publice est Decretum , quo Decreto jussus est Guillelmus Dux pro acquisita ditione solvere centum triginta aureorum millia r nemine non admirante supra
id,quod fratres petii. sent, illis Solvendum esse, inge-
209쪽
miscentibus autem Ducis procuratoribus , magna se spe decidisse. Speraverant ii, idemque Guillelmo per- Suaserant , sere omnino, ut quadraginta ad summum millibus omni se ille solicitudine expediret. Ejus rei nuntium cum permoleste tulisset Guillelmus, nihil inde adoriri praetermisit, quod ad Caesarem a lata Sententia revocandum pertineret ; sed irritus fuit omnis. conatus : nam Caesar non modo nihil se jam adjudicati imminuturum dixit, verum etiam illud adjecit ; arbitrari se ea in re non mediocriter Guillelmi rationibus prospexisse . Quo responso effectum est tandem, ut Guillelmus acquiesceret, seque ad satisfaciendum compararet: quod etsi celeriter non praestitit, praestitit tamen aliquando, fratresque diutumna molestia, maximoque dispendio liberavit. δ'
210쪽
LIBER TERTIUS. D primum initae concordiae nuntium Scipio litteras ad Guillelmum dedit reverentiae, ac submissionis plenas: quibus sibi ipsi gratulari se aje-bat, quod Dei tandem beneficio id esset consequutus squod tantopere optaverat, ut in veterem benevolemtiam recipi posset: haec enim suerat prima concor diae conditio a Pyrrho in Scipionis gratiam proposi ea : nam si de reconciliandis animis nulla superesset