Jo. Vincentii Lucchesinii ... Historiarum sui temporis ab Noviomagensi pace tomus primus tertius

발행: 1725년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

86 HIs TORIARUM. tam nobilitatem ob oculos ponere , quibuscum neutiquam consentire, ut pro clarissimo legitimoque Rege civem dignitate parem imponere sibi velint. Falli vero, si putent arrogantiam. dc crudelitatem , quas Tehelius modo vix comprimat anceps sui, si paullum se confirmarit, immodice non eru pturas ὁ nutriculam quippe vitiorum esse felicitatem . Aliis, quos in re familiari vulnus, aut essKnata divitiarum cupiditas ad seditiosos adduxerat, ostendere; quam .coepissent, via non eo duci, quo

sibi in animo constituissent. Nam quid sperare liceat a Praedone, qui nunc inopia laboret sua ; M si alienis unquam ditescat , illa vel sibi retinere vel in Thracem erogarc sit opus ' Quid vero non liceat a Rege potentissimo , cujus liberalitatem

Procerum aliqui aequet fortuna, superet fortunam clementia i Fue-c ψ πέρης i re , qui Palatini monitis reconciliata gratia ab armmis se retulere. Plures suspensa ex eventu fide ta-Plures dubii, O citi, abdentesque animum quiescere simularunt.

li .i ais p Sed rerum summa in Ghelio erat, apud quem, fa- rem proditura. etionis ducem, auctoritatis sequestrem, de dissipa

- . .. . . diS finiendisque discordiis luculentius agebatur. Et

pilisaresimula. Hle modo spem facere, modo eludere; simul datas accipere conditiones pacis, simul alias exquirere; ut facile vulgus crederet, magno illum pretio venalem fore; sed ambigi an tanti esset, quanti se cuperet venditare. Hanc versuti hominis fluctuationem caesar illum prae. ut primum Leopoldus cognovit, quid e re sua foret,

102쪽

miis assicere, tanquam vulnus maiestatis & Ω- 168 I. mae detrimentum , quo maxime uno concidunt Regum opes . Ejus autem postulata rejicere belli tesseram arbitrabatur . Durum erat non sed aque det Arepetere seditionis poenas, durius illam beneficiis oris motofum irritanare . Talia versantem animo , ad comparandum vel iniquis conditionibus Hungaricum otium impulit eum Burgomaineri Marchio, Hispaniensis Legatus. Burgomalamus

Quippe sui praecipue Regis intererat, curis solutum e. Ubis eois,

reliquis Caesarem ad Germaniae Belgiique tutelam ut seditionem vel revocare . Quamobrem non modo parvipendere Pannonicos tumultus , angustaeque mentis arguere

captos barbarici metu belli , sed urgere vehementer, ne ille Corpus Imperii finitimumque Beluium dese- ίμψμ reret, ducillum a Gallis 6c conlternatum. Cogitaret levis esse momenti, alpinae Pannoniae partem Tehe- lio fiduciariam permittere, laute perduelles , ut resi piscant, accipere ; maximi Vero, aemulam Sen tem in earumdem provinciarum viscera penetrare ;unde, si semel fixerit pedem , nonnisi extremo duscrimine detrudi possit. Cur igitur vires occupet suas ubi nihil aut parum sit opus; ubi sit ingens , non occupet Sc sane ut corporis eae primum ad sanitatem partes restituendae, quibus extinctis abire vitam necesse sit ; ita de regnorum. Si pereant cC tera , nullo perire vitae periculo . At si mors opprimat nobiliora illa , frustra quaesita est reliquis salus. Non se fugere, plures esse, qui dicant, flocci se talle Hungaricam defectionem fieri posse ; imminens

103쪽

8g HIs TORIARUM. I 68 I. a Turcis bellum non posse ; ac satius existimari, garbaros a Christianorum provinciis propulsare, quam

inani aut certe nimis anxio terreri Gallorum metu.

Sed haec qui dicunt, aperte ostendere, quam livido in Germanorum Austriaeque Domus felicitatem sint

animo. Nam si re vera a Turcis metuunt, cur nosa metu non liberant, omnemque timendi adimunt occasionem i, sedatis, quacumque re possit, Hu

garis; quorum illi , seu fictas seu veras calamitates ulturi , bellum minitantur Z Sc si nulla hujusmodi

formido tenet eos I certantque, Caesarem, negle chis tumultuantium postulatis , incendere adversus Thracem , ut in utramque Germaniam Gallorum populationibus ac triumphis iter explicent ; an non eodem se obstringunt proditionis crimine, quo tam ferociter Hungaros insectantur Si repetantur amnalium monumenta , palam fore, Nostros nullo non tempore ingenti pretio redemisse a Barbaris pacem; bc sit qui bellum modo censeat provocandum ' aut, mitigato perduellium dolore, non restinguendum ' Mittere se Gallorum asperitatem, prPdas mittere, violataque pace in suam potestatem redactas urbes . Fingatur liberae quippe sunt hominum cogitationes ) non este de alterutro bello deliberandum; de Cassiarem Pannoniis Germanisque libertatem dare dicendi, sibi ne magis conferat , ad reprimendam furentium civium temeritatem cum Turcis manus conserere 3 an aliqu/ , molesta quamvis , cum ipsis civibus ini

ta Diuitiaco by Cc oste

104쪽

ta eonditione ab utrisque pacem mercati. Ne 1 6 8i amo profecto erit, qui commemoratis Veteribus recentibusque aerumnis, vel indecoram pacem honesto bello non praeferat. Rara enim mirabiIis ilia

Ia magnitudo animi, cui nihil supra decus & gloriam sit. Quare si pertinet ad bonum Principem , cuncta ad communem felicitatem referre 3 & si quibus ista concluditur, sapientissimum populi judiacium est; qui tempus disputando ambigendoque traducitur, cum nihil hac pace fore utilius de ipsa res doceat, & nemo dubitet hanc unam, si quaeras, missuros homines vocem Quod si Tehelii Sociorumque perfidia provocat animos ad vindictam; haec reipublicae donanda est, injuriaeque dolor intra secretum mentis comprimendus. Una siquidem Principi agendi norma salus publica. Ac-

cepit Burgomaineri sententiam Leopoldus eamque Legationes decretae, Saponarae Domino Rd e. .. Iris,

Τehelium, Comiti Alberio Caprarae ad Meheme- lium minit. --tem. Ille statim arrepto itinere ac blande exceptus, c/pr- acum incautus pateret Ueteratoris fraudi, spem illi- Turcaram

eo sibi fecit, deditque negotii ex animo consciendi . Quod ut celerius componeret, auctor Caesari=.. 'o is oi fuit: Tehelio concederet, ut virini Filiam, Ra-ficit reι compo-gotii Viduam , quam illectus superba. indole, p,' '' 'tique suos ulciscendi cupiditate atque in Germa- Saporara comes nos odio , summis expetebat votis , matrimonio ri

ca . . - in . . . - . lium, ut Tebrito

tibi con)ungeret. Ita dometticam Inopiam Conju- permittat nubegis patrimonio, quod erat amplissimum , suble. Tomo I. M v, O , .' '

105쪽

filio annuit a inde sunt consequm. Tebellas augetur fama er auctori

tate.

9o HISTORIARUM

vaturum eum; idque, rursus non temere in turbarum aleam deducendum, certisssimum fore obiadem fidei suae. Non enim audaces animos, ut re- .

liquos, comprimit, sed in scelus impellit paupertas. Ea depulsa, facile ingenitam sibi gloriae ac virtutis

indolem persequuntur . Consensit Caesar, ει quidem infausto consilio. Uerum quis possit praecipitantem fortunam retinere Quippe Tehelio, turbandis miscendisque rebus intento, accessere Conjugis incitamenta ; quodque illa instigante majus; tot oin pidorum , Mohatiique presertim munitissimae arcis ad Pannoniae fines dotale munus, quam faceret belli sedem tuti 1simumque receptum pugnantibus adverso Marte . Ex fama legationis clarissimisque

nuptiis praeter modum crevere Tehelio nomen Mauctoritas. Hungari illum omnes respicere; illum tacitis cogitationibus destinare patriae liberatorem, amovendoque Exterorum dominatui coelo traditum ducem ; mirari felicitatem , cum Caesare aequata propemodum fortuna ad transigendum adegerit 3 reputare demum et si parva militum manu vastitatem ac terrorem intulerit , quid non sperandum, cum fecerit animos popularium consensus, atque arma consociaverint Igitur ad eum magnos concurses fieri, alii clam nuntios submittere, qui darent fidem in ejus partes se transituros Occasionem nactos, nec diu abfuturam. Turcae etiam res apud nureas. illum, tanto ad se studio ab hostibus revocatum,mUnipendere, celebrare, implere promissis, a

106쪽

dire. Adeo ancipitis consilii est, armare beneficiis 16 8 1.

hostem, ne impotentius noceat. Interea iurantium Asertus capra- venerat Albertus adulto Uere . Convento Musta--ρς'

pho Purpuratorum principe petit renovari foedus, absisti ab Hungarica seditione dictis factisque con- EjusOratisσpo- fovenda. Pacem utrique Imperio utilem esse divi ζ. tiarum seracitate, populorum frequentia; seditiones molestas damno aut exemplo. Damnum modo ad Caesarem pertinere , exemplum ad Omnes, quod nec Turcis ignotum, expertis e domestici tumultus quam facile serpant, & quantas invehant calamitates. Suum precavere malum , sapientis esse ; alienum odisse, benevoli. Utramque adepturum laudem Mehemetem, si tandiu constitutam cum Caesare amicitiam foedusque servare malit ac renovare , quam cum scelesto praedonum duce conjungere . Uastum atque ancem responsum M' Aueos vesponsistulit: Mehemeti placere , Hungaros erga Regem refert. suum in ossicio esse, sed ita ut non referant OLficii poenas ; & hactenus quidem retulisse , misere perditos laceratosque, dum quieti re moribus antiquis viverent. Foedus illum non abnuere , si jussasque maneant ; si perniciem afflictae genti pariturum sit , recusare ; quippe continuo dissolvendum cum nihil diuturnum quod inhonestum. Hinc Caesarem , qui Mehemeti sit animus, conjectare posse ; qui Caesari, ex Hungaricis rebus se conjecturos. Haec Albertus cum accepisset, plura intel-mae, ct ex bellexit quam dicerentur. Dein conspicatus bellicos f. Vp rβt c

. larem monet ux

107쪽

9a HIs TORIARUMI 181. pδratus, atque ingenti conatu fervere Martis opuscLeopolduin per literas monuit: nihil esse de insta rando foedere cogitandum ; arma caperet, instrueret bellum ; saepius apud Barbaros minaci armatoque juri, nunquam inermi locum fuisse. Per id

prope tempus. aifuerunt a Saponara literae, de Te-Dρην γε ideo helici Pannoniisque reconciliandis iam despera-

helio laeseatus. tum elle, renuntiantes. Illum hactenus vertas fallacibus involutum, se tandem missis ambagibus e plicuisse. Abripi se, dicere, a suis , nec tenere se posse adversus impetum multitudinis, desidiam ducis Se se sua spe deceptam expostulantis; quare vires periclitandas , exhibendumque Germ nis argumentum, Hungaroς non esse ludibrio Scservituti , sed gloriae ac moderatis imperiis natos. Q cum Uiennae audita sunt, incessit animos pu- Perduelle piscis . dor tanto dignitatis dispendio quaesitae pacis, consiliumque aut subdolum aut ineptum auctoribus exprobatum. Sed periculi, in quod Hungaria Venerat, magnitudo querelas compressit, intentis omnium curix ad bellicos apparatus, quos adhuc

neglexerant, comparandos. Nam cum Bargomai

nerius aliique Hispano aut Tehelio supra modum fa-ς jusste belliri ventes, quos plures donis captos tum temporis lia , Ibi ' buit Viennensis Aula , fiequenti sermone usurpa-Fent eXaggerarentque , non defuturum a Turcis 6c perduellibus otium ; negligenter novi conscripti milites 3 ac veterum legionum pars Rheni Germanicas ripas di Coloniensem oram insederant, und .

108쪽

Callorum serociam reprimerent , Hispanisque in Belgio periclitantibus opem ferrent. Aliquot elitaria 40 si in Hungariam deductae, quae tamen per tot urbes dia

vitae nec latis erant hrmandis praeli S , nec faciιe, ut rariuer,nt, nouin acie consisterent, colligi poterant. Quod ubi Te- facitὸ eolligι po- helio cognitum, media aestate contractis copiis su re Turcarum sex, duodecim suorum millia exeta Nehelius exerci-

exploratoribus accepisset, Cassoviae arcem, praesidi, cit .riis nihil hostile metuentibus, negligenter custodiri; cu rae arcem et in mille delectos misit, qui tertia vigilia scalis U pM admotis in muros egressi , milites octoginta , --mno ciboque graves, occidione delerunt . Dein gubia adhuc luce infrequentes descendere ex arce, oppidum errore vigilum subituri. At non fefellere; ίβρορυρςς ιμ- conclamatum ad arma; pauci, qui extemplo subrepserant, obtruncati , clausaeque portae . Tehelius praemissum agmen citato gradu cum legionibus su sequutus, jam prope oppidum erat - Audito quid gelium foret, parum subititit reputans secum ipse , vs Mia r quid e re nata gerendum. Rem nulla mora tentandam armis, Se quae astu fuerat incli ata , Vi ab Ob u M aiὸ, e.- vendam ratus et nostra est inquit , C militones, hortatiar Cas viae arx; oppidum casu e manibus fugit; sed quamquam praesidio ac propugnaculis validum, si paullum annitamur, cito habituros non dubito. Ιἀ- enim prope unum in rebuς arduis difficile, ad eas aggredi; aggressos raro fallit istuna Uerum 3c hostes repenti in oppugnatione obitoque jam periculo

109쪽

'r 68 1. attoniti extrema non expectabunt, nulla praeserti auxilii spe,quam circumpositae Germanorum legiones numero nobis impares, dare nequeunt. Ἀδd si obnitantur , gratum sit militari robore viris, egregium facinus non hostium desidiae sed virtuti suae acceptum referre. Nimium quoque nostra interest, praeoccupare mentes hominum opinione strenuitatis; nat bellum haud minus armis, quam prospera viget fama . Hac urbe in potestatem redacta, deinde licebit nobis in umbra de otio considentibus,tot circlim reliquarum, propagante victoriam inflicto metu, potiri.

Quae inde praeda quae gloria φ Igitur, si me audiatis,

audendum . Sequar tamen judicium vestrum, ut quorum auctoritate pium istud pro patria munus accosilio plauditur. cepi, eorum consilio geram . Responsum primo a Tribunis, mox ubi res patuit, ab universo exercitu clamor sublatus est : inferret signa, admoveret legiones , experiretur quid posset miles carus fidensque Impcratori suo . Confestim ducuntur , maturant cassovia os mire, urbem eorona cingunt, militari aggere iter adsessam munitur, verberantur majoribus tormentis propugnacula; idque tanta oppugnantium festinatione, ut quamquam duci vehementer , sibi tamen obeundis laboribus periculisque nunquam sa-BU viderentur . Praeerat oppido Lambus stra soldianae legionis pro Tribuno, qui omni telorum genere hostem propellere, aequare ipsorum opera

Sed tardo sic re' conabatur, quamquam tardo milite ac repugnante;

dis. quippe cui de3ecerat animos aggredientium fer clas

110쪽

ΤΟ. I. LIB. II. . 9s

ela, vehementior in dies prospero successu atque 1681. arridente coeptis fortuna . Igitur suorum haud minus vocibus quam metu inertiaque victas , unum dumtaxat ac vigesimum diem tolerata obsidione,

urbe cellit adeo meticuloie , ut legionariis vix potestatem venit.

cum singulis vestimentis, positisque armis per Sa matiae oram in Silesiam abire permissum fuerit. Quamquam abeuntibus violata fides . Centunia is . quippe simulatis querelis foede obtruncati ; reliqui, praeter centum quinquaginta, qui cum Lambo praefecto eo deducti sunt, quo conVenerat, supple dis hostium cohortibus vitam redemere. Caesar, ubi audivit Callaviam obsideri, N in discrimenia vehementer cominadductam, vehementer animo commotus est, re- ' putans quantum sibi momenti esset in ea retinen. da. Quare Suasoldum pro legato , qui tunc lina StraJUum iubet

Hungariam supremum armorum imperium obtine- cut ς op is .

bat, ut periclitanti urbi suppetias uet, contrahere legiones jusserat, quae partim in Cituorum insula sub Ludovico Badensium Principe, partim sub AEnea Caprara diversa in parte castra locaverant. Verum Tehelius id facilὸ ab inita oppugnatione

suspicatus, anteverterat praecideratque Viam, mis a.d asso qui Budensi Praetori, crussam Turcae dicunt praetorem rogat nuntiaret adesse tempus, quo sibi vel potius communi bono egregiam navaret operam. Nam si cum exercitu potentissimo, quem secum habebat, transgressus Danubium praeriperet iter Germanis opitulatum venientibus , suam mehercule Cassaviam sore

SEARCH

MENU NAVIGATION