장음표시 사용
121쪽
1o6 HIs TORIARUMHinc tanta sua fore in rempublicam merita, ut ne mo deinceps contendere sit ausurus , quin Iacobo ejus filio lectissimo adolescenti regius honor communi gentis consensu deferatur. Et olim quidem bellicae virtutis commendatione, ut annalibus traditum est, fortiissima Iagellonum stirps tandiu tenuit Polonorum Imperium, quoad ipsa exaruit.
Nec ita multos ante annos eadem arte plureSe martiali Suecorum regum domo hoc ipso diademate nobilitati . Amat quippe Gens bellicosa reginia suorum militarem gloriam, eamque non immerito quaerit, ubi videt Majorum exemplo atque institutis feliciter adolescere . Famae suMagio tot accessuras, si bello ipse mentem adjiciat, Austriacae Familiae clientelas, quas ista maximas ac potentissimas, liberalitate ossiciisque culta pr sto sibi in Comitiis habitura sit. In id Caesarem dare fidem, pignus quoque daturum , prius tamen consociatis armis pronuboque foedere. Legati verba Regi placuere , sam sua sponte belli, propagandique in Familiam imperii cupido . Spondet, quantum apud suos gratia& auctoritate valeat , adnixurum ut respublica
bellum capiat, feriatque foedus. Captum ita a se gestum iri, ut Turcis in memoriam redigat, quam olim ab ipso aceeperint funestam cladem , Caesa ri persuadeat, eam se tenuisse promissorum fidem, quam modo spondeat. Dato deinde Senatu, Val-destainum in Curiam ingressum hanc habuisse orationem serunt . Nisi , Rex maxime , Patresque
122쪽
tonscripti , compertum mihi esset ad quos verba facturus sim , Vererer profecto , ne vix proposita causa , pro qua dicere aggredior, taciti reputaretis abuti me potius orando patientia vestra , quam quicquam posse ad eam obtinendam proficere. Sed cum ad magnanimum Regem , ad generosum fortissimae gentis Senatum dicam, facit ipsius rei periculum ac magnitudo , ut unde coeteris terr rem , vobis alacritatem arbitrer assuturam . Bellum igitur adversus Thracem suscipiendum vobis propono, quamquam huic bello plures deterrimam
pacem anteferant, plures servitutem. Sarmatas autem , ignominiam ac servitutem nunquam non aversatos veluti malorum extrema, illud nec metuere pro sua bellandi strenuitate, mec horrere pro militari animo, satis teneo . Quod cum ita se libbeat , ut neque metu, neque desidia a capessendis armis alienos seratis animos, reliqua facile expediam , grataque vobis accidet oratio mea . Nihil enim adduco, quod non ad vestram fidem, sic ritatem, utilitatemque pertineat; quodque neglectum maximis rempublicam damnis, periculis, contumeliis obrueret. Puto jam ad vos rumore nuntio pervenisse, Turcas bellum in Caesarem incredibili apparatu militum, machinarum, commeatuum diligenter instruere atque adornare ἔ Sc Caesarem haud impari cura ad refr andam illorum audaciam confringendasque vires se comparare. Verum tot
jam defunctus Gallicis bellis ac debilitatus, inqui
123쪽
1o 8 HISTORIARUMI 68 a. taque modo pace ab iisdem haud leviter divexatin cum non sibi par animo robur adesse videat, ut solus cum potentissimo rege dimicet, qui diuturna quiete recreatus, nulloque alibi distractus metu linc integer tota incumbat florentissimi Imperii m le ; ad socios confugere, implorare opem necesse habet. At quorum magis imploret , quam Polonorum, quibus tantae sunt vires ac belli scientia ut ferre possint , tanta grati animi virtus ut fere
dam suadeat Non enim memoria vobis excidisse putat, qua benevolentia, quo studio Germanico Austriorum Domus salutem amictis fessisque rebus
vestri attulerit, cum undique regionem concuteret prosterneretque ferox Turcallum Suecorumque turbo. Siquidem avorum aetate, ut nunc de re-
Iiquis taceam, Sigismundo regi vestro Ferdinar dus viginti selectorum militum millia suppetias misit, cum Turcarum Princeps Osmanus quadri gentis millibus Sarmatiam inundasset; barbaroque dira coedes illata. Nostra vero Leopolaus Casimi-ro decem prope millibus auxiliatus, res vestras ab
interitu revocaVit, cum arva atque urbes longe la- aeque SuecuS depopulatus , extremum reipublicae VulnuS minitaretur . Rependite nunc beneficii viacem atque in omnium oculis collocate e Sarmata&haud minus acquirendar, quam referendae gratia: potentes esse ', nec magis belliciς artibus, quam virtutibu& valere . Enimveto nihil aeque Mori alium animOS decorat, ut servata amicitiae fides; ta
124쪽
martialis vigor , quo praestatis, odium aut invidiam parit, nisi vel ad sui tutelam, vel ad socios amicosque sublevandos adhibeatur . Quamquam quid ego vestram fidem obtestor , quid taesaris
nomine causam orol Vestra , Vestra, inquam, re agitur ; salus vestrae reipublicae in apertum discrimen adducitur, nisi statim percusso foedere nobiscum ad confodiendum communem hostem arma atque animos conjungatis . Non enim, si vos modo ad bellum non provocat, si pacem simulat,
si spondet quoque nam & hoc audio ) se foedus
Qvobiscum jampridem ictum sancte riteque servaturum; ideo fallacibus dictis fidendum est. Uerba faciat, ut lubet; blandiatur, mulceat; nunquam in prudentium animis obliterabit, se implacabiles adversus vos inimicitias S gerere & profiteri . Fal
si quidem redarguitur , si ad quam in vos a priscis
usque temporibus feritatem exercuit, cogitatione&atque animos vestros conseratis . Circumspicite
amplissimas laetisssimasque olim provincias , quibus imperatis. Est ne ager, civitas, vicus, ubi altius non pateant ejus crudelitatis impressa vestigia Non ea profectb sunt hostis pro gloria atque Impetio dimicantis, sed euius odium exaturari nequeat, nisi aut deIeta universa gente, aut probris, dolore, vastitatibus cumulata. Et quem serum dipissimum, que Inimicum acerbissimae res Vestrae declarant , hunc inanis verborum socius fidum ac reconcilia tum suadebit Desiderarem utique prudentiam vestram
125쪽
11 G HIs TORIARUM lues, stram, istud si in animum induceretis. Raro siquidem , praesertim in Barbaro , imago sunt mentis verba . Modo non quiescit ille , at Sarmaticum bellum, quoad Hungarico se se exolvat , mora tur . Satis sua ac Majorum experientia compertum habet: Turcas. potius quam pugnandi strenuitati, debere Christianorum Principum socordiae dissidentiaeque victorias suas ; qui varietate consiliorum inter se diversi , Finitimorum aerumnas laeti aut
otiosi prospiciunt, putantque sibi addi, quidquid
aliis Imperii detrahitur; nec vident, hac desidia sese Inimico triumphum parere, cum illoque reddito potentiore non ita multo post incertius decertaturos . Adeo consilium adimit aemulatio ; nec sibi consulit, ut aliis noceat. Ne Mediusfidius capiat animos vestros brevis isthaec usura pacis, quam callide vobis offert; quin statuite apud vos ipsi, gravius inde bellum, graviora damna eruptura civibus vestris 3 velut quibus argentum commodant sqneratores; statim ii quidem accepta gaudent pecunia , immemores mox sibi foenore trucidatis sortem usurasque restituendas. Itaque si silvam rempublicam vultis , si regnum inexuperabili custodiae tradere, perpetuum inter nos foedus feriendum est;& ubi alteruter discrimen adeat, suppetiae invicem
afferendae. Sarmatas Gerinanosque foedere atque armis conjunctos Barbari nunquam vicere; disjunctos haud semel. Certa proinde victoria nobis prinponitur , si armorum societas ineatur; S: non inu
126쪽
Τ o. I. L I A. II. IIIbimus praesertim in communi causi, in communi periculo , adversus communem hostem Quod si vos nulla manet Austriorum cura , & regni securitatem in manibus ac virtute vestra positam arbitramini ; saltem dignitas reipublicae privatuque omnium vestrum fortunae , si probe rem expen datis , manifesto postulant, ut ne manus a ferro, ne ferrum ab hostium ccede segniter abstineatis. Delenda quippe vobis est illa macula superiori bello suscepta, cum reportata .victoriae laurea , veluti datae cladis praemium , Camaenecum Podoliamque victo cessistis. Quae tum omnium gentium admiratio fuit , qui risus Inimicorum , quibus lucra fuere pernicies ac damna sua Repetenda proinde vobis est urbs munitissima , propugnaculum Imperii , provincia praetermodum laeta pascuis ac re rum omnium feracitate. Quot inde tanquam postliminio redibunt ad veteres dominos amplissima praedia, quantus reliquis accedet fructus, ea munitione tanquam aggere objecta Scytharum erupti
nibus , quibus id prope unum , acta scilicet avobis praeda, patrimonium est. Igitur cum hujusmodi suscipiendo bello vestri agatur populi gloria,
quam magnam in rebus omnibus , in re vero militari summam a Majoribus accepistis; agatur sociorum salus, qui haud semel pro vestra se se ac sortunas suas in discrimen dederunt 3 agatur bona multQ-rum civium, quorum decus constitutaque res d
mestica ad reipublicae splendorem spectat et quid est , quod
127쪽
r i et III sTORIARUM. . I 682 quod ab eo fortiter capessendo vos teneati suis scepto bello , Hungaros, Germanosque amicis simas nationes calamitate prohibebitis , vos metu calamitatis , quae a nostra seiuncta quidem esse non potest, quaeque vos etiam per nostrum la tus certissima transverberaret . Denique de hac tanta re deliberantes, cogitate: bene gerendae reipublicae Occasionem non ex. hominum voluntate, sed ex rerum conditione pendere ; semel amitam frustra quaeri , contemptam vero , cum alicui se daret, plerumque ad ejus hostes accedere . Haec cum dixisset, ingenti plausu annuit cum Rege Senatusco ζιθμm indici' frequens . Confestim indicto celebratoque gentis Concilio, cui suprema pacis bellique potestas est, auctore Senatu de Turcico bello agitari coeptum. Raro Eses forma, insti- in magna populi multitudine salubriora consilia ad
iae rebus Meadis, exitum perducuntur, ducordibuS plerumque animis
in P .ς, ad ea complectenda, ubi Mortalium plurimi decer nendo intersunta, vel reipublicae ignaris, quam nonnisi pauci attingunt, vel ejus oblitis , dum quisque in rem suam intentus, publicam negligit felicitatem aut damnum ; quae ab civium universitate vix ad se perventura, aut longo remota intervallo putat. Id enimvero in unaqualibet Natione,sed in Polonorum maxime conspicuum est, apud quos & coetus aguntur summa Procerum Legatorumque frequen'tia, Sc horum quilibet, si a coeteris ditientiat , dissensumque in acta referri jubeat, Conventum solvit. Quamobrem mirum videri debet, si quid umquam Diuitiam by Coral
128쪽
quam publica auctoritate sciscunt. Et nunc etiam, ut iis moris est, turbulentum Concilium habuere, non suopte solum ingenio, sed alii Gallorum clientela , ad quorum tranquillitatem pertinere putabant, Caesarem ab Rheno Belgioque divertere, totaque i pedire Turcici belli mole; alii veteribus cum ipso C - 1are inimicitiis. In id praeoccupaverat Clientum an mos , quos obstinatis clamoribus obluctantes in re
liquorum sententiam deduci posse jam prope nulla effulgebat spes , ac tempus deliberando a legibus
constitutum in exitu erat; cum victi Romani Pontificis studio bellum insperatb atque arma unanimes decrevere. Innocentius, nominis ordine undecimus , Ecclesiae tum principatum tenebat. Ad eum, vix dum barbarici tumultus increbuerat rumor , legatum miserat Leopoldus Comitem Geo gium Adamum Martinitium, qui diceret: in repellenda Turcarum ferocitate non Hungariae tantum
Germani eque, sed Christianae Religionis rem agi; quippe gens victa ut leges, ita de sacrilegos Tyranni ritus facile subit, domethicis rebus utiles, nec insuaves quibus nil sapit praeter vivendi commoda atque divitias . Ille periculo vehementer commotus , depellendoque pollicitus opem suam, egregia fide summaque benevolentia per omne belli
tempus promissum secit. Nunc autem, cum praesertim in eo versari salus publica videretur , ut Sammatico foedere constituto Turcarum impetus non una ex parte retunderetur ; in id quam maxime
1681. concilii cise i MLlum suscipi dum divisio.
parιium studia. Denique bellum
Leopotius Imper. ad Inu. Legatum miserat co: Martinitium , utilia ad Turcicum bellum incen erat. Martinuit adPs. tificem verba. Innoc. Leopo do opemspondet , ac praebet a
129쪽
ri4 HIs TORIARUM.r 6 8 1 . dedit operam nec vano successit. Non enim suprema curas iungenta sollim Dignitatis auctoritate, sed privata gratia, qua f ' plurimum apud eam gentem valebat, donis etiam, Atque obtinet. quibus ea maxime delemtur, obtinuit ut qui adhuc restiterant, in belli sententiam irent. Decreto bel-δIμε ρη σερι ε' io, seriptae foederis conditiones sunt. Quod felix faustumque sit Caesari, Poloniae Regi, Posterisque eorum, foedus adversus Turcas perpetuum apud ipsos fuat . Alter ad alterius provincias, hostiliter ab iis petitas, defendendas accurrito . Illos nunc Caesar sexagenis armatorum millibus , Polonus quadragenis aggreditor . Uterque sua, quaeque suae olim ditionis fuisse norit, Camenaecum praecupue , Ukraniam, Podoliamque Polonus I Hung, riam Caesar recuperato . Si cuius primariae urbes Vienna , Cracoviaque a barbaris in discrimen ve
niant, alter invicem cum exercitu ad liberandas eas adesto. Pacem altero invito ne constituito. Po-
Ionorum reipublicae Caesar pecuniam, quae sibi ad
vicena centena florenorum millia debetur ob s sceptam in Sueeos expeditionem, remittito. Iure cedito , quo Caesares hactenus diuque ratos habuere Sarmaticos reges, cum primum calatis Comitiis crearentur I Diploma restituito. Poloni si quid unquam Austriacis expensum tulere , obliteranio . Caesar extemplo quinquaginta hungaricorum aureorum millia ad conscribendos instruendosque milites Sarmatis commodato ; ea redimito e decimis, quas
e Poloniae Sacerdotiis Regi daturum Innocenti
130쪽
ΤΟ. I. L IB. II. II spondet. Christiani Principes , magni praesertim 1681.
Moschorum Duces in foederis societatem vocantor; adscribantor, si velint. Pontifex Maximus foederis patronus, sequester esto. Apud ipsum, quae nunc paciscimini, iurantor . Iuravere post paucos dies Romae in Caetu purpuratorum Patrum Cardi νιὸis,
nates Pius Caesaris nomine , Carolus Barberinus Pontf. mx.
Poloniae Regis , summo Innocentii gaudio , ac laeta spe rerum secundarum . Haec tamen nonnisi i sequenti aprile exitum habuere . Iam tum vero , cum superiori anno agerentur, Gallia in . non magni momenti rem , sed acerrimis disputationibus & partium studio omnium sermone celebratam , plurimis intendit curis . Regaliam dicunt Gώ-
indigenae jus Regi suo datum Ecclesiarum in Galliis ' vpatrimonia, dum vacant Episcopo, in suam utilitatem convertendi, minoraque sacerdotia , quibus nulla pascendi gregis solicitudo est, pro sua tunc VO-luntate diribendi. Hujus origo Iuris in occulto ma- . 'net prae nimia vetustate, Sc quia levibus ortum initiis has origo obstu. tamdiu elusit mentes hominum, quoad se prodidit ingentibus auctum incrementis; duos autem habuisse fontes , regium scilicet patrocinium ac benescentiam , nemo dubitat. Viduae siquidem Ecclesiae con- viae nra m fugiebant in Regis tutelam, ut viam occluderent po- 'tentiorum rapacitati, ex eaque tutela quidpiam aderat aut Custodibus praemii, aut Principi ex delato beneficio muneris. Aliae, cum munificos habuissent