Jo. Vincentii Lucchesinii ... Historiarum sui temporis ab Noviomagensi pace tomus primus tertius

발행: 1725년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

operibus, praesidio munitissimae , vix harum uris non aequat nostrarum legionum robur. Primam illam experti sumus ; quid valeat altera, ex his quae diximus, conjectari licet. Idque suo tantum Marte . Quid si animos & opem addat externus miles, qui

strenuo duce suppetias laturus vallo succedat i Quid, si res sit ejusmodi, in qua sine maximo detrimento errari nequeati Nam si divisis copiis eum hoste ferocissimo nobis, duplici obsidione jam sessis, pugna

dum fuerit, an non periculum aderit, concussum iri q& si concutiamur, nonne tota pateret Hungaria

populationibus ' de quibus aliis legionibus Germanicum Imperium staret Hare igitur consilii pars d

liberatione non indiget. Nec altera illa quidem, an utrique ordine oppugnandae tempus & bellici appa. ratus suppetant. Ambas enim validissimum praesidium obtinet; aut mox, priusquam exercitum a moveamus , obtinebit, rei militaris copia, animis N serocia potens; diu proinde recenti Budae exemplo oppugnatores moraturum 3 & jam aestas incepit. Superest igitur, ut , cum de alterutra statuendumst, utram malis, ratio ineatur. Ego Budam opportuniorem dicere , nullus dubito. Quid enim in unoquoque pertentando facinore pensari debet Decus scilicet, utilitas, vires. Primum ad splendorem nominis & famam pertinet, qua plurimum Vir tus excitatur. Alterum ad ipsam virtutem fovemdam, quae praemiis destituta hebescit. Tertium, ne,

cum illa quidpiam aggreditur, impar concidat. Si

402쪽

39o HIs TORIARUM 1686. de rei dignitate disseratur, quis Budam cum Alba

regali conserre audeat i sila jampridem regum, nunc praetorum sedes, operibus tutior, frequentior civis bus , superba invictae adhuc nomine. Hanc interminores urbes, quarum tot recenset Hungaria, n mo abnuat collocare. Si de utilitate ; & haec quidem unde major obventura sit, satis cuique maxime pa tet . Taceo praedam, Buda capta, opulentiorem ;quae tamen ad augendam militum alacritatem valet plurimum . Id urgeo r ea in potestatem redacta , prope debellatum iri. Nam quod oppidum , munitissimae hujus urbis expugnatione territum, tantas intra se vires continere arbitrabitur, ut Budae equo gnatoribus obniti se posse credat nolit autem spontanea deditione excidium maximasque calamitates praevertere Est quotidie in omnium oculis: maximarum urbium fatum minores sequi, & uno e demque tempore unam armis excindi, plures metu.

Iam vero quantitin Caesaris intersi, cito Hungari cum profligare bellum, ille solum ignorat, qui nesciat, accelerari apud Rhenum Germaniae pericula; quae nostris hisce legionibus propulsare oporteat. Quod si Pannonicae arces singillatim atque ordine capiendae sint , nullus propemodum seret belli finis, nulla sessis legionibus quies, modus aerumnarum nullus, & nullum unquam Caesari ab perduellibus

otium. Haec quidem omnibus comperta atque e plorata esse puto. Nunc de viribus dicendum est; in quo aliquibus haerere mea posse oratio videatur. v

403쪽

Video enim, sic apud se animo praeoccupasse : eas nobis adesse vires , quae possint certissimo eventu Albam opprimere , Budam incerto; & boni esse Ιmperatoris , idque maxime ad bellicam spectare dignitatem utilitatemque: splendidioribus consiliis tutiora praeserre. Satis videri, semel erratum fuisse hac ipsa immodicae laudis cupiditate; quae, nisi imira fines cohibeatur, ut reliqui effraenati animi a

sectus , in praeceps ducit . Vera ista quidem, sed

puto, falsa opinione periculosiorem Budae, quam Albae obsidionem existimari. Plures illic ob validiora moenia ferrum absumet ; hic ob circumpositas paludes coeli gravitas. Altera latiori gyro majores ad circumsidendum copias exquirit ; altera ad expediendos commeatus; quos illuc facili explicatoque cursu Danubius asserret; hic dissicili vehiculatione subministratos , ni caveatur, a tergo Budense praesidium, a fronte Uisirius interciperet. Praetereo, hebescere animorum vim, qua bellum viget, si militi non virtute cum hostibus, sed patientia cum morbo ac fame pugnandum sit. Itaque in pari discrimine, quo arma conserenda sunt Illuc profecto , quo major nos advocet rei dignitas atque

emolumentum. Quae cum Buda oppugnanda luc lentius assutura & fateantur omnes, & argumentis evicerim , & in aperto sit; non esse videtur , cur diutius deliberantes ambigamus. Nec nos deterreat

accepta illic dudum calamitas. Non enim vi pulsi discessimus , quin urbem in eas angustias conjece

404쪽

3oa HIs TORIARUM 3686. ramus, ut, nobis parum cunctantibus, diu quidem stare non potuisset. Fame, inquam, fame inflictiLque, nostrorum incuria ne an invidia, aerumnis d miti , civium odio, non hostium furori cessimus . Sed iisdem aerumnis, ne denuo ingruant, Caesaris providentia, novorum Quaestorum sedulitas diligenter occurrit. Quae autem nocuere mala, si praecautum sit, non metum praeteriti recordatione periculi , sed non redituri securitate alacritatem atque animos asserunt. Denique praesensio quaedam, non fallax illa quidem rerum expertis , adeo me tenet, ut futuram Caesaris Budam, si in ipsam arma inset ibi, V mu , pro certo affirmare non dubitem . Quam-s ut Elia dii Putit . quam silentio auditus Lotharingius, tamen Bojoarii, ει qui cum eo faciebant , plurium non movit animos, obfirmato Adolescente, divisis auspiciis bellum gerere. Quod ubi Caesari innotuit, V resa, .dὸbi; rus nς disputando tempus distraheretur, legavit ter se componen- sibi ad utrumque supremum ducem Comitem The-dos Strgrmψηηm odorum Stratmanum a privatis epistolis , qui eos

componeret. Cum eo Lotharingius Bomarium con-m,arius dieit in venit , multaque dixit de non dividendo exercitur' quibus Octovir assensus, placatusque ea honoris significatione ; comperto simul partem sibi summo cum imperio dari Budae oppugnandae, rejecto ad Caesarem negotio, se ait in ejus potestate fore. Le atida ορνυ',i. a. pQHu LQxbaringit auctoritate fretus , in hujus senda decernitur. tentiam animum inclinavit. Id uti lateret hostem ,

tunc perpetuo fatali quadam Viennensis Aulae incu-

405쪽

ΤΟ. I. LIB. IV. 393

ria secreti conscium, de Alba regali oppugnanda

promulgari ac dari literas jussit . Quae tamen dum Id quomodo Tum Obsignarentur , clam alios sua manu Budam inva- α

idendam adscripsit . Callide quidem, nam Turcae falso decepti nuntio, subductis quatuor armatorum millibus ad Albam firmandam; Budae praesidium debilitarunt . At miserum, sibi si Princeps una tantum astutia cavere queat. Re .deliberata, Brioarius Lotharingiusque in eam unanimes studium atque operam intenderunt. Iter ingressi, primus a Leva Danu- -πὸ i. '' bii ripa , alter ab dextra, sunt prosequuti . Postridie Idus Iunias Caesariani in Budae conspectum, Bojo-arii Pesthum in adversa ripa a Turcis desertum amdentemque injecta ab iis flamma, ea sedata , occuparunt munieruntque. Facto deinde infra oppidum ponte, flumen transmittunt. Positis ubi jam duos

ante annos castris, eadem pariter, quae tunc, locata, sino ordine evia

ut plerumque horum notitia facit animos ad op-- pugnandum suscipiunt , Bojoarius ad ortum Solis

adversus arcem; Lotharingius ad exteriorem ang

Ium , qua oppidi facies ad occidentem vergit 3 Bran-deburgenses , qui non multo post advenere, ad eamdem faciem propius Danubium . Uigebat Buda integris moenibus , quae Turcae superiori obsidione ιγ labefactata diligenter instauraverant, fulci verant 'que latiori aggere, dc circa fossam duplicaverant vallos , addiderantque munitionum quicquid loci natura patiebatur . Praesidio ibi adhuc erant, praeter 'ηηtum is ea quatuor Albam abductos, octo selectorum militum

406쪽

394 HIs TORIARUM r68ς millia , quos habito civium delectu, sex millibus

suppleverat praetor Abdius, purpuratorum unus, fide, manu, consilio strenuus; qui & illam inter pra Huius indotes, sidii majores duces antea tutatus , superato semel pe' 'T--nculo , fidentius, quod nunc instabat, aspernabatur. Omni bellico apparatu, machinis, commeatu supra modum instructa ostentabat ingentes vires, Mrobur addebat praetoris vigor adeo intrepidus obfirmatusque, ut quatuor Ianizaris , qui inter suos familiari sermone Germanos ut belli peritos extulerant , laqueo cervices fregerit, ne cui metus per alienam laudem irreperet. Is ubi ante moenia hostem ratis , misi ς vidit, militiae duces in sorum vocatos his paucis alloquitur . Adeste animis, commilitones , & quae nunc dico, memoria retinete. Budae fatum in ve stris manibus est, quae celsa loco, cincta munitionibus , tormentis ac machinis circummunita perire

nequit, ni vobis fides & virtus pereat. His freta dudum elusit hostiles impetus; & modo eludet, si eosdem geratis animos, quos tunc gessistis. Nam

paret, si ferociter inserantur, armis sortuna, nec unquam deserit fortes viros. Strenuitate proinde , quin , uti in extremis malis, ferocia opus est; qua una clarissimae hujus urbis imperium, opes, vita retineri possunt. Ignavo mortem inseret hostis aut lictor. Hanc mihi oc vobis multam impono , juroque in meum caput, nihil de hac me sententia dimot rum . Quamquam foedum omen avertat Mehemetri . Non enim vereor, quin strenue dimicaturi si

407쪽

itis . Illud potius utrique addamus: si nec nostro nec hostium sanguine Superi placari possint, quominus hanc nobis Hungarici Imperii sedem eripiant ; hac

prius nostris manibus incendio consumpta , destructa praeda, civibus simul cum patria deletis, exatureismus Superum crudelitatem ; & hostis nudo ambustoque solo, Buda nequaquam potiatur. In id facinus , Muphtio execrabile carmen praeeunte, cuncti r Mea ρ ερον impavide se devoverunt. Interea Caesariani adver- V. bis' siis praesidiarios externasque vires circumjaciebant urit . vallum, firmabantque castellis per opportuna loca dispositis. Eorum unum, quo plurima adducta fue--O M rant commeatuum plaustra , oppidani trecenti ei a Oppia

equites peditesque, pari utrique numero ) nondum I g. ' 'absolutum ingenti strepitu adoriuntur, ac vix abfuit quin superarent. Miles enim operi implicitus aegre arma expediebat , locabatque sese. Et primo fuga I mox, supervenientibus aliis, versa fronte hostem usque ad teli e muris jachim repellunt . Circumvallato exercitu, obvertunt illico majora toris menta , Brioarius e S. Gotardi tumulo, unde se gius in suburbanam loricam, quae nullo sussilitata aggere, confestim strata ruinis , latum aperuit aditum transgressuris . Subeuntibus murales tantum Turcs ab inferiori machinae molestiam attulerunt, Turcis, illic alte si *r ς tinuare inutili pugna vires, superVacaneum ratis. Quie- Vere quoque, dum se prope ruinas muniret hostis is

tempestive receperant Turcae ne intercluderentur , I sitio ex interpositaque valle in arcis rostrum; Lothari,

408쪽

168 c. At ubi sub noctem per anfractus viarum promovere Item erumpuηt. gradum ac succedere colli coepit , clam domibus egressi, a fronte a latere , qua nota ducebant itineta, praelium conserunt. Grave istud Germanis erat, cruenta diris .ctim nec aciem explicare possent, Se unde sibi nova subinde orirentur pericula , in incerto esset. Post σς -ο ηr. longam ancipitemque dimicationem Tureae tandem cessere loco, intra munitiones compulsi. Nox dilatando muniendoque aedium ruinis obsidionali vallo absumpta 3 nec ita multo post expedita duodecim majora tormenta loricam ex adverso ferire incipiunt. Et Bojoarii aggerem producebant, quatiebantque septem arietibus oppositum rotundo opere arcis c Bajoarii diseri- put; cum facto oppidanorum impetu, nece ac Vul-ε D. d. ribus xςrriti protruduntur ; de timor incesserat , ne tumultus ad machinas progrederetur . O oviro Iovisi iures levi tentatus febre in castris jacebat , ad eumqu*tus suos resis,u. c usi Loth ringius venerat ; cum strepitus illum Se supervenientes nuntii, quid rei esset, admonuerunt. Extemplo, amicis & ipso Lotharingio frustra obnitentibus, equum de arma poscit ; factoque praetorianorum cuneo , memorabili audacia suis ani-

. . seta. . , , mos N pugnam restituit. Afluit in eo praelio Princeps

eo pratio persem Eugenius e regnatrice Allobrogum Domo, quem ingenita virtus adeo in hostem abripuit , ut equo telis confosso vitam indiscrimen dederit. Turcq reces-γurea recetant. serunt,inflicta acceptaque plurium nece.Germani,quid roboris atque animorum foret hostibus, experti, c tius

409쪽

tius deinde vineas agere , latiori vallo , castellis,

palis quoque , ubi in aperto erant, armare . Et Bradeburgensitum cum Caesarianorum,ad mutuam opem, immenso labore agger continuatus. Undique aenea tormenta , pyrolmique locati, quibus nullo temporis intervallo lacerata moenia ; incendio , quod aliquando plures horas desaeviit , ac strage domorum deformata passim urbs I tacitis semper atque impavidis civibus , superante vel in foeminis puerisque metum ac dolorem ira, Sc retinendae patriae spe . Verum nec aggretaribus quies erat a praesidiariis , qui prope quotidie erumpentes, tum maxime Brandeburgensium stationes, utpote quae laetstinando negligentius extructae, divexarunt . Primmum repulsi, biduo post eo impetu rediere, ut longius processuri Viderentur , ni per obliquos callesse se intulissent duae Caesarianorum cohortes, coli, huissentqne sociorum fugam. Hinc autem instaurata pugna, Turcae facta sexagenum caede intra moenia se retulere . Successu laeti, bidui non amplius spatio ad quietem dato, prima luce in eosdem rursus irrumpunt majori agmine atque audacia. Pari accepti ferocia, ingenti conatu pugnam committunt,& magnis utrinque animis dimicabatur ; cum repente ex ulteriori cavea, quo Turcae cuniculis penetraverant , horrendo boatu exarsit sulfuratus pulvis , excussitque solum multa superstantium cladeo ,

omnium metu; quo, qui ad primos pugnabant aggeres, perculsi, fuga praecipites se subripiunt. Hos

urbs dirissime a

laceratur. continua Turea rum eruptiones,

410쪽

398 NisTORIARUM

1686. Turcae strenue subsequuti , disjecto haud parum,

vallo , caedem cumulant. Nec desiissent, ni Caesiariani, illuc ut antea per aggerem progressi, coniectis e transverso telis, vitae ipsis periculum obtuliL. sent. Desiderati in eo conflictu Brandeburgensium amplius ducenti, Turcarum pauci . At longe illustrior Christianorum clades Idus Quintiles nobilitavit . Lorica inter duas ad exteriorem oppidi angulum turres interiecta, diu concussa machinis late ζ ο - ἡ--, ruinam secerat , aequaveratque fossam ruderibus .

in urbem, in em Turres ad removenda illinc muralia tormenta pro mure t' scindebantur . Coeptum ariete opus casus celeriter

absolvit. Sub Caesarianorum vineas, jam per colli dorsum propius adductas, Turcae subterraneo tramite pervadere aggressi, fallente arte , subjecerant

ampliori e duobus illis propugnaculis specum, qui

succenso intus martiali pulvere divulsus, ejus interius latus secum abstulit . Re Lotharingius cominperta , non ultra cunctandum ratus, agmen ad irinrumpendum instrui jubet . Duo fuere militum Fatinus deser millia, quibus tanta , uno gloriae stipendio m rens , Juventus sese adjecturam profitebatur , ut plurimi retinendi fuerint, ne multitudine acies impediaretur . Ut quisque natalibus clarior, ita & virtute , ad primos ordines progressus, videri voluit. Dato, signo, per stragem murorum accelerant gradum. η Duplici vallorum sepe Thraces aditum jam occlus . rant, atque illuc, qua parte poterant, direxerant catapultas ἱ quae tempore laxatae luctuosam cladem edi-

SEARCH

MENU NAVIGATION