장음표시 사용
441쪽
rent. Hos paullo post quinque subsequutae legiones, i 686.
quae primum agmen, si adversa uteretur sortunata, exciperet protegeretque. Walim consilium hostis non latuit. Quamobrem Comiti Friderico Ueteranio instructori exercitus mandat, ut cum quatuor equitum Iis FridericusV
millibus ex adverso occurrat, agatque quicquid ex Iubi. occasione suaque fide esse ducat. Iter sub noctem aggressiis, jam medium confecerat, cum antecur res nuntiant, hostem haud procul esse . Novit simul ex eaptivis, quos illi arripuerant, primum agmen devio itinere diu incertum errasse . In viam redeunti obviam fuisse alterum agmen, quod aliquot horarum intervallo subsequebatur ἔ utrumque m bsimul quiescere, incertum quid sibi gerendum sit,
cum tempus a erit noctu hostem, ut imperatum fuerat, inopinato aggrediendi; de ad Uisirium misisse postulatum, ut imperio eximeret dubitationem, regeretque anxios animos . Re cognita , statuit Hostem aureia idem ipse consilium capere, quod eos fefellerat. Il- β Iuc proinde accelerat gradum. Cassi per tenebras legionum altera deerraverat; cui revocandae cum classicum cecinisset, Turcarum speculatores, quid rei es set facile conjectati, citato gradu suis renuntiant Invisat silum Germanos imminere. Illi confestim, misto pavore ac pugnandi necessitate, arma capiunt, infraenant equos, in agmen coeunt, nulloque, ut in subita re , certo imperio, prout quisque coaluerat globus, in Mostem movent. Uerum vixdum congressi fugantur , secumque auserunt submissas identidem turmas, isna-
442쪽
Figat. I eqstitur , tru rid.at, in aliqua potiἰur praeda. 7 MiZarorum agme strenue pugnat , ac tandem cedit. Germani in pradam se dissolvunt.
Eos Germani insequuntur riserius advenit cum ingenti U
3o HIs TORIARUM. ignaras quid timerent & quibus cederent. Germani vestigio insistunt, unaque in stativa ingressi obtruncant armatos ; quingentis adhuc inermibus, pluriabus nondum instratis equis potiuntur . Duo Jani-χarorum millia reliqui major pars ad primum tumultum fuga se subripuerant) in proximum vicum
tenui vallatum aggere essugerant , armis & qualicumque munitione loci se defensura. Obstitere atroci pugna, nec sine sanguine ; pulsi tandem profligatique mortem aut vincula subjerunt. Inde Germani ad colligendas manubias effusi. Et Turcae cum neminem insequentem viderent; rati, id quod res erat, eos incompositos pmdabundosque pervagari, sistunt fugam, ac se invicem adhortati ut hostem , nihil munus quam se redituros timentem, opprimerent, castra repetunt . Clamor ab excubiis sublatus palatis nunciat cavere sibi. Quo audito, unusquisque dis currit impavidus ad suum equum, & nota signa; quod nonni si a veterano milite fieri potest. Composito agmine extemplo Turcis occurrunt; & hi nihil remisso animi ardore, quamquam diversa opia nati, ruunt in praelium, utrinque novo oblato dis. crimine auctis odiis. Atrociter sed non diu certatum; mota prius, mox pulsa fligataque Turcarum acie. Germani obstinato cursu tergo adhaerent, exustimantes Danubium, qui in proximo erat, intercludentem fugam eos sibi ad occidionem praebiturum . Jam ex alto ad ripam oculis perveniebant, cum illam & circumpositam oram ingenti agmine
443쪽
obseptam vident. Visirius istud decem erant cum 168s. aliquot campestribus machinis armatorum millia Ponte traduxerat, cum praemissis pridie legionibus Segedunum auxilio iturus. Eo aspectu Veteranius haud parum commotus, equites julsit fraenos cohi- κε emisi ubere, vocatosque circum se tribunos paucis alloqui- agendum consul.
tur . Plus viginti passuum millia a nostris discessi 'mus, Comilitones ; illuc proinde difficilis reditus, Elui concis. imminentibus a tergo Turcis, atque infesto itinere imsidiaturis. Et si pugnam capellimus; tribus singuli,
ut visu aciem ipsam metimur, minimum congrediemur . Quid igitur in hoc rerum discrimine sciet tiae militaris est Nostrarum copiarum paucitas a pugnando deterret ; suadet virtus. Quid horum ad se inclinet sententias nostras Non hic ego desperati nem in consilium adhibendam censeo; quae quidem exacuit nonnunquam animos, sed tu nonnunquam demittit. Una nobis ratio, una belli prudentia audienda est. Ad hanc ego,si me dicendo praeire vultis,pertinere nunc arbitror non pugnare modo, sed N pugnam i cessere adque non ut vocanti fortunae pareamus , sed . quia plures opinione hostium coniugemumuam re
vera consistimus.Ignoti adhuc sumus numerum recel, sentibus,notissimi strenuitatem expertis; nec S credunt , dimidio prope, quibuscum pugnavimus, copiis
minores , duas de se dudum victorias retulisse . Hinc Vero ut lix accrevit fides , majori nos esse multitudine quam sumus ; ita nobis, major esse robore putandum est . Utraque opinio, quae semper in
444쪽
432 His TORIARUM 1686. bello maxime valuit, certo mihi portendit omine, hostem iterum profligatum iri ; nos, ingenti periculo feliciter explicato, gloriae & praedae compotes s
Uς ς ε ρ re . Ducis sententiam ad unum omnes sequuti sunt.
Itaque dato equis ad reliciendas vires, quantum lIcuit , tempore ι instructas legiones lento gradu pro movit . Uisirius, ubi vidit nullum Germanis peditatum esse, suum cum machinis locat in adversa fron- Instruitur utris- te 2, equitatum omnem ad laevam seponit ; nam dexque ad pugnam tram palus tegebat. Ipsum jubet circumflectentem G i Orq ' ' equos petere hostium latus, ac simul a fronte pedites inferre signa, ut ancipiti pavore acies distraeta
certam cladem acciperet. Terruit ea res Germanos, veritos, si Turcarum numero accederet ars, actum
de se fore. Sed Veteranius consito non magis audaci quam necessario amovit periculum . Dat Castel- Veter iis lio tribuno quatuor legiones, quas densatis ordini-e,, illisis. 'bus in hostilem equestrem aciem inducat, priusquam pedites committant pugnam ; iusso, non inde recedere nisi victorem . Si forte iniquo Marte discrimet adeat, spondet se in tempore, quantum fas esse ducat , suppetias missurum . Caeterum adversantium multitudinem qquet parta tot victoriis strenuitatis fama , effectu superet. Extemplo ille calcaribus se ditis in hostem fertur ; qui ut veniebat lunato gyro
Initur praeliunta extenuatis Ordinibus , haudquaquam impressionem ς 446ς ρ- η - sustinuit, qua parte primum data fuit. Verum cito quadrantes se reliquae turmae Caesarianos circumdant, atque atrOX accenditur pugna. Tum vero apparuit,
445쪽
ΤΟ. Ι. LIA. V. 433 quid possit. in praesto praejudicata militum opinio.
Hi undique agitare equos, gladios vibrare, jugulum petere . Turcae admiratione fortitudinis suspendere initio animos, mox comprimere, tandem demittere ; N illi eo magis urgentes, feriendo obtruncandoque, ubi confertior turba, se se immiscere; quoad turbatos dissolutosque in fugam conjiciunis mul ivitatis radiciataque caede ferociter insectantur. Pedites ad ineun- rum suam arridum & ipsi praelium maturaverant gradum i non
prius tamen illud aggressi, quam fugatis equitibus, se seque eorum praesidio denudatis . Id ipsis plurimum dejecit animos; sed cum adesset Visirius, fecit imperium Se majestas viri, ut non penitus abjecerint. La- Peditatus atriter
Xati S tormentis, Germanorum pauci sagittarii, qui g 'frontem constituebant , sublati; & alii periculo &suorum caede irritati , collatis signis ad manus v niunt. Caeteri equites simul, qua possent, celerrimo cursu turmatim admittunt equos. Turcae primum impetum retudere, factaque utrinque clades .
At ferocientibus hostium equis adeo divisi proculcatique, ut, cum prope indefensi paterent minacibus gladiis , postremo terga dederint . Duae IaniZarO- irum legiones , quae in medio erant, diutius adver 'sus sagittarios se tenuere ; donec quadringentis suorum interfectis in pedes & ipsi se conjiciunt. Gem mani parum prosequuti pulsos fugatosque sunt, lassitudine confectis equis. Collecta praeda abductisque tormentis cum aliquot militaribus signis Segedunum Germ Τηi Segedu-Iςpςtunt; ubi Walis, quid iis accidisset, ankius, ab 'Tom. I. I i i
446쪽
Segetani Prato. rem ad deditιone
qui deterritur Doram clade anis
ceptam cladem trans mam re greditur.
Venetis meret, et armorum Praseis alus creatura Tκrca collecto rimine in Lac RIam Madunt.
armis quieverat . Nunc reditu ac victoria laetus praetorem ad deditionem vocat. Is e captivis, sponte
in id rei sibi dimissis , cognita suorum clade , pactus praesidii vitam, libertatem, & quantum posset unusquisque rei domesticae secum ferre, oppido cessit. Uisirius reductis in vetera castra fugientium reliquiis , firmatisque novo milite clarioribus inserioris Pannoniae, quae sibi supererant, urbibus, cum omnibus copiis Dravum trajecit . Itaque succedenti in eam regionem Badensium Principi quinque Ecclesiae oppidum, Darda, Siclum sponte se dedidere.
Capostarum quoque tolerata sex dierum obsidione in ejus potestatem venit. Mox legiones in hiberna deductae finem laboribus invenerunt. Eadem armorum fortuna Venetos hac ipsa aestate sequuta est. Militem multa pecunia ex Italia Germaniaque coli gerant 3 e Suecia, ubi Regi suo merebat legati munere, adduxerant Comitem Othonem milhelmum Kondsmarchum , qui terra bellum administraret. Dum huic apparando impenditur ab iis cura ; Turcae ad suae classis prefectum; qui ne sine aliquo militiae duce Peloponnesum desereret , hjemis tempus illic traduxerat; primo vere ad octo millia convenerant . Consiliam erat , priusquam Ueneta rediret classis, quae Corcyrae hiemabat, Coronem, Zernatam , Chielaphamque adhuc ruinis patentes recuperare , totamque expedire provinciam , dejectis hostium priesidiis. Laconiam ingressi1 populatique , I Cesarum catervas, saltum insidentes ad obsepiendum iter
447쪽
dunt cum sex muralibus tormentis, adeo militiae ru- chiel bum in-dςs collectitia quippe Indigenarum turba ut nec 't Nir te. in animum induxerint oppidum circumvallare, nec moenia, quamvis tenui compage, arietando evertere sint assequuti . Id praesidiariis fecit animos ad ea retinenda ; cum praesertim quidpiam extempIo Veneti oppidum militum submisisset Laurentius Venerius pnetor m 'jorum navium, tunc ea litora casu legens ; ω Marinus Grillus oppidi praesul injiceret spem, actutum . Maurocenum Imperatorem , cui, quid Chielapharpericuli adesset, misso myoparone renuntiaverat, surpetias adducturum. Nec facta eVanuit spes. Is entin μινοe ais est accepto nuntio , statim quinqueremium classemia promptiori elasse conscendit, quatriduique navigatione ad eam oram 'cli V it. decima obsidionis die quatuor millia quingentos milites exposuit, prima luce ad hostem iturus. Sed hic, audito Venetorum appulsu, tacituS eadem nocte ce Turca auditoleriter adeo se corripuit, ut in itinere machinas, quae ασσι 'p-- moram faciebant, Venetis praedam reliquerit. In- ῖρ CF .h trorsus reductis copiis, traditisque Ismaili armorum praefecto, qui supervenerat; maris praetor pedibus se ad classem retulit, quam Byzantium ineunte hje- me dimiserat hibernatum . Maurocenus acceptis iterum in quinqueremes legionibus ad Leucadem proras direxit, quo suas reliquas & auxiliares copias convenire jusserat. Assuit cito cum Onerariis bellicisque muraemisia.. navibus quicquid in Corcyra Lancinthoque insulis cadim adces le- manserat militum;& aliquod Uenetiis supplementum se, , isti Iii a cum
448쪽
Quo numero nav:um cymilitum Auxiliares ad tenerint . De re gerenda ista commune deliberaut , GP qua di-LLesententia,q-busique a Imeniniis fulta. βsauroceri sim, tentis, in quibus rationibus inha-
queremes decem peditum centurias ; prope dimidium quatuor Romanae; nec ita multo post totidem Etruscae, unaque oneraria decem S ipsae centurias ad reliquum exercitum adjecere. Multis ibi sermonibus agitatum , quo bellum ferendum esset ; poscentibus aliis Candiam , aliis Euboeam ; illam Turcarum negligentia, populorum desiderio , ut ferebatur, imparibus quamquam viribus ab occupandae spe non alienam; hanc opportunam, nec resistendo parem; prout quisque , ambitione aut credulitate, melioris auctor consilii censeri vellet. Litem Maurocenus
diremit, fatus: deducenda e Peloponneso praesidia, si alio procul inde arma inferantur. Non enim quae hactenus illic Reipublicae pareant oppida , ea esse, quae si auxilio destituantur adversus ingruentem pro vincialium impetum quod vel dudum experti fuerant stare suis viribus possent. Cum igitur alterutrum statuendum sit: vel scilicet ad retinenda , quae in potestatem venerant, oppida, bellum, ubi commotum jam fuit, urgere; vel eis dimissis, alia quς- situros , in diversiam partem transferre 3 absurdum videri , quae in manibus habeas , deserere ut spem
sequaris , istamque aut vanam aut minori intentam utilitati. Nam quae de Candia dicuntur , utcumque vera sint, illectura, si sapiat, neminem ad eam tentandam. Per se quippe nimium vigere arcem mu
nitissimam ue & si negligenter custoditur , facile ad
449쪽
primum hostium conspectum negligentiam abjici ;eoque diligentius, quo prius in culpa . Civium autem in Venetos benevolentiam nullum facinori dare momentum posse, invalido semper ac timido ad res novandas inermi desiderio. At Euboeam quis Peloponneso opportunitate , amplitudine, emolume tis parem dicat Igitur a superioris anni sententia non discedendum videri; de si tunc prudentis filii, Ex ejusfeniciuia eam selegisse ; modo esse, non mutare, sapientis. Pς '
Cuncti annuere. Adhuc tamen ambigebatur, quam primum in provinciae partem inserenda essent arma . MaurOcenus Patras, aut Rhium , aut omnino
aliud quidpiam occidentalis orae, utpote Cephale- ρ ιν Eb i. aniae Zacinthoque proxima, circumspectabat. Sed Ko- da disputarar. nigsmarchus multo sermone disserens: longius distractis legionibus, non secus ac si in remotioreS, quae dudum rejectae sunt, insulas deportarentur, quicquid jam subegissent , in discrimen adduci: Messeniantia monuit prius armis obsidendam, in quam Corones
aditum permuniret, Sc unde Laconia commode teneretur . Placuit dictum , Omniumque assensu ς ε ε xoni marebi decernitur . Datis itaque Laurentio Venerio qua- sententi a Messe-tuordecim bellicis , duabus incendiariis navibus ad m*st tη obsepiendum Hellespontum, impediendamque peragaeum Se Ionium mare Turcis navigationem , Veneti Nauar Maurocenus Navarinum , portu amplo tutoque op- η mstis ς't
portunum, proras obvertit. Est in Messeniae litores oppidum iastri. ubi supra Cyparissium sinum in occasum vergit, al-bitur. τὸ τ οβ , quae in pelagus prominens , obiectu molis
450쪽
Navarinum vetus deditur , O quibus conditio nibus . Quamquam plures tenere dies
ab dextra ; ab laeva incurvum litus, in tenue promontorium desinens, portum essiciunt. Fauces Occludit Slacteria insula ; de alter modico intervallo scopulus , trino relicto aditu navigantibus. E rupe Navarinum surgit, quod Ueteres Pylum, Neihoris Regiam , dixere ; celebratum deinde Atheniensium propugnatione, factaque ibi M in proxima insula obsidentium Laced moniorum strage. Alterum, a Turcis constructum in promontorii capite , ejusdem nominis jacet oppidum; ambo munita prisco more, dc machinis armata ad portus tutelam . Nullo impedimento mille passus ab vetere, ut vocant, Navarino novem peditum millia, decem equitum centuriae e classe in litus prolatae , illud confestim subeunt ; quod nulla mora portas aperuit, accipientibus fidem incolis quadringenti erant, in his centum viginti armorum potentes se se Alexandriam cum re domestica deductum iri. Natura loci plures dies quamquam tenui insessum praesidio ut parva olim
Atheniensium manu Lacedaemonios arcere hostes potuisset ue cum praesertim tres & quinquaginta ma- .chinae succedentibus minitarentur. Illic Veneti ci cumeuntes portum, cognomini ex adversum oppido celeriter admoventur. Praeerat ei Seserus vir bello assuetus , nec ferociae immodicus , nec ignaviae.
Ad deditionem solicitatus respondit: frustra id secum sermonis interseri, cum prope Ismail is praetoris , opem adducentis , signa conspicerentur ue quo victore, nihil sibi timendum esse ; victo, nihil au