장음표시 사용
451쪽
dendum. Terrorem nihilo tamen secius tormentis I 686. incuti visum , disponique viginti majores arietes, qui muros decuterent ue duodeviginti pyrolmos, unde incendio ac ruinis tecta dissiparentur. Hi, cum primum non collinearent libratorum imperitia, auxere oppidanis animos ; nec, posteaquam e diversa parte scite magis explosi dilacerabant moenia domosque, ab iisdem civibus tumultuatum ue hortante Sessi-ro ut adventantis suorum exercitus fortunam opperirentur , levique jactura aut parerent sibi invicti adverSus aerumnas animi gloriam, si hostis discederet; aut meritum servatae, quoad licuerit, fidei, si denique M.' ἡ cedendum foret. Non diu fuit, cum prima Turca- sistunt. rum signa in proximis collibus apparuere. Haec ubi visa , Kontgsmarchus nil sibi cunctandum ratus, quominus practium cieret, ne hostibus facta mora fiduciam adderet, septem peditum millia, septingen- reneti iis obviatos equites ad eos adduxit. Cum reliquis equitem P qc μης 'Alcenagum retundere, si quid molirentur, oppidanorum impetum, & machinis praesidio esse jubet. Simul undecim quinqueremes portum per interm dium ostium sub ipsis jaculis ingrediuntur; ut illum Aliquot 00-
cymbis , per remotiorem alterum prope vadosum aditum alimenta ad exercitum adducturis, munirent, . expedirentque . Ismail cognito Venetorum consilio, nonnihil recessit,instruxitque in apert/ cujusd/m nisis a ui, collis planitie octo peditum, duo equitum milliata,
quot secum venerant, cum hoste, si forte succederet, κοulimarchus e superiori loco decertaturus. Kontgsimarchus lento G huccedit , O
452쪽
gradu ad retinendos ordines iter habebat. In fronte equitatum locaverat Corbonio Duce . Ipse Meli- tensis , Illyrici, Italicique nominis pedites , mediam aciem , ducebat. Claudebat agmen cum Germanorum legionibus Princeps milhelmus Maximilianus e regnatrice Brunsvicensium domo . Ubi Turcarum acies valle intermedia in conspectu fuit, Praelium oritur. Corbonius, vir avidi ad pugnam ingenii, cum omni equitatu accelerat gradum , quin de densatis circum se sagittariis viam praecipit, pugnae proluseruS . In primos peditum ordines invectus, jaculis illos submoveri jussit. Et Turcae dolo an metu referebant pedem ; sed ita ut compositi obverterent ora, tela que saepius in ferocientem hostem remitterent. COD. bonius , quamquam a Koni smarcho admonitus ,
culum, O unde ne temere a reliquis 1ejunctus paucas turmas in dil-
φης m. crimen offerret, concitatis equis impellebat cedentium agmen ; cum Thracum repente equitatus ab
utroque emissus latere ingruentibus Venetis se circumfudit . Magno hi periculo opprimebantur, ni periculum ipsum ad se se expediendos ferociam atque animos acuisset. Turris Alverniae Principi, quem gloriae belli amor illuc adduxerat, dato negotio ut impetum a fronte retineret , Corbonius facto
tricenum equitum cuneo modo hac modo illac sese magna vir- effundi, atque adeo impellentes contundere ut spar te expcdi 't tium caeteris turmis ad congrediendum dederit , quae
aperto sibi ad suos aditu, primo frontem aequarunt, mox, Kontgsmarcho peditum legiones inducente ,
453쪽
atrocem integrarunt pugnam, cedentibus demum , 1686. Turcis ad tantum animorum ardorem . Quo viso Turca vacillant.
Ismail in furorem actus, & ad equites verius: quae isthaec, inquit, rerum mutatio est; dudum victorest 'u' 'modo victi Hanchne ego mihi, Ec vobis ignomuniam inuri patiar Non equidem , vel si morte redimenda sit . Agitedum mecum extremis viribus, omnium immemores' prarierquam Vincendi . Dietis veterani solum, qui pauci erant, obtemperarunt, praetorem inserentem equum prosequuti . Uenetis PMDam redis vesano impetu conturbati, i locum non ita facile reia 3 'tinuissent, si Κontgsmarchus belli minus arte, sedatoque in subitis rebus animo valuisset. Etenim constipatis ordinibus, datoque novis cohortibus spatio adeo aciem densavit, ut praetor, quantocumque impetu urgeret, illam perrumpere non satis fuerit. Hic Ismilsaueius stvero dum inter primos dimicat , summum laevurria 'ς m Wic brachium plumbea perculsus glande , cum ferocem equum moderari non amplius posset; cinctus suorum corona praelio cessit . Reliqui, collectitia turbata, τμης' um resi
jam tum moti propulsique , terga dedere solutis or- Iuttais i. 'dinibus, sed conglabatim. Eos Ueneti vix ultra castra sunt insequuti praedae aviditate , quae sibi e
praetensis adhuc tabernaculis in aperto erat. Turca rum ad quingenos necati , hostium minuS . Victo ' a riuuiariae praemium Navarinum filii; unde se cum incolis'Venetis ce-
omnique re domesticalAlexandriam AEgypti cum Uenetis navibus discessurum, Sessirus dedit accepitque fidem atque obsides. Classis postridie e proxima PrO- Tom. I. Κ h h te
454쪽
portas aperiret ,εask incensum a Frstoris,oe plurium taede. eneti Methongad spmgnandum pergunt Tormentis on dum laceratur neditur , inqui
44a HIs TORIARUM te insula, ubi per oppugnationis tempus incommoda
statione in anchoris steterat, portum intra it. Turcae deinde ad tria millia navigiis excepti concessere oppiado,haud parum ollis incendiariis desermato.Moenium& civium, quos inter praetor Sessirus, stragem cum lavit succensus in ipsa cella sulfuratus pulvis;qui silentio noctis horrendo fragore debaccatus, tantam Oppidanorum perfidiae suspicionem Venetis injecit, ut anachoralia pretciderint, tum repetituri.Quamquam Vulgo repentini casus nunquam non dolus auctor, Turcae tamen hoc scelere immunes habiti ; caeteroquin vel sola criminis opinione ingens futuri hostibus praeda . Sed raro quisquam creditur, publicas privatis aerumnis calamitates ulcisci velle. Navarino capto, exercitus Methonem , decem illinc passuum millia, pedibus ire pergit. Urbs ex parte mari alluitur , tenui per ea latera cincta muro. A Borea castello clauditur prisca sed valida munitione . Tormentis illico
lacerari coepta e vicino praesertim aequatoque tumulo. Mortaria tectis ac civibus adeo circum infesta, ut nusquam non extarent foeda ruinarum, & caedis humanae signa . Hinc tamen haudquaquam incolae despondebant animos, stragem centum curulibus machinis reciprocantes . Visum proinde Venetis', aggere contectos duplici via tendere ad fossae marginem .
Quo ubi facili opere, quippe ibi terrenus ager, perventum est 3 cives ad quatuor millia, rem familiarem ac libertatem pacti, vacuum oppidum dedidere. Turcis ita ab omni Messenia Laconiaque dejectis, quo
455쪽
rursus legiones ducendae, in sermoneri venit. Adeo ingcunctis prosperitas armorum erexerat animos , ut Veneti nil minus quam Naupliam, totius Peloponnesi ea- pii . mu' put, cogitarent . Verum pluribus ea ingerebat cu- Fumet seadet, ram cogit/tio , quod oppidum, caeteris , quae adhue γρηε ε δ 'in deditionem acceperant, validius majori civium numero, & Omne circum Turcicum nomen ad opem ferendam excitaturum; anceps ac periculosum videretur , paullo plus decem armatorum millibus pertemtare ; imparibus sane Viribus, nec aliter quam comitante fortuna in id facinus periclitandis ; quam qui saepius fallentem non timeat, aut eam, qualis sit, Ignorare ; aut, quid malorum fallendo asserat , neutiquam pensi habere. Incertar consultationi finem Maurocenus imposuit , Naupliam invadendam ra- muro us ' tus . Dixit enim et prudentiae, non temeritatis esse, se difficillima agendo complecti, ad quae virtus an nuente fortuna suadeat. Nam vires sepius metiendas non suo robore, sed aliena opinione. Cui unquam in mentem venisse, Navarinum, Methonemque uno propemodum terrore ad deditionem redigi Turcarum exercitum uno conflictu exanimari post Evenisse tamen , itaque idcirco rerum felicitate spem quoque Naupliae subigendae erigendam esse nec vanis ex adverso rationibus retinendum victoriae cursum, quem difficilius ingredimur quam prosequamur. Quamquam, ait, tale facinus nec nostras excedere vires, nec a militari scientia abhorrere. Nobis siquidem, accepto Venetiis supplemento, ad mil-
456쪽
444 HISTORIARUM 1686. lia fere duodecim copias auctas ; quae si, quamquam
pauciores, . ad duo illa oppida superanda satis fore visa sunt; cur majores, ut modo sint, ad hoc alterum non videantur Non enim Navarino aut Methone differre Naupliam loci fortitudine, munitionum genere , praesidii strenuitate 3 utrobique militibus ex urbana multitudine tumultuario scriptis, non legi nariis. At excellere, inquient, numero, cum frequentiores hic cives habitent Quid si hinc debilitari assirmem Imbellis enim turba quo major, eo graViores, dum oppugnatur, tumultus ciet; & armis idonei quo plures, eo facilius conjugum ac liberorum ejulatione ad deditionem flectuntur, minus pudore vel minis ab ea detersiti, utpote aut suis duci-υ. bus multitudine ignoti; aut validiores, quam ulla in ossicio vi retineri possint i Neque vero ab exter nis copiis timendum esse, quae ad principis Peloponnesi urbis periculum diligentiori delectu colligendae
sint ; aut reputandum e non esse e republica , illas acerbiore hoc vulnere irritatas in nos armare. Sive enim recenti clade fractas novum discrimen
non subituras ; sive, si proelium conserant , insito jam metu debilitatas majori quam dudum clade confectum iri . Ab his adhortationibus nemo non πρ ' audendum censuit, suscipiendumque facinus Vi-
num fiducia , si pares Iorent Sc li ImpareS , IOr tunae . Re deliberata , exercitus classem conscendit nam pedibus iter Naupliam arduum laboriosum erat ; quatriduique navigatione ad laevam
457쪽
. ΤΟ. I. LIB. V. 443' oppidi, ubi collibus ab eo tectum nonnihil recedit, 1686.
litus tenuit. Ad sinistram Argolici sinus prope ulti- Oppidi situs oemum recussum Naupliajacet, altae insidens rupi, quae μ .brevi angustoque tractu in mare se insinuat. Moenia turribus intersepta margini circumducuntur, relicto solum exiguo ad Boream situ , unde majora tormenta ex humiliori solo ad aquae superficiem librata, portus ostium defendunt. Meridianum latus ab comtinenti murus dividit, quem duplex tutatur in angulis firmiori compage ampla turris, & lata fossa . Per rupis dorsum ad aquarum divortium alter descendit murus , quadratis propugnaculis interjectus , quo urbs ad ortum Sc occasum geminatur. In f stigio castellum consurgit non dissimili opere ac in nitionibus . Portum amplissimum claudit ab occidente ipsum oppidum ; ab ortu, & meridie litus; fauces obstringit scopulus haud longe a moenibus distans , operibus circummunitus. Dimidium aditus ab continente in oppidum Palamides obstruit mons, radicibus vix non muris succedens, superboque imminens jugo . Dextrum litus civium industria arboribus consitum , laetumque hortorum amoenitate
Sinistrum asperum , de , ubi prope urbem innectitur, fidam navibus stationem praebet. Summum oppidi imperium gestabat Mustamus praetor, qui statim δς ων risio
Venetos propinquare vidit, ad Ismallem de suo ρο- pid , oe quo p riculo renuntiatum misit, suppetiasque oratum . Si- si φρ 'mul e quinque Turcarum civium millibus quindecim bello potentium centurias descripsit, pro aris ac
458쪽
dit a auo tonsilio . Aliquot roborterelam in oppidum immittit. Veneti urbem l
4 6 HIs TORIARUM.focis, suis distinctas agminibus, depugnaturas. Hi
Venetos solutis ordinibus per primos progredientes colles ac praedabundos adorti, Paucos oppressere, cito deinde, adveniente gravi armatura, intra moenia repulsi levi utrinque nonnullorum caede. Castra Veneti nullo impedimento statuunt inter humiles alios colles, qui oppidi aspectum adimebant, de asperiores a tergo montes ; vallo & fossa muniunt. Vix eo pervenerant, cum Ismallem ab Argo, tenui castello haud procul ab antiquis Argis, descendere cum ingentibus copiis, nuntius affertur. Quatuor erant equitum , tria peditum millia , legionarii omnes, partim robur pristini exercitus, partim e vicinis maritimae orae praesidiis educti. Arte eludere hostem, consilium coeperat. Quocirca in aperta planitie , velut propediem vallum oppugnaturus, s derat. Clam vero concubia nocte e proximo litore cohortes aliquot Janirarorum per nondum Venetis navibus impeditum portus ostium lembis in urbem immittere constituerat. Nec consilium sesellit, trecentis inductis; nec destitisset , ni Veneti re com perta starionariis quinqueremibus profundum, brevia cymbis conclusissent. Interea ab una parte no Vem muralibus tormentis, tribus mortariis litori admotis , majoribus aliquot pyrobalistis e Palamide ;ex altera duabus pyrolmophoris tecta civesque lacerabantur. Leviter illi domorum jacturam ferebant, Ncorpora, tutis locis caveisque abdita, neci eximebant. Patebat proinde,nisi vis moenibus admoveretur, reliqua
459쪽
qua ad perdomandos feroces animos incassum foro . Sed Ismalle exterius imminente, militum partem ad
agendas vineas distrahere, periculi plenum erat. I, ις π ' 'lum itaque praelio petendum statuunt, omnesque ibi vires periclitandas . Re constituta Κontgsmarchus relictis intra vallum mille quingentis armatis , novem peditum millia, decem equitum centuri S cum is curi που sex curulibus machinis ad hostem duxit. Simul ex diuntur. composito Maurocenus omnem classem, circumdu--Vφης ctam oppido, ad oppositum litus appulit adversus Argum; ut illinc, facto in speciem legionis nautarum agmine, terrorem hostibus , dum incalesceret praelium, a tergo incuteret. Praetor ubi vidit hostem instructis ordinibus, pugnam provocaturum, ad se accedere ; laetus facta sibi patentibus campis certandi omitterirestum ς0pi quippe qui longe equitatu praevaleret hoc in βciem ed cit. statim in cornua deducto, in medium acceptis peditibus , cum duobus aeneis tormentis praeoccupat in hostem ire. Veneti quadrato agmine procedebant, peditatu in primam aciem inducto, justaque ad exteriores Ordines armare gladiis pyroscorpiones ; qui bus praetentis , agminis firmitate , retunderent equorum impetum ἱ ex interioribus non prius tela mittere, quam dato sgno . Equitatus, ut impar , in
subsidiis locatur ; in hostes , si terga verterent disso
Verentque ordines , irrupturus. Primi Turcae prae-- 'μμrmissis equitibus intulere signa; subditisque calcari 'ρ
bus irritabant praevalidos equos , ut se se immittentes discinderent turbarentqce Venetorum aciem , Ilaec
460쪽
se refert. Maurocenus ορ-pidanos ad dedi.
Haec haerens Vestigio, horridaque intentis pilis, nihil movebat. CdmΚontgsmarchus ab interioribus Ordinibus per omnem partem in dissusos dissipatosque late Barbaros conjici tela jussit . Ea procella quadringentos illico humi stravit, admonuitque caeteros, ut ad pedites se reciperent, arquata cum iis fronte dimicaturi. Commissae pugnae machinae prolus rant, majori Turcarum laceratione λ quae tamen non minuit ipsorum ferociam, quominus extrema auderent. Cum adhuc in ancipiti esset, quo inclinaret Victoria; praetor, conspecto progredientium a litore Venetorum agmine turba erat nauticata, quam memoravimus, ad duo hominum millia, de lata ad augendum sui metum veniebat fronte veritus, suos inter duas acies conclusum iri, in castra se retulit . Unde celeriter convasatus, vix exigua Venetis relicta praeda, parumque ab iis, dum recederet, divexatus, copias interius reduxit. Pulso longius hoste , Maurocenus oppidanos deditionem haud amplius moraturos ratus, comiter compellavit. Dato feroci responso, duodecim alias majores machinas, octo pyrolmos a dextro portus latere intendi in orpidum jubet, omniaque ruinis & flamma involvi; simul obsidionalem aggerem ad moenia adduci; ca strense vallum diligentius permuniri. Nam metus erat, hostem rediturum , auctum tribus armatorum millibus e remotioribus praesidiis , ab Aulone usque deductis; cum praesertim ex intestinis plurimum laborarent Christiani milites, vulgato aestivis ardoribuS